§ 43 Corollaria, et discrimen inter veterem et modernam nobilitandi per donationem
formam.
1 Si omnia haec exempla rite expendantur, apparebit: 1-o, quod nullum
servi ad statum servientis regii provecti exemplum prostet; omnia
enim, quae de hoc argumento protulimus, diplomata tantum de conditionariis, id est
servis imperfectis aut sic dictis liberis hominibus emanarunt.
2 Itaque illi antequam nobilitate donentur, ad statum seu
conditionarii seu liberi hominis eluctari debuere, praesertim cum
supra attulerimus exempla e quibus patet quod ipsi inferiorum classium
conditionarii non ad statum servientium regis evecti, sed tantum ad aliam
eminentiorem conditionem, utpote iobagionis castri , vel liberi S.
Regis relati fuerint.
3 Apparet 2-o: Quod in prima regum periodo non alii
conditionarii quam regii nobilitatem adipisci potuerint; cum enim
id ea perfici solverit ratione ut possessa per conditionarium terra a priori seu servitio,
seu obventione eximatur, si rex privati alicuius conditionarium
3296 nobilitasset, privasset eius dominum emolumento illo quidem quod ex illius seu
servitio, seu obventione percipiebat, id quod citra huius consensum effici non potuit.
4 Dedimus quidem supra § 39 Stephani V diploma quo Clementem et Martinum,
Aegydii dapiferorum regiorum magistri servientes, nobilitat. 5
Verum et hos regios fuisse conditionarios inde apparet quod eos rex
iobagiones castri Bachiensis appellat. 6 Quare hi apud
Aegydium ingenuum tantum aliquod servitium obiverint, neque ullam huius terram
sub conditionaria aliqua servitute possederint atque adeo nobilitatio eorum nullum illi
attulit detrimentum. 7 Servientium eiusmodi apud privatos plurimi
Ritus. Expl. Verit. §-i meminerunt, quos ego omnes liberos homines
fuisse et apud privatum talem ingenuum aliquod servitium obivisse reor.
8 3-o. Prostant quidem complura regum primae periodi diplomata quibus certa
castri terra ab huius servitio eximitur et iure nobilitari confertur.
9 In nullo tamen eorum id exprimi recordor quod impetrator antea
ignobilis fuerit. 10 Quare omnes illae donationes iam nobilibus
factae fuisse videntur, domestici vero plebeii debuerint sibi
statum conditionarii antea procurare, et sic demum per exemptionem impetratae eo
nomine terrae ad statum nobilium eluctari. 11 Utcunque id se
habeat, exteri certe plebeii per collationem liberae alicuius terrae nobilitati
nullum exemplum prostat. 12 Nam ipse ille, de quo § 31 sermo fuit, Ruthenus
defixo forte iam per maiores suos in Regno domicilio pro domestico potuit
reputari. 13 Quare exteri plebeii nonnisi per statum
conditionarii impetrataeque hoc titulo terrae exemptionem nobilitatem assequi
potuisse videntur, sicut e converso ex exteris, qui immigrarunt, optimatibus complures amplis
terris adeoque Hungarica etiam nobilitate donatos fuisse constat. 14 Nolim
tamen infitiare quod exter etiam plebeius, si copiosas aut attulit, aut sibi subinde
comparavit pecunias, eadem arte, qua Ruthenum illum usum fuisse vidimus, terram etiam iure
nobilitari impetrare potuerit.
15 Atque ita apparet 4-o: Quod nunc inter veterem et modernam
per donationem nobilitandi formam discrimen tantum in eo versetur quod olim in ipsa terrae
alicuius ignobili per regem facta donatione, eius ad statum nobilium elevationis et collatae
terrae a prioribus oneribus 3298 exemptionis diserta mentio inici consveverit.
16 Nunc vero adoptato subinde principio illo quod omnis terrae alicuius
per principem ignobili facta collatio nobilitet, id in donatione non exprimatur, sed
suapte subintelligi supponatur; cuius usus ratio ut intelligatur, meminisse oportet quod olim
omnis terra Hungarica pro libera fuerit reputata, usum vero eius conditio, sub
qua illam rex contulit, determinaverit; veteres enim reges eandem terram, quam prior
possessor sub conditionalia servitute tenuerat, alteri, ut supra vidimus,
iure nobilitari conferebant, et vicissim, et ideo quod provocatum paulo ante
principium eotum locum non obtinuerit; nunc vero adoptato principio illo haec de donatorii
nobilitatione clausula superflua effecta sit. 17 Porro quod propter eundem
terras iam nobilitari iure, iam sub conditionaria servitute conferendi usum
conditio, sub qua terra conferebatur, in donatione diserte exprimi, quod si autem terra antea
sub conditionaria servitute possessa iure nobilitari conferebatur,
eius a prioribus oneribus exemptio diserte indicari debuerit. 18 Nunc invecto
inter terras liberas, quas nobiles, et publicis oneribus obnoxias, quas ignobiles possident,
discrimine, cum possesiones princeps nemini amplius iure nobilitari conferre soleat,
necessitas inserendae donationi de exemptione terrae suapte evanuerit.
19 Itaque olim conditio possessoris modum possessorii
determinabat; si hic nobilis fuit, omnem, quam habuit, terram sub solo militandi onere
possidebat; nunc e contra natura terrae determinat modum possessorii et ideo, si
obnoxium natura sua publicis oneribus civilem fundum nobilis
possidebat, haec non obstante sua nobilitari conditione supportare debet. 20
Quod si tamen nobilis colonicalem alterius domini terrestris fundum excolendum assumat, tunc
partim vetus, partim modernum principium observatur, illud quidem respectu
domini terrestris, quia huic omnes fundo tali inhaerentes obventiones non obstante
nobili sua conditione praestare debet, istud vero respectu onerum
publicorum; ab his enim propter nobilem suam conditionem porro
etiam immunis manet; quod qualiter conciliari possit, non satis video. 21
Haec de prima periodo.
3300