Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1790], Operum omnium tomus III, versio electronica (), Verborum 71764, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [skrl3].
§ 44 Primus de successione regni cum exteris principibus pacisci Sigismundus coepit.
1 Sigismundus primus de successione regni Hungariae, tamquam de re, quam
in proprietate haberet, pacisci coepit. 2 Ut contra Vladislaum Polonum, qui
Hungariam nomine uxoris suae Hedvigis, Ludovici I secundogenitae filiae, repetebat, copias
auxiliares possit obtinere, fratri suo Venceslao Bohemiae regi successionem in regno
Hungariae 1393. addixit (a). 3 Verum tractatui huic non multo post ipse
contravenit. 4 Cum enim Ladislai Apuliae ducis, Mariae Stephani V regis
Hungariae ex Carolo parvo, nuper Budae caeso, nepotis, partes invalescerent, ut ab Alberto
IV Austriae duce auxiliares copias obtineat, Venceslao, qui infirmitatem prioris sui pacti
non ignorabit, nil obnitente, eandem 1401. detulit successionem. 5 Verum
Sigismundum, cujus electio anceps, coronatio infrequentium 3484 comitiorum crisi
obnoxia, regnum ipsum vacillans fuit, de successionis ordine inconsultis statibus nil
constituere potuisse, status autem neutrum pactorum horum ratum habuisse satis constat.
Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1790], Operum omnium tomus III, versio electronica (), Verborum 71764, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [skrl3].
|