Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Zamanja, Bernard (1735-1820) [1795], Epistolae scriptae an. 1795. et 1796, versio electronica (), 1960 versus, verborum 13466, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - epistula] [word count] [zamagnabepist].
Previous section

Next section

AD THOMAM JAC. F. BASSEGLIUM PATR. RH.
Bassegli, externos longeque diuque vagate
Per populos, pulcro doctrinae illectus amore
Dum gaudes coetus sapientum invisere, et urbes,
Et mores hominum varios cognoscere, qualis
Visa tibi reduci patria est, quam liquimus ambo
Diversis animis studia et diversa sequuti
Imberbes? Suave est noto requiescere nido,
Et natale solum post longum visere tempus,
Amplectique suos. Felix non vita tumultus
Inter, et ingentes fortunae mobilis aestus
Degitur; ast animus turbarum nescius, et mens
Sorte sua cum laeta haud ullis angitur intus
A vitiis. Sint clara licet, sint grandia passim,
Quae possint alibi cupidum monumenta tenere,
Atque boni specie vana suspendere hiantem;
Hic quoque terrarum non displicet angulus, aer
Purus ubi et ventis perflatus mollibus almam
Temperiem coeli praestat, camposque feraci
Rore fovet, variosque suo dat tempore foetus.
Non virides oleae desunt; non parca racemis
Luxurians gravidis spumat vindemia, et ipsa
Inter saxa ceres, plenis flavescit aristis.
Alituum genus omne frequens, armentaque ludunt,
Et simae tondent late dumeta capellae,
Mellaque apes stipant non decedentia hymetto.
Heic portus pelagique sinus; heic turbidus iras
Adria deponit, nusquam piscosior, oras
Quam circum has, nusquam foecundior ostrea ferre
Lucrinumque lacum, et claras vincentia Bajas,
Quam gemini contingit ubi confinia stagni.
Acre hominum genus est, animisque et robore pollet
Ingenii magno, jubeas seu Palladis artes,
Pieridum seu dona sequi, atque arcana Mathesis.
Libertatis amans, decoris quoque; grandia adurgens
Plus aequo fortasse, aura si lenis amica
Aspiret ventus; si contra, vela remittit,
Abjectumque jacet, patiturque senescere vires.
Omnibus est terris vitanda illa improba Siren
Desidia; his autem inprimis, ignavia circum
Barbara finitimae gentis quibus addere calcar
Et stimulos deberet, ament ut sponte laborem,
Insudentque alacres operi. Quid? Dicere vera
Num dubitem, patriaeque malus num tangere amatae
Permetuam labes? Alitur si forte recuses
Ferre manus, vitium; manant contagia, vulnus
Ni retegas. Aliqua hinc igitur speranda medela,
Solamenque malo, surdas emissa per aures
Si non dicta ibunt. Heic agri cura colendi est,
Triptolemi quondam fuerat quae tempore in usu,
Scilicet atque artes variae exercentur, ut olim
Secla hominum duro de saxo enata superstes
Deucalion monuit. Nil tot labentibus annis
Inventum effictumque, addat quod rebus honorem,
Et pretium. Quaedam vexat socordia prava,
Igniculos animorum omnes quae extinguit, et una
Quod mirum est, luxus ingentem accendit amorem.
Non fictor, sculptorve bonus, pictorve; nec ullum
Rerum paene genus, queis tecta ornamus, et artus
Contegimus, nostrum pote dici. Advecta supellex,
Et vestis: sordent quaecumque heic extudit usus,
Laudanturque adscita procul. Sic omne lucellum
Hinc abit, et miserae crescunt incommoda plebis;
Ad furta et fraudes urget quam turpis egestas.
Num qua magistratus damnosa incuria partem
Hujus habet culpae? Num jura haud provida ferre
Auxilium cessant, foedumque arcere veternum?
Nonne videns matres juvenesque incedere dicas
Divitias Indi nempe affluxisse beati,
Pactolique aurum? Tantis quaesita renidet
Forma opibus, mutatque novati munera cultus,
Et Venetum, et Ligurum potis exaturare rapinas,
Non cupidum exhaurire animum. Redimicula, mitras,
Velaque, et illusos flores, et serica texta
Miramur passim volitare. Haud ulla carina
Advenit externis repetens haec litora ab oris,
Multa peregrinae quin secum millia mercis
Advehat. Haud petitur, quanti est, cerebrosa recentem
Quem fingat novitas ornatum, quemque venustum
Asserat: extemplo coemit florentior aetas
Posthabito generis, patrii et discrimine census,
Prodiga, et ad nugas conversa, inimicaque nummi.
At quam laeta diu sors haec durabit? An usque
Copia de pleno fundet sua munera cornu?
Sic utinam faxit lucri Cyllenius auctor
