§ 45 Sigismundi calamitates ab intermisso principio regni sui comitiorum usu ortum
habuerant.
1 Sigismundus aetatis indubie fervore abreptus primis 15 annis imperiosius
egit ac regni constitutio admittebat. 2 Nam praeter habitum 1395. regni
Sclavoniae conventum (a) nulla in Hungaria comitia usque 1403. egisse memoratur.
3 Prima enim, quam 1401. dedit amnistiam (b) in forma tantum diplomatis
emanavit, et ideo, ut effectum producat, debuit 1403. (c) diaetaliter iterari; atque hic
ipse arbitrarius agendi modus in illas, quas postea perpessus est, calamitates eum conjecit,
et cum partim ejus captivitas, partim frequens et diuturna e regno absentia frenum
optimatibus laxasset, coepta sub Maria olygarchia adeo caput etulit ut ipse jam agnoverit
malo huic non alia quam comitiorum via posse obviari. 4 Itaque ab anno 1403.
frequentiores jam diaetas celebrare statumque regni jam cum ipsa natione ordinare coepit.
5 (a) Thurocz. part. 4. cap. 12.
6 (b) Nec obstat quod se cum praelatis, baronibus, proceribus, nobilibus
reconciliatum dicat et quod tacto vivificae crucis signo jure jurandi promittat... haec enim
omnia etiam in diplomate dici possunt.
7 (c) Hanc jam reipsa e comitiis emanasse clausula illa ostendit, "ad
instantiam... baronum, procerum, et nobilium hic nobiscum personaliter existentium."
3486