Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Sivrić, Antun (1765 - 1830) [1803], Traduzione latina delle Anacreontiche ... e dei sonetti, versio electronica (), Verborum 42047, 5086 versus, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis epigramma; poesis versio; paratextus prosaici] [word count] [sivrichaanacreont].
Previous section


Aede sua quandoque procul salebrosa viator
Ut loca conscendit, nec revocare gradum
Cogitur, emineat quamvis mons arduus, et quas
Optat adire plagas, nocte dieque petit;
Femina sic duro non haec defessa labore
Incoeptum validis viribus urget opus.
Tam cito progreditur quo tramite pergere coepit,
Ut praereptam oculis cernere non liceat
Illa viam subiit , fuerat quae cognita paucis,
Et jam rara pedum signa relicta notat.
Tum lustrata viae pars illi parva videtur,
Tum pars parva viae, quam superesse videt.
Indulget votis audax, atque ardua spernit
Nil dulci meta dulcius esse putans.
Previous section


Sivrić, Antun (1765 - 1830) [1803], Traduzione latina delle Anacreontiche ... e dei sonetti, versio electronica (), Verborum 42047, 5086 versus, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis epigramma; poesis versio; paratextus prosaici] [word count] [sivrichaanacreont].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.