Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1790], Operum omnium tomus III, versio electronica (), Verborum 71764, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [skrl3].
Previous section

Next section

§ 5 An sub S. Stephano donationes in diploma redigi consveverint?

1 Post adoptata sub S. Stephano a maiori nationis parte Christiana sacra, complures episcopatus fundati, monasteria excitata, imo in aliquot Regni locis etiam gymnasia aperta sunt. 2 Itaque sub hoc rege usus litterarum in Hungaria iam ita invaluit ut graviora negotia, veluti leges, fundationes episcopatuum, monasteriorum, et similia, scripto comprehendi coeperint. 3 Cum tamen nulla terrae alicuius seu collatio, seu a prioribus oneribus exemptio, seu denique alicuius e plebe ad statum privilegiatum elevatio usque dimidium saeculi XII producta [ERROR: no reftable :]

5.3 producta: prostracta MS

sit, merito dubitari potest an usus aliquem e plebe ad statum privilegiatum per regis diploma evehendi iam hac epocha viguerit, vel vero id porro etiam verbo tantum coram testibus perfici consveverint.

Previous section

Next section


Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1790], Operum omnium tomus III, versio electronica (), Verborum 71764, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [skrl3].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.