Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1790], Operum omnium tomus III, versio electronica (), Verborum 71764, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [skrl3].
Previous section

Next section

§ 6 Quando pro libero homine compellatio militis usurpari coepit?

1 Ad aliquam quaestioni huic lucem affundendam meminisse oportet quod iam sub Geysa, praesertim vero sub S. Stephano conplures non modo optimates , sed et plebeii exteri, partim exercendi alicuius opificii aut quaestus gratia, partim tollerandae manuali opera aut ingenuo aliquo servitio vitae Regno immigrarint. 2 Horum certe nullus venturus erat si se ad servilem conditionem redigendum esse scivisset. 3 Hi itaque omnes retento suo libero statu recepti, atque ita primum nova iterum et tertia hominum conditio in Hungaria enata est, qui liberi erant ab omni potestate dominica, et tamen iure civitatis non gaudebant. 4 Haec hominum conditio iam hospitum , iam liberorum hominum compellatione, qua antea sola nationis Hungaricae individua gaudebant, designari coepit. 5 Ut se ab his distingvant, Hungari videntur tum primum militis compellationem adoptasse. 6 Sola enim haec nomenclatio in legibus S. Stephani libro 1. c. 4, l. 2. c. 14. § 1, item cap. 21, 25, 33, 43, et 44; in legibus S. Ladislai l. 1. c. 41, l. 2. c.1, l. 3. c. 15. § 1; 3224 denique in Colomanni l. 1. c. 65. usurpatur; nomen servientis regii , minus vero nobilis vocabulum in nullo, quae hactenus pertractata sunt, aevi huius diplomate deprehendi.

Previous section

Next section


Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1790], Operum omnium tomus III, versio electronica (), Verborum 71764, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [skrl3].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.