§ 75
1 Tributorum forma sub Mathia eadem, quae Ludovici I temporibus viguerat,
primis statim, quae ille a suscepto regimine 1488. Pestini egit, comitiis articulo 7-o
defixa fuit, nimirum ut lucrum camerae in Hungaria, mardurinae in Sclavonia, quinquagesimae
in Transylvania persolvantur (a). 2 Verum an jam sub Ludovico ab illo Caroli
instituto ut a singula domo tres grossi, quorum singulum quinque modernos etulisse probabile
est, exigantur, recessum fuerit, non constat. 3 Id constat quod jam ante
Mathiam non a singula, sed a quinque portis non 3 grossi, seu 75 denarii, sed 1 florenus
auri a 100 denariis computatus nomine lucri camerae depensus fuerit (b) et quod portae
nomine non fumus, seu domus populosa, sed sessio fuerit intellecta (c). 4
Minus itaque jam tum regi quam sub Carolo I nomine lucri camerae obveniebat.
5 Et hoc fuerit causa quod aliqui decessorum Mathiae, ut ad defixam sub
Carolo I tributi quantitatem aut propius accedere, aut prorsus redire possint, novum taxae
nomen invexerint hocque titulo in gravioribus reipublicae necessitatibus in vicem lucri
camerae jam medium, jam integrum florenum ostiatim seu ipsi imponere, seu in comitiis
impetrare consveverint. 6 Verum status juratam a Mathia in primo statim ejus
Budam ingressu exegerunt sponsionem quod hanc medii aut unius floreni a singula domo
depensionem nec ipse exigere nec in comitiis petere velit (d). 7 Mathias
tamen juratae licet sponsioni huic minime satisfecit; petiit enim obtinuitque frequenter
unius a singula domo floreni taxam eidemque novum subinde subsidii nomen dedit, quo factum
est ut jam 1471. status tributum hoc non secus decernere voluerint quam ut singula porta
tantundem valoris in sale recipiat quantum obveniens eidem subsidium etulerit.
8 Et hoc tributi genus in decreto anni ejusdem subsidium per connumerationem
salium appellatur. 9 Habuerit indubie Mathias majorem atque vendere potuit
salis quantitatem malueritque vel hac via paratam pecuniam obtinere, verum status iisdem
adhuc comitiis, ne haec tributi species in posterum decernatur, articulo 13-o vetuerunt.
3564
10 (a) In Vestigiis Diaetarum pag. 302.
11 (b) Quod jam sub initium regiminis Mathiae lucri camerae nomine non a
singula, sed a quinque portis unus florenus exactus fuerit, plures ejus litterae testantur,
libet unicas de 1467, quae in Vestigiis Diaetarum pag. 376 prostant, excitare.
12 Dicitur in illis: "loco ejus" (lucri camerae) "alia quaedam exactio est
unanimiter instituta, tributum fisci regalis in perpetuum appellanda, ita videlicet ut fere
consimiliter ut prius super singulis quinque portis non plus nisi unus florenus tantum semel
in anno ubique exigatur... 13 Nec aliquis superinde ullo unquam tempore
exemptionis privilegio frui possit." 14 Cum mos iste jam principio regni
Mathiae viguerit, certe non sub hoc, qui jura fisci acerrime tuebatur, sed sub aliquo a
decessoribus suis enasci debuit.
15 (c) Quod portae nomine non fumus, id est domus, sed sessio populosa
intellecta fuerit, docet 1474. art. 4, ubi dicitur: "Ita ut portae connumerentur, et non
fumus neque sessiones desertae."
16 (d) In Vestigiis Diaetarum pag. 328 dicitur hoc articulo:
"quod, prout dominus rex praestitit juramentum quod nullo tempore super regnicolas et
jobbaggiones regnicolarum taxa unius vel medii floreni ex quacunque ardua ratione per
dominum regem aut ad eum pertinentem petantur vel imponantur praeter lucrum camerae."
17 Cum decretum hoc quarto aditi a Mathia regni mense editum sit, debuit
itaque exactio haec sub decessoribus Mathiae viguisse.