Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1790], Operum omnium tomus III, versio electronica (), Verborum 71764, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [skrl3].
Previous section

Next section

§ 98 Ejus causa non restricta nimium regis potestas, sed regis ignavia fuit.

1 Sunt qui praeter eas, quas jam insinuavimus, causas restrictam nimium Uladislai potestatem executivam malis his ansam praebuisse arbitrentur. 2 Verum quamquam prolixiorem ille, quam ullus antecessorum suorum ediderit capitulationem, vidimus tamen quod per illam authoritas ejus nihilo magis quam priorum regum restricta fuerit. 3 Decreverant quidem status articulo 2-o ut rex proprio arbitrio nonnisi 100 colonos, si quid ultra sit, nonnisi cum consensu statuum conferre possit, immemores indubie quod illimitata regis quoad bona nationis conferendi potestas praecipuum primitivae regni constitutionis cardinem effecerit. 4 Verum fluxam alioquin hanc legem 1504:10-o iidem ipsi revocarunt. 5 Revocationis hujus ea articulo hoc causa redditur quod omnes ferme constitutiones regni hactenus factae inter se discrepent. 6 Verum nullius vel in decretis alicujus regis, vel in prolatis hactenus litteris, legis vestigium exstet qua regis in conferendis bonis potestas ad certum colonorum numerum restricta fuisset. 7 Itaque per clausulam illam compilator decreti hujus id tantum obvelare voluisse videtur quod inter ipsa anteriora Uladislai decreta hac in re contradictio occurrat. 8 Nempe in 1-o statim ejus de 1492. decreto articulo 14. § 2. ad finem regi bona infidelium conferendi nullo colonorum numero circumscripta potestas tribuitur, et licet illa subsequi decreti 1495. articulo 2. ad 100 colonos restringatur, mox tamen ejusdem ipsius decreti articulo 5-o prior 1492. articulus 14, qui irrestrictam regi bona infidelium conferendi potestatem tribuit, confirmatur. 9 Restrinxerunt etiam status 1507:7-o potestatem ejus in officiis conferendis ita ut nullum absque consensu stabilis illius, quod tum moliebantur, seu consilii, seu senatus officium sub vinculo invigorositatis largiri valeat, immemores indubie quod id etiam primitivae in capitulationis Albertinae articulis 15. et 26. diserte renovatae constitutioni adversetur. 10 Verum stabili illo consilio nunquam, ut vidimus, in effectum perducto lex etiam haec suapte evanuit. 11 Apparet itaque non constrictam nimium regis executivam potestatem, sed id regnum sub Uladislao tot calamitatibus involuisse quod ille animo fuerit tam pusillo ut neque ministros suos in officio continere, neque gliscentes dissensiones authoritate sua in herba statim suffocare, neque 3658 excessuosos cives legalibus poenis coercere, neque ullam e tot saluberrimus sub se latis legibus effectui dare aut sciverit, aut voluerit.

Previous section

Next section


Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1790], Operum omnium tomus III, versio electronica (), Verborum 71764, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [skrl3].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.