In stricta observandarum formularum et litteralis legis sensus obligatione.
23 a) Primum certas singulae actioni formulas praescripserunt, quas si
actor ad amussim non observet, totum ejus institutum evanescere debet, si vero tale, cui lex
nullam adhuc actionis formulam praescripsit, factum se evolvat (quod in commercialibus
praesertim objectis saepe usu venire solet), actor comitia interpellare debet ut novam facto
ejusmodi actionis formulam praescribant. 24 Deinde cum in factis etiam per
legem jam decisis ejusmodi circumstantiae se evolvere soleant quae expressis in lege
circumstantiis diserte quidem non conveniunt, aliquam tamen cum iis seu similitudinem, seu
affinitatem habere videntur, pro his dirimendis aliud, quod aequitatis tribunal appellant,
erexerunt.
25 b) Constitutis hac ratione singulae potestati claris limitibus
positisque, ne una in alterius exercitium involare possit, his repagulis, superstruxerunt
genuinum illud tam civilis, quam et politicae libertatis fundamentum ut nullus civium nisi
per legitimi iudicis sententiam aliquod seu in persona, seu in rebus suis capere possit
detrimentum. 26 Quod axioma velut in ipsa civilis societatis natura fundatur,
etsi omnes etiam illae, quae vel aliquod in gubernii sui forma temperamentum constituerunt,
gentes adoptaverint, quia tamen neque adeo claros singulae potestati limites defixerunt,
neque hos tantis tamque idoneis praesidiis communiverunt, apud eas persaepe violari
consvevit.