Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1790], Operum omnium tomus III, versio electronica (), Verborum 71764, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [skrl3].
Previous section

Next section

§ 11 Subinde in olygarchiam coepit propendere.

1 E converso cum duces non tantum septem illorum capitaneorum posteros, sed promiscue alios etiam supremis regni muneribus admoverent, hi facultates suas extendendi eo faciliorem habuerunt occasionem quo major minoris nobilitatis pars seu in exteris bellis aut occidit, aut ad paupertatem redacta fuit, seu in civilibus motibus infidelitatis nomine bonis suis mulctabatur. 2 Horum posteri, etsi ad ea, quae parentes eorum gessere, 3390 eminentia officia eluctari non potuerint, cum tamen amplitudine bonorum, quae possidebant, alios longe anteirent, ad immitationem posteritatis septem illorum capitaneorum, jam pro optimatibus haberi (a) ducisque et horum arbitrio pleraque agi, sicque aristocratia in oligarchiam inclinare cepit.

3 (a) Serius, sed palmare hujus rei argumentum exstat in Mathiae decreto de 1459. articulo 32. in Vestigiis Diaetarum pag. 344, ubi dicitur: "sunt plures nobiles qui quodammodo statum baroniae.... ultra caeteros nobiles habent".

3392
Previous section

Next section


Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1790], Operum omnium tomus III, versio electronica (), Verborum 71764, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [skrl3].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.