§ 16. Principia per quae contrariantes sententiae conciliari possunt.
1 Verum opponet mihi aliquis illa puncti 5 Carolini et Theresiani
diplomatis verba praemittendam habebunt praesentis diplomatis
acceptationem , indeque arguet reges nullas, quam quae his diplomatibus continentur,
conditiones acceptare teneri. 2 Ego vero eidem reddam eorundem diplomatum
puncti 1 verba illa: libertates (...) iura hactenus confirmatas, in futurumque
concedendas, et per Nos conservandas (...) observabimus. 3 Opponam
etiam illi verba Carolini diplomatis §1 salvis, quae per ultimam diaetam, et diploma
suum mutata, aut in meliorem formam redacta fuerunt, indeque arguam quod, cum status
non tantum praehabitas, sed et novas cum consensu principis stabilire sibi possint
libertates, quanto magis ergo jam subsistentem constitutionem seu explanare, seu novis
tantum, ut superius ostensum est, praesidiis fulcire possunt?
4 Largiantur mihi tantum unarum partium homines principium
illud quod in obversum pragmatici articuli 2:1723 § 7. juxta stabilitum in aliis quoque
suis regnis et provinciis haereditariis primogeniturae ordinem indivisibiliter, ac
inseparabiliter invicem, ac insimul una cum Regno Hungariae, et partibus adnexis
haereditarie possidendis, i.e. juxta sanctionem pragmaticam, quod, inquam, in
obversum hujus articuli nihil ejusmodi stabiliri possit quod huic unioni et totius in
concreto monarchiae utilitati officere possit. 5 Largiantur vicissim
aliarum partium homines principium illud quod constitutionem, leges, et
libertates, juxta provocata paulo ante Carolini diplomatis verba, explicare, aut in meliorem
formam redigere integrum sit, et habent paratam in iis, qua proposuimus, et diplomatis, et
articulorum ante coronationem materiam, quae si bona ab utrinque fide concertentur, poterit
certe tale prodire resultatum quo et diffidentia imposterum omnis inter regem et status
penitus sufferatur, et nos exspectationem, quam intenta in res nostras Europa concepit, plane
expleamus.
Apposuit Nicolaus Skerlecz de Lomnicza, tabulae regiae olim vicepraeses, occasione
comitiorum anni 1790.