§ 16.
1 Sed avertamus tandem mentem a tam funesto obiecto videamusque quomodo
Ungari priorem reipublicae formam armis rursus recuperarint. 2 Ingens, quam
in Transylvaniam, ut Leopoldi tyrannidem evitaret, profugisse diximus, nobilitas secreto ab
Apafio eius regionis principe adiuta ilico iusta sane, si unquam alias, recuperandae
libertatis adversum Leopoldum arma sumpsit, quinquennioque integro absque omni externo
auxilio fortiter in
2556
armis perstitit, factura procul dubio maiores progressus ni inter duces Tökölium
Veseliniumque orta contentio ad arma usque prorupisset dum captus ac in Transylvaniam missus
Veselinius liberam reliquit Tökölio supremam authoritatem. 3 Leopoldus multum
metuens, ne tracto in Tökölii partes Turca regnum una totum deficeret, mitius ilico cum
Ungaris agere Lutheranosque praesertim promissis allicere coepit, interea nihil aliud secreto
meditans quam quomodo suscitata inter adversarios discordia supremam, quam se armis
acquisivisse declaraverat, potestatem posset sustinere. [ERROR: no reftable :]
16,3 supremam… posset] postea scripsit auctor pro supremam pote declaratam
et supremam potestatem armis acquisitam
4 Itaque ante omnia motum in Transylvania, cuius principem favere
Tökölio iam ipse quoque perspexerat, suscitavit significavitque suo apud Turcas legato causam
ut illic rebellium quoquo modo sustineret.
5 Quo tamen nihil aliud est
consecutus quam ut re patefacta Apafius Tököliusque, cum bello gerendo, tum pertrahendo in
suas partes Turcae diligentius incubuerint.
6 Capta igitur Leutschovia
flexusque tandem est in eorum partem Turca.
7 Quae res Leopoldum Turcae
resistere imparem, ut serio tandem cum Tökölio de pace ageret, coegit.
8
Misit ille suos Posonium legatos petiitque ante omnia comitia convocari, pristinam imperii
formam regno restitui, expulso ordine Teutonico creari palatinum, externum militem e regno
educi, et demum Lutheranis indultam ipsis lege libertatem permitti; quantum se attineret, sua
sibi tantum bona restitui bona postulavit.
9 Nihil erat tum Leopoldo facilius
quam iustissimis Tökölii postulationibus assentiendo cuncta, quae funestum, quod consecutum
est, bellum attulit mala, evitare.
10 At ille nihil magis quam pristinum
reduci regimen (quod principale Ungarorum petitum fuit) abhorrens, cum aperte refutare non
posset, instigato, ut indicendis comitiis obsisteret, clero, quod futurum illi persuasisset
ut cuncta iis comitiis Lutheranis oporteat indulgeri, Tökölium sic ludificavit.
11 Atque tum demum Tökölius arctum cum Turca foedus percussit, addens
nihilominus certam aeris summam, qua praestita integrum sibi foret, si cum Leopoldo
transigere potuisset, ab ea consociatione recedere.
12 Vix tandem Leopoldus,
cum nec Tökölium Turcae suspectum reddere, nec discordiis inter hostes seminatis proficere
potuisset, videns optatum habuisse eventum Tökölii consilium, nec solum Ungariae, sed et
aliis provinciis suis a Turca timens, cum non parum
sua interesse videret Ungarorum
recuperare benevolentiam idque nisi restituto pristino regimine se obtinere non posse
perspiceret, comitia anno
2558
1681. indixit quibus restitutae rursus Ungaris cunctae libertates, expulso ordine Teutonico
creatus palatinus, miles exterus ob imminens a Turca ingens bellum permissus quidem in regno,
at constituta lex ut facta pace ilico excederet, obligatus etiam Leopoldus ne quidquam sine
Ungaris de pace tractaret cum Turca.
13 Si modo ad persolvendum, quod
Tökölius, si cum Leopoldo transegisset, obligaverat, aes consentire Leopoldus, ut comitia
admodum desiderabant, voluisset, desierat omne bellum sublata eius causa servataque fuissent
absque ingenti difficultate tanta Christianorum capita; cum Leopoldus vetus gubernium vi
extortum pessima fide restituens id acerrime denegavit, nolens nempe salvum esse eum a quo
postea, dum extortam rursus destruere pergeret libertatem, metuere debuisset.