Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Rastić, Džono; Appendini, Franjo Marija; Zamanja, Marija; Zamanja, Bernard; Ferić, Đuro; Appendini, Urban (1755-1814; 1768-1837) [1816], Carmina, versio electronica (), Versus 6583, verborum 46647, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - satura; poesis - elegia; poesis - epistula; poesis - carmen] [word count] [rasticdzc].
SATYRA XII. SALSA CULINA
Incipe jam sapere, et salis assuesce palatum, O juvenis, quem nec Romano semine caules Pinguia nec bimaris delectant ostrea stagni; Quique garum Scythico advectum indignaris ab amne, Et vesco sale salmones, muriaque subactos; Qui mullos horres cane pejus et angue bilibres, Quos melle et veteri non parce incoxit aceto Littoris Hyllaei piscator: et omnia gustus Odisti qui sic irritamenta virilis, Impia miscerent veluti si aconita novercae: Contra avide nova mella voras, et cymbia lacte Plena hauris, nimium suetus puerilibus escis. Arabicos latices pateris frigescere linquis, Mox lambis catuli in morem, parvaeque catellae. Gaudet, et arridet puero matertera simplex. Me contra monuisse decet, quae censeo, nilque Quod prodesse queat tibi, praetermittere veri. Absque cibo vixisse hominem natura negavit, Indidit et gustu pollere. Comesse voluptas Est. Heu! naturae nimium male serviet ille, Qui esca perpetuo contentus vixerit una, Nec mutare catus norit melioribus usque Fercula, vescendique omnes libare lepores. Scilicet hic vivet misere, et sensu minor uno.
Rastić, Džono; Appendini, Franjo Marija; Zamanja, Marija; Zamanja, Bernard; Ferić, Đuro; Appendini, Urban (1755-1814; 1768-1837) [1816], Carmina, versio electronica (), Versus 6583, verborum 46647, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - satura; poesis - elegia; poesis - epistula; poesis - carmen] [word count] [rasticdzc]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.