Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1790], Operum omnium tomus III, versio electronica (), Verborum 71764, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [skrl3].
§ 2 Exemplum temperatae monarchiae in Anglica constitutione.
1 Cum Gallia monstruosam monarchiae democraticae formam procuderit, neque
ad extremam adhuc lineam sit perducta; cum in Svecia unus tantum adhuc gradus, ut in
arbitrarium desinat imperium, supersit; cum Polonia emendata licet tantisper constitutione
sua, adhuc in oppressiva aristocratia, et respective anarchia versetur; cum denique
Americanae coloniae mixtum quidem ex omnibus tribus, sed democraticum constituerint Imperium,
una superest Anglia quae exemplum praebere possit quomodo tres summi imperii partes dividi,
qui singulae limites statui, qui obices, ne una in alterius exercitium irrepere possit,
constitui debeant, ut civilis et politica nationis libertas sarta tectaque possit permanere.
2 Constitutio haec tanto majori digna est attentione quod licet non paucos in
illa naevos usus ipse detexerit, in sua tamen integritate jam ultra saeculum feliciter
subsistat.
Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1790], Operum omnium tomus III, versio electronica (), Verborum 71764, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [skrl3].
|