§ 15 Quod omnia haec non mutent, sed tantum explanent et firment veterem constitutionem.
1 Superest ut ostendamus quod omnia, quae hactenus proposuimus, non novam
inducant constitutionem, sed veterem tantum aut explanent, aut obfirment.
2 a) Fixus diaetae terminus non leve est constitutionis munimentum.
3 Antea rege comitia cogere non volente palatino, iudici curiae, et tavernico
eadem convocandi provincia delata fuit. 4 Si nunc statuatur ut status sine
regalibus comparere debeant, hoc non est constitutionem mutare, sed illam moribus praesentis
saeculi accomodare.
5 b) Ne illimitatum regis jus intercedendi status a communione
legislativae potestatis simpliciter excludat, pertinet etiam ad praesidia constitutionis
eidem certos limites statuere. 6 Sed et hoc non mutat, sed tantum explicat
constitutionem.
7 c) Ita etiam ut omnes, quas intermedio inter diaetam tempore rex edidit,
provisionales constitutiones in proximis comitiis debeant discuti, 3714 veterem constitutionem tantum obfirmat; nimirum ne indirecta hac via status ab exercitio
potestatis legislativae amoveri possint.
8 d) Senatus etiam vigilans id tantum praestabit ne princeps sub specie
executivae legislativam private exercere possit potestatem. 9 Atqui in hoc
substantia avitae constitutionis versatur.
10 e) Ne potestas executiva non effectuando leges communionem, qua status
gaudent, potestatis legislativae indirecte infringere possit, id natura subsistentis jam
constitutionis secum ferebat. 11 Itaque ut cum initio omnis diaetae
disquiratur quae leges non sint effectuatae et, si post bina comitia adhuc ineffectuatae
maneant, ut depensio contributionis suspendatur, ad effectum tantum pertinet prioris
constitutionis.
12 f) Ut ab administris proventuum publicae rationes in comitiis exigi
possint, non mutat formam prioris constitutionis, quae principi dispensationem eorum
admittit, administrationi ipsi majorem certe securitatem procurat.
13 g) Ut militia etiam statibus fidem juramento voveat, in ipsa potestatis
legislativae communione radicatur. 14 Cum enim militia praecipuum sit
securitatis non tantum extrinsecae , sed etiam intrinsecae
instrumentum, justum certe est ut hac parte non tantum una, sed et altera legislativi
corporis pars tranquillisetur.
15 h) Ut autem status militaris jurisdictio unice ad militaria
restringatur, id enim vero non tantum Hungariae, sed et totius monarchiae salus exposcit.
16 Secus serius certe aut citius imperium in militarem degenerabit
democratiam.
17 i) De iis, qui aut castra regni turpiter dediderunt, aut aerarium
depeculati sunt, puniendis in diaeta saepius actum fuisse et harum acta, et historia
testatur. 18 De iis vero plectendis, qui regem ad infringendas regni
libertates inducunt, positiva lex exstat. 19 Nihil itaque novi est
constitutionem per ministrorum responsabilitatem firmare.
20 k) Reliqua omnia centum jam legibus constituta sunt, adeoque tempus est
ut semel reali effectui mancipentur; imo ad firmandam magis 3716 constitutionem
nostram haec adhuc partim perferenda, partim explananda puto. Nempe:
21 l) Necessitas inauguralis diplomatis, iuramenti, et coronationis puncto
5 et Carolini et Theresiani diplomatis non obscure quidem stabilitur, idque non alia profecto
de causa, quam, quod juxta titulum 14, paragraphum 2, rex non coronatus nullum regiae
potestatis actum legitime exercere possit. 22 Cum tamen id variis
cavillationibus ansam dederit, diserte explanandum puto quod regi ante coronationem regiae
potestatis exercitium non competat.
23 m) Eodem titulo diserte quidem explicatur quod si alia, quam S. Regni
corona rex coronetur, omnes ejus regiae potestatis actus perinde illegitimi sint ac si
nunquam fuisset coronatus. 24 Ut tamen omnis differentiarum fomes etiam
eatenus sopiatur, id quoque diserte renovandum puto.
25 n) Ex his plane causis quod S. Regni corona non in regis, sed statuum
esse debeat potestate, innumerae fere leges innuunt. 26 Ne id etiam alicui
imposterum dubio locum relinquere possit, id quoque clare censeo exprimendum.
27 o) Ut in dicasteriis omnia publice agantur, nihil eorum, quae ad ejus
agenda pertinent, nisi ejus nomine expediatur, et natura rei et ipsa eorum instructio
deposcit. 28 Quid itaque vetat illum praesidialis misterii abusum, qui in
ipsam sensim constitutionem agere potest, diserte abrogare?
29 p) Liberi populi libera constitutio publicitatem suapte
exigit: cur igitur libertas preli non possit stabiliri? Denique:
30 q) Constitutio eo firmior evadit, quo major pars populi ejus beneficium
sentit illiusque conservationem tuendi causam habet. 31 Quare non possent
aliqui hujus favores ad liberos, sed ignobiles homines extendi, quare rusticis ipsis ad
majorem eorum libertatem gradus aliquis sensim parari non posset?
3718