Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1790], Operum omnium tomus III, versio electronica (), Verborum 71764, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [skrl3].
Previous section

Next section

§ 8 Modi conservandae temperatae gubernii formae si minor populus se uniat cum majore.

1 Habet itaque jam omnis, quae proprium tantum sibi regem habet, quae separatum ab aliis regnum efficit, natio luculentum in constitutione Anglicana exemplum, e quo quid sibi conveniat, quid repugnet, si non liberum tantum, sed et stabilem reddere velit suam constitutionem, tuto petere possit. [ERROR: no reftable :]

8.1 petere possit: ab hoc loco incipit in MS-to A enarratio longe alia, quam in additamento invenies.

3380

2 Superest ut qualiter omnia haec per diversas, quas Hungaria subivit, periodos se habuerint, dispiciamus. 3 Quod ut clarius appareat, pauca universim praefari haud abs re futurum existimabamus.

4 De genuina vocabuli constitutio significatione intra scriptores nondum convenit. 5 Alii gubernii formam, alii primitivum pactum, alii utrumque simul, distinctum quid alii voce hac designari arbitrantur.

6 Si rem ad vivum resecem, ego postremorum sententiae adstipulor. 7 Primitivum enim pactum sunt conditiones illae, quas constitutae antea in naturali libertate tribus, dum in unum populi corpus coiverunt, praescripserunt illi, cui aut totum, aut majorem summi imperii partem detulerunt. 8 Primitivum seu tacitum, seu expressum pactum eo statim momento, quo coalescens in unum populus summum imperium introduxit, existere debuit. 9 Nemo enim in hunc (nisi forte eum armis subjugavit) imperium exercere potest, nisi cui ille id sponte detulerit. 10 Itaque de eo quis imperet, quave ratione imperium exerceat, cum primae statim populi unione pactum perfici debebat. 11 Tale et quidem explicitum est pactum illud quod septem Hungarorum tribus, antea, ut Porphirogenitus docet, ad invicem independentes, cum Arpado, dum eidem principatum super omnes tribus detulerunt, inivisse, Anonymus Belae notarius tradit. 12 Verum conditiones pacti hujus rudi adhuc populo tunc non poterant non esse paucae et admodum simplices.

13 Post longiorem in occupato regno moram, post auctum populi numerum, post multos etiam exteros nativo populo permixtos, debuerunt se cum defectus pacti, tum vitia administrationis publicae sensim evolvere; debuit populum cupiditas incessere ut partim jura principis in populum, partim praerogativae singulae civium classis enucleatius definiantur. 14 Et hoc apud Hungaros sub S. Stephano peractum esse mox videbimus. 15 Si ordinatio ejusmodi ipsam trium summi imperii partium, legislativae videlicet, executivae et iudicialis potestatis partitionem in re ipsa contineat, etsi ignota adhuc ea aetate vocabula haec diserte non adhibeantur, constitutio regni appellatur. 16 Itaque constitutio nil aliud est quam trium summi imperii partium partitio; quae cum admodum variare possit, ut 3382 multiplices etiam sint regnorum constitutiones, est necesse. 17 Si totum summum imperium principi tradatur, monarchica; si totum patriciorum ordini concredatur, aristocratica; si populus totum sibi reservet, democratica; si denique pars prinicipi, pars populo committatur, mixta constitutio evadit. 18 Et cum variae hoc in genere modificationes esse possint, variae etiam mixtae constitutionis species existunt.

19 Si mixta sit constitutio, haec plerumque tardius constitui, et per illam primitivum pactum explanari solet. 20 Ut tamen variae sunt rerum humanarum vicissitudines, quandoque non tantum constitutionem, sed ipsum etiam primitivum pactum Tonans eventuum evertit.

21 Gubernii forma modum illum, qua singula summi imperii pars per eos, quibus concredita est, exercetur, significat. 22 Ita in Hungaria regius ille senatus, qui lateri regis adhaerebat, illa regni in comitatus divisio, illi parochiani, seu comitatenses magistratus, per quos rex executivam suam exercebat potestatem; forma comitiorum, qua leges perferebantur, instituta iudicum megalium, bilochorum, palatini et iudicis curiae, quorum ope iudicia peragebantur; norma illa, qua miles defensando regno cogebatur, percipiendorumque publicorum proventuum ratio, ad formam gubernii referuntur.

23 Itaque hanc a constitutione tamquam modum a re ipsa discerni, Hungariam et primitivum et quidem explicitum pactum, et propriam, sub Andrea II tantum renovatam constitutionem, et distinctam gubernii formam habuisse, satis apparet.

24 Nos iis, quae ad gubernii formam pertinent, in aliud tempus reservatis, ea tantum, quae ad constitutionem ipsam referuntur, discutiemus.

Previous section

Next section


Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1790], Operum omnium tomus III, versio electronica (), Verborum 71764, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [skrl3].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.