§ 46 Admisso sub Sigismundo civitatibus jure suffragii, constitutio tantisper in
democratiam inclinat.
1 Per horum comitiorum occasionem notabilis iterum in constitutione
Hungariae facta est commutatio, ideo quod non tantum civitatibus liberis (a), sed regalibus
etiam, et reginalibus (b), imo villis etiam liberis, id est oppidis privilegiatis jus
suffragii in comitiis delatum fuerit, sicque constitutio Hungariae denuo ad democratiam
tantisper inclinaverit.
2 Civitatum legatorum nulla amplius in praefationibus subsequorum
decretorum fit mentio. 3 Cum tamen civitatis Bartphensis ad anni 1457. (c),
1458. (d), 1490. (e), et 1492. (f) comitia evocatoriae jam prolatae sint, easdem inde a
Sigismundi temporibus in usu suffragiorum permansisse dubitari nequit.
4 Quod numerum mittendorum per civitates ad diaetam nunciorum adtinet,
videtur reges id proprio civitatum arbitrio reliquissse, aut adminus infra tres quatuorve
nunquam restrixisse (g).
5 (a) In ingressu decreti de 1405. §-o 3-o dicitur: "convocatis ex omnibus
regni nostri comitatibus ac districtibus civitatum, oppidorum et liberarum villarum regiae
jurisdictioni pertinentium nunciis."
6 (b) Aliae erant civitates liberae, quae postea regiae compellatae sunt,
et in decreti hujus articulo 4-o principaliores vocantur. 7 Hae ne regis
quidem dominicam potestatem agnoscebant, ut adeo perperam invaluerit ille modus modernus
loquendi quod rex sit civitatum regiarum dominus terrestris, aliae villae liberae, seu
oppida, quae dominicam quidem agnoscebant potestatem, quorum tamen incolae propriorum
fundorum proprietate in tantum gaudebant, quod eos libere vendere et emere potuerint.
8 Quae ex his ad regem aut reginam spectabant, regales vel reginales
vocabantur. 9 De primis intelligi debet decreti hujus articulus 10-us, de
posterioribus articulus 13.
10 (c) Vestigia Diaetarum pag. 288. et 289-a.
11 (d) Ibidem pag. 297. 331. et 333.
3488
12 (e) Ibidem pag. 406. et 412.
13 (f) Ibidem pag. 414.
14 (g) In provocatis enim regalibus de 1457. dicitur Cassoviensibus:
"quatenus certum et notabilem numerum ex concivibus vestris... mittere debeatis."
15 Bartphensibus vero dicitur: "quatenus quatuor aut duos ex vobis, juxta
exigentiam civitatis vestrae, cum pleno mandato transmittatis." 16 In
regalibus 1458. dicitur: "Mittere poteritis certos ex vobis cum pleno mandato ad
conventionem generalem". 17 In aliis ejusdem anni regalibus dicitur:
"quatenus tot et tantos ex vobis, ad quos scilicet sigillum vestrae civitatis honeste credi
potest, mittere et destinare debeatis." 18 In regalibus 1490. dicitur: "cum
itaque vos pars et membra ejusdem regni sitis... tres aut quatuor de medio vestri cum plena
vestra facultate mittatis." 19 In aliis ejusdem anni regalibus dicitur:
"Quatenus aliquot notabiles de vestri medio eligere et transmittere velitis."
20 Denique in regalibus 1492. dixitur: "quatenus ad hanc diaetam aliquot
potiores de vestri medio transmittere debeatis."