§ 32 Item speculatoris?
1 Inter multiplices, quas Hungariae reges habuere conditionariorum species,
erant etiam, ut in provocata iam dissertatione de varia hominum in Hungaria conditione
ostendimus, qui vernacule őr, in legibus S. Ladislai eőrii, in
posterioribus vero chartis spiculatores , vel etiam speculatores
appellantur. 2 Conditionem hanc efficiebant incolae limitanearum
Regni possessionum, eorumque officii nil aliud fuit quam ea, quae in adiacentibus exteris
provinciis agebantur, explorare et haec praefecto suo, qui iam comes , iam
capitaneus speculatorum scribitur, referre, per hunc deinde regi significanda.
3 E conditione hac ad statum nobilium elevationis exemplum continet diploma
Stephani V qua adhuc iunioris regis de 1269. cuius perigraphen tantum mihi amicus
comunicavit, quae sic sonat: Stephanus Rex Nicolaum et Miczeh de numero populorum
speculatorum transfert in coetum nobilium .
4 Verum exstat inter Hevenessiana diplomata Caroli I de 1327. ex autographo
descriptum, quod ita habet: quod nos volentes, ut spiculatores
3266
nostri, qui inter castra Ujvár, et Borostyán residentias et possessiones haberent
iisdem libertatibus et servitiis, quibus D.D. Belae (nempe IV), Stephani
(nempe III), et Ladislai (nempe IV) Regum exstiterunt, nostris
temporibus permaneant: qui autem de iis tempore impacato de propriis eorum residentiis...
alio se transtulissent, ad debita ipsorum loca, et obsequia revertantur, comiti Nicolao de
superiori őr condam eiusdem spiculatori comisimus, sed nunc per nos meritis suis
requirentibus in numerum et collegium nobilium servientium regalium perpetuo translato, quem
capitaneum ipsorum spiculatorum, quem vulgo őr nagyságh dicunt, constituimus esse, et
existere comisimus quod idem comes Nicolaus eosdem spiculatores nostros, quocunque sunt
dispersi, requirat, et ad eorum loca propria... servetque nobis in debitis eorum
libertatibus et servitiis nobis impendendis.
5 Ujvár et Borostyán erant finitima Regni castra,
et ideo, qui intra illa habitabant, ad conditionem spiculatorum, idest
exploratorum, reducti fuerunt; nam cum supra provocatum Stephani V diploma his terminis
utatur: de numero populorum speculatorum, puto ego quod non singulares tantum
aliquae personae, sed integrae possessiones finitimae conditioni huic obnoxiae fuerint.
6 Caeterum apparet ex hoc Caroli diplomate quod Nicolaus fuerit primum
simplex speculator in Nagy
Ör , quod eum postea rex in coetum nobilium retulerit, demum vero capitaneum
spiculatorum renunciaverit.