Verum huic per statuendos singulae potestati disertos limites; per statuenda, ne quae
eos transgredi possit, impedimenta; denique per justum inter eas aequilibrium prospici debet.
12 Nisi proinde justi singulae potestati limites diserte praescribantur;
nisi validi, sed simplices praestruantur obices ne una potestas alterius exercitium valeat
sibi arrogare; nisi denique periodicum aliquod tempus constituatur, quo constitutio in examen
revocari, primi, quos potestas forte aliqua ultra suos limites fecit, passus detegi
tempestivumque iis remedium adferri possit – in continua hac potestatum lucta aut potestas
executiva etiam legislationem ad se adtrahere sicque arbitrarium efficere imperium, aut
legislativa potestas executivam nimium constringere sicque rem ad anarchiam deducere, aut
denique iudicialis legislativam etiam arripere debet potestatem.
13 Omnia haec diserte definire ad primitivum quidem, quo natio imperantem
sibi constituit, pactum pertinuisset; sed cum in illa saeculorum, quo Europea regna condita
sunt, barbarie necdum sufficiens ad id 3350 praestandum lumen affulserit, debuere
haec per elaboratas tardius constitutiones suppleri. 14 Itaque ad
constitutionem ea solum pertinent quae ad rite dividendas summi imperii partes, ad justos
singulae limites assignandos, ad constituendos denique, ne una in alterius exercitium
irrepere possit, obices spectant, reliqua ad internam gubernii formam referuntur.