Et bona Tethys opum nostrarum provida nutrix,
Ipsaque nos ipsos det fallere posse Laverna!
Sed vereor, ne prisca brevi nos tempore visat
Pauperies, neu sera premat sapientia rebus
Omnibus exhaustos et sanae frugis egentes.
Quid juvat argenti convectum pondus, et auri,
Si, velut aeratis cum se unda canalibus effert,
Nulla manent heic signa, iterumque relabitur oras
Hinc alias, iterumque alienae commoda gentis
Auctat alitque opibus? Tunc tantum industria prodest
Nautica, quam nostri totis nunc viribus urgent
Certantes, gnavum cum vividus ardor ad artes
Multiplices acuit populum, numerosaque lucrum
Cum soboles certos vitae convertit in usus,
Et stabiles inquirit opes, intactaque curvis
Vomeribus sive arva serit, sive educat ulmos,
Seu pecudes pascit, seu scalpit robora ferro,
Assiduoque labore opera inter dura senescit
Nunc linum subigens, nunc lanae vellera texens.
His studiis hac mente vigent non ulla perosae
Damna revolventis fortunae tristia gentes;
His et aluntur opes: fervens industria curis
Excitat ingenium, labor et bonus omnia vincit.
Si non planities camporum, et prata virescunt
Florea, si colles nudus lapis obtegit atque
Glarea, cur moros bombycum in pabula cessant
Conserere, et truncos late vivacis olivae?
Cur vagus ipse amnis, veteres qui interfluit undis
Enchelios, non in rivos diductus, et omnem
Per vallem sparsus nunc his nunc dividit illis
Frugibus humorem calido sitientibus aestu?
Cur vitreus surgens radice e montis Arion
Tantum undis frumenta terit, nec ab arte coactus
Robora diffindit, tenuatque in fila metalla,
Aut folia effingit niveae tenuissima chartae?
Castaneas scrobibus condiscant ferre cavatis
Aerii montes, nec fagus et aesculus ingens
Ligna negent, glandesque: magis sollertia regnum
Extulit agrestis semper, quam divite vena
Inventum effosumque aurum telluris hiatu.
Quae melior gregibus pascendis insula, longa
Quam Melite? Squallet raris deserta colonis,
Atque malos gleba colubros alit ubere: cedet
Squallor ab inductis pastoribus, unaque mensis
Sufficiet, pinguique dabit genus omne macello
Quadrupedum, deerit nec lac, nec caseus urbi.
Aspice et Augusten: surgens oleaster obumbrat,
Et vestit scopulos enatus sponte virentes.
Insere, et agrestem cultu dediscere morem
Coge instans. Sese non illi molle Tarentum,
Non dives Corcyra, aut praeferet ipsa Zacynthos.
Quid memorem ternas Elaphites? Contigit illis
Certus honos, multusque labor: quod si tamen ipsas
Illustret nova cura, magis mirabere Bacchi,
Cecropiae et divae claras ditescere foetu.
Si non servorum stipatus ab agmine longo
Lentus inauratis vectari curribus opto;
Sed nec iter faciens longum per saxa caballo
Ire velim. Pateat communi publica sumptu
Strata via, aeratis pariterque accommoda plaustris,
Volvendisque rotis; vicina per oppida merces
Haec eadem late spargat, rursumque reportet,
Quae dederint referenda; sit aequa et cura salinas
Rite asservandi, vis et provisa tuendi
Agricolas, nimium dominorum semper avaro
Imperio pressos. Annonae prostet in urbe
Copia venalis; vigeat custodia morum,
Et vigeant leges, soboles quibus aucta paratur,
Instruiturque simul; tunc sese Epidauria tellus,
Exiguis quamquam cohibetur finibus, amplum
Evehet in nomen, parvoque assueta vigebit:
Illa velut felix sub duri lege Lycurgi
Nondum Asiae corrupta opibus Spartana juventus;
Aut Italos altis dirimunt ubi montibus Alpes,
Noricaque, et potior tibi cara Helvetica pubes.
His ego me solor votis, nec tristia duco
Tempora, securus, quid agant horrentia Martis
Signa per Europam late minitantia, et arma
Hinc atque hinc populorum excita. His tu quoque, credo,
Nam sapis, atque agitas campestribus otia curis,
Contentus vives, seu rura Oneïa lustras,
Sive Umblae, Burnique doces florescere glebas,
Vitibus et patriis imitaris dulce Falernum,
Caecubaque impresso signari consule digna
Usque novas rerum sollers inquirere leges.
Previous section

Next section


Zamanja, Bernard (1735-1820) [1795], Epistolae scriptae an. 1795. et 1796, versio electronica (), 1960 versus, verborum 13466, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - epistula] [word count] [zamagnabepist].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.