Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1790], Operum omnium tomus III, versio electronica (), Verborum 71764, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [skrl3].
§ 1 Hungari principio omnes ex aequo liberi fuerunt.
1 Hungari, sicut omnes alii pastores populi, dum regnum occuparunt, nullam
hereditariae nobilitatis idaeam habuerunt. 2 Cum
constitutio eorum fuerit mere militaris , singulum nationis
individuum erat miles eoque nomine omnes et exemptione a quibusvis aliis
servitiis et praestationibus, et iure terras suas titulo proprietatis
possidendi, quosvis magistratus gerendi, et suffragium in comitiis nationis edendi ex aequo
gaudebant. 3 Habebant quidem illi maiores et minores militiae praefectos, sed
munera haec non erant hereditaria , et ideo non tribuebant illa
distinctum a reliquis nationis individuis statum , sed
temporaneam solum officii potestatem . 4 Unicam
illi praeter hereditarium ducem, id est imperantem, hominum conditionem, unicum regni statum
agnoverunt, nempe liberos homines , ad quem statum omnia nationis individua
referebantur; servos enim non ut partem nationis aut reipublicae, sed tanquam
rem domino suo propriam considerabant. 5 Carebant ipso vocabulo
nobilis , sed sola liberorum hominum compellatione gloriabantur.
Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1790], Operum omnium tomus III, versio electronica (), Verborum 71764, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [skrl3].
|