Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1790], Operum omnium tomus III, versio electronica (), Verborum 71764, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [skrl3].
Previous section

Next section

§ 10 Quando donationes per diploma conferri coeperunt?

1 Cum e hactenus productis primum diploma sit Emerici de 1197. quo aliquis ad statum privilegiatum evehitur, videri posset quod actum hunc solenni diplomate consignandi usus tum primum originem acceperit. 2 Verum prostant litterae Stephani III de 1165. infra § 23 exhibendae, quo certos suburbanos Posoniensis castri ad gradum iobagionum s. regis elevat. 3 Cum conditio haec fuerit infra statum servientis regii, uti § 16 ostendemus, et tamen translatio ad illam per diploma facta sit, vix dubitari 3228 potest quod elevatio etiam ad privilegiatum seu militis , seu servientis regii , iam sub hoc rege et fors aliquot eius praedecessoribus per regium diploma perfici consveverit.

Previous section

Next section


Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1790], Operum omnium tomus III, versio electronica (), Verborum 71764, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [skrl3].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.