Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1790], Operum omnium tomus III, versio electronica (), Verborum 71764, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [skrl3].
Previous section

Next section

Epocha prima. § 12 Sub S. Stephano ad monarchico-aristocraticum systema reducta est.

1 Post suscepta Christiana sacra accesserunt episcopi et abbates, quibus praeter ius spiritualia curandi, partim de recepto eotum religionis hujus systemate, partim quia necessarius pro agendis publicis negotiis literarum usus, penes hos solos fuit, praecipuae etiam in administratione reipublicae partes concredi debuerint. 2 Atque ita e communi antea nobilium statu, licet mos haereditarios nominandi magnates eotum necdum invaluerit, enatus est intermedius ille optimatum ordo, qui non tantum constitutos in supremis regni muneribus proceres, sed eorum etiam, qui haec antea gesserunt, vastaque sibi hoc occassione bona procuraverant, posteros, nec non praelatos complectebatur. 3 Per hanc status praelatorum accessionem mitigata tantisper fuerit sub S. Stephano illa optimatum oligarchia. 4 Imo cum nobiles concessas sub S. Stephano libertates continuo postea reclamaverint, videntur hi non tantum ab oppressionibus optimatum vindicati, sed et ad primitivum suum in comitiis influxum repositi fuisse, sicque illa, ad quam seu assequendam, seu conservandam Hungari tantis continuo studiis nitebantur, monarchico-aristocratica constitutionis forma jam sub S. Stephano stabilita fuit (a).

5 (a) Vide hanc in rem dissertationem in Vestigiis Diaetarum a pag. 17 usque 20.

Previous section

Next section


Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1790], Operum omnium tomus III, versio electronica (), Verborum 71764, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [skrl3].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.