Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1790], Operum omnium tomus III, versio electronica (), Verborum 71764, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [skrl3].
§ 11 Corolaria.
1 Ex his prono alveo fluit primum quod usus terras sub solo militandi onere
conferendi, aut iam possessas a conditionariis servitiis eximendo soli militiae officio
obnoxias efficiendi, et per hoc impetratorem ad statum privilegiatum evehendi,
seu, ut nunc loquimur, per donationem nobilitandi, ipsi Regno coevus fuerit.
2 Deinde quod iura et libertates, quibus status privilegiatus
primum sub militis , dein sub servientis regii , denique sub
nobilis nomenclatione in Hungaria gavisus est in substantia nil aliud
importaverint, quam ius civitatis, idest capacitatem terras
proprietatis titulo possidendi, ad quosvis Regni magistratus eluctandi, et
edendi in comitiis suffragii; iure enim hoc nec servi nec
conditionarii nec sic dicti hospites et liberi homines
fruebantur, cum pro commembris nationis, adeoque reipublicae, considerati non fuerint;
exemptio autem nobilium a tributis ex ipsa rei natura profluit, quia nemo simul
propriis sumptibus militare, simul tributa dependere tenetur. 3
Postremo quod ad hoc, ut commembra nationis ad militandum propriis
sumptibus cogi possint, debuerint ipsis terrae, et quidem ab omni alio onere
exemptae in vicem stipendii conferri; nimirum, ut ex earum fructibus et vitam
tollerare et sumptus belli sustinere possint. 4 Et hinc deinde enatum est
principium illud quod omnis terra Hungarica sit libera, et soli militandi oneri obnoxia, ut
adeo, etiam si illam possessor non a rege, sed a privato donationis ,
venditionis, legati , aut alio quocunque titulo obtinuerit, onus tamen militiae
a proportione eius debeat sustinere.
Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1790], Operum omnium tomus III, versio electronica (), Verborum 71764, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [skrl3].
|