§ 31 Item custodis sylvarum?
1 Quoad conditionarios libet ab inferioribus eorum speciebus
ordiri; nobilitati, qui antea sylvarum custos erat, exemplum exhibet prolatum a
Wagner Anal. Scep . pag. 293 diploma Ladislai IV de 1283. quod ita habet:
considerantes servitiorum merita dictorum, Sepes et Simonis... eosdem simul cum
dimidietate terrae Nyas vocatae, a iugo servitutis custodiae sylvarum suarum de Nyas
excipiendo, in numerum et coetum nobilium Regni nostri duximus aggregandos ita, ut de
caetero iidem Sepes, et Simon, et eorum heredes, heredumque successores ista gauderent, et
fruerentur libertate qua caeteri Regni nostri nobiles gauderent sub vexillo nostro regio
militantes.
3264
2 In vocula suarum error cubat, et scribi debebat:
nostrarum ; nemo enim se per privilegium eximi curat a custodia propriarum
sylvarum; debebant impetratores possidere dimidium terrae Nyas, quae eiusdem nominis regiis
sylvis adiacebat, et quarum custodia illis antea incumbebat. 3 Custodiam hanc
rex iugum servitutis appellat, et tamen si exstarent litterae quibus illis hoc
titulo terra Nyas primitus collata fuit, videremus indubie in illis clausulam:
conferimus illam sub libertate filiorum custodum sylvarum; adeo verum est et
quod conditionarii imperfectam servierint servitutem, et quod vocula
libertas in diplomatibus, quae conditionem impetratoris designant,
pro onere vel servitio summi debeat, uti superius diximus.
4 Caeterum diploma hoc iam disertam et exemptionis terrae et aggregationis in
coetum nobilium clausulas continet. 5 Verum instrumentum hoc iam finem
periodi primae, dum stylus cancellariae regiae iam ad aliquam consistentiam pervenerat,
emanavit. 6 Anteriorum regum diplomata, ut mox videbimus, eatenus adhuc
variabant.