Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1790], Operum omnium tomus III, versio electronica (), Verborum 71764, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [skrl3].
§ 28 Conditionarii admensas sibi terras hereditarie, non tamen iure proprietatis
possidebant?
1 Quod conditionariis terrae in hereditatem collatae fuerint,
docet iam provocatum § 22 Belae IV de 1236. diploma, quod sequentem clausulam habet:
nos ipsos heredumque succesores in terra T. libertate praedictorum iobagionum
udvornicorum duximus vestiendos . 2 In particulari quod
iobagionibus etiam castrorum terrae hereditariae collatae fuerint,
docet aliud § 21 provocatum eiusdem Belae de 1245. diploma, quo terra Vendeghi
certo Uzda sub conditione iobagionis castri Thurutz, ut ibidem ostendimus, et
eius heredibus confertur. 3 Imo quod conditionarii terras suas cum consensu
regis etiam vendere potuerint, docet prolatum a Wagner in Anal. Scep. par. 2.
fol. 188 diploma, quod consensuales Belae IV de 1294. super vendita per
caniferos suos, Saxonibus, de Scypes terra continet. 4 Verum
hereditas et proprietas in iure distingvuntur; nam bona etiam
temporaneo iure possessa, veluti pignoraticia , si per
proprietarium non revindicentur, ad heredes transeunt. 5 Natura e contra
proprietatis de lege Hungariae in eo consistit, ut impetrator et sui usque ad
defectum stirpis successores possessa bona vendendi donandi, aut alio quocunque titulo
alienandi habeant potestatem; quo quidem iure in terras suas conditionarii
nunquam gavisi sunt, cum, ut §-o 1 et 11 insinuavimus, in Hungaria soli nobiles terras
iure proprietatis possidere potuerint. 6 Quod eorum tantum
gratia observandum existimavi qui pragmaticae Hungariae historiae operam dant quin in
principiis iuris Hungarici probe versati sint.
3258
Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1790], Operum omnium tomus III, versio electronica (), Verborum 71764, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [skrl3].
|