Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Rastić, Džono; Appendini, Franjo Marija; Zamanja, Marija; Zamanja, Bernard; Ferić, Đuro; Appendini, Urban (1755-1814; 1768-1837) [1816], Carmina, versio electronica (), Versus 6583, verborum 46647, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - satura; poesis - elegia; poesis - epistula; poesis - carmen] [word count] [rasticdzc].
Previous section

Next section

SATYRA XVI. DESCENSUS AD INFEROS POETA, ET AMICUS
Po.Umbrarum e latebris, nigrique e faucibus Orci
Advenio, procul a Superis ubi tristia Pluto
Regna habet, et moesto manes Acheronte coercet.
A. Hic insanit homo. Medicum accersam? an magis illum
Comiter appellans dictis affabor amicis?
Hoc melius. Salve longo post tempore, Salve.
Po.Te quoque laetari atque tuam bene rem gerere opto
A. Quaeso, ut sunt salvae tibi res?… Po. Laeta omnia.
A. Gratum est.
Quid tragico sublime hoc ampullaris hiatu,
Carminaque ad ventos recitas, non more tuo, sed
(Des veniam verbo) male sani more Tigelli?
Po. Dii meliora! Meis ratio stetit optima verbis,
Quaecumque audisti nuper: modo namque ego vere
Sedibus ex Erebi (credant utcumque minores)
Evasi ad Superos. Me magna cupido videndi
Heroas priscos incessit, et Heroinas;
Ergo iter arripui, et recta me contuli ad Orcum.
A. Mira licet narres, credo. Quin, si grave non est,
Et vacat, oro, viae rationem, et singula nobis,
Si fas, quae subtus tibi visa, auditaque, pandas.

-- 99 --


Po. Aequo animo faciam. Facilis descensus Averni,
Si modo solemnem serves ex ordine ritum,
Quo pius Aeneas olim, quoque usus Ulysses.
Hoc et Virgilii, hoc et Homeri e carmine noto
Perdiscas facile: repetitae ego taedia crambes
Non addo. Infernis me Tartara vallibus ima
Excepere, situ loca squalida, opaca tenebris.
In medio rupes: solido riget ardua ferro
Arx rupe in celsa, tenditque ad sidera moles
Ingens, aeria; infandas quo carcere poenas
Inclusi admissa solvunt pro fraude nocentes,
Quisque suas sortiti sedes. Orbis in orbem
Spira velut, rediens summa ad fastigia ab imo
Ascensus facilis dedit, ut dirimunt simul, atque
Pendulae uti educunt tecto conclavia scale
Aedibus in magnis. Delectus quilibet orbis
Suppliciis, noxisque suis non excipit omnes
Turmatim, proprio sed quisque addicitur orbi.
Nec semel adscriptos datur ulli excedere fines,
Nulla licet torto furiarum accincta flagello
Terreat, et nullas allatret cerberus auras.
Quas mihi quaerenti multum deprendere formas,
Ceteraque egregii quae fingunt monstra poetae,
Arte quidem nulla licuit vidisse nec urnas
Danaidum aspexisse, tuum neque, Sisyphe, saxum
Contigit, aut miseri rapidos Ixionis orbes,
Tantaleamque sitim, mendacia splendida vatum,
Femineas inter recitari digna cathedras.
Uritur hîc igni nemo: non ulla nocentes

-- 100 --


Vinela premunt: nullo caeduntur verbere terga.
Sed tamen intus agit nulli intellecta, manuque.
Nescia contingi vis quaedam, oculisve videri.
Posse reluctari haec adimit, cogitque sequi, quo
Aeternus rapit ordo, et ineluctabile fatum.
Acta semel caelo notos ut sidera cursus
Perficiunt paretque rotis horarius index,
Cuique sua fungi poenae sic parte necesse est.
Sed si suppliciorum omnes percurrere formas,
Quot vidi, infandosque velim memorare labores,
Non ego dicendo valeam, mihi ferrea si vox
Sit, solido chalybis rigeat vel lingua metallo;
Multa tamen datur e multis libasse potestas.
I. Primus, et est cunctis dejectior orbis ad imum
Fundamenta prope ipsa jacens. Has incolit aedes
Turba virum quaedam importuna, levissima, inepta
Qui se philosophos ausi jactare popello
Ignari sophiae. Nunc quanti audacia praeceps
Stat miseris, quali luitur petulantia luctu!
Nam quibus haec magni fabricari moenia mundi
Cura fuit, rerumque operosam hanc sistere molem
Marte suo, faber ut scamnum fecitve Priapum,
Hi sectam abietibus, trinoque foramine capsam
Trini ipsi, trino inflectentem lumina vitro
Circumquaque ferunt, illud solemne canentes:
Este faces procul: ecce novi nova machina mundi.
Nunc oculis opus. En Numidae venatio Regis:
Cernitis, ut jaceant ursi, caesaeque Jugurthae
Vi tigres! Indique gynaecea ecce tyranni;

-- 101 --


En cum pellicibus reginae, et regia gaza;
Eunuchi, atque elephanti, et equi. Nunc cernite, qualem
Condidit ad verum Babylona Semiramis olim:
Hîc ponte Euphratem domuit: stetit edita Beli
Illic arx, hîc regia. Acu rem tangimus! Euge!
At Labyrinthaei hi flexus, Cressique viarum
Errores, Minoa domus, tua Daedale, facta,
Et Minotaurus teterrima bellua. Sic tu,
Minotaure, pedes, sic cornua et ora ferebas.
Vos dignate obolo nunc vos tam bella docentes.
Queis homines tamen, atque animatia cetera eadem
Ascia, eademque ars fuit effinxisse dolabra,
Fortuitaque ejusdem ob origine ducere coeni,
Pendula suspendunt hi parvo pulpita tigno
Ludicrae ad effigiem scenae, parvique theatri,
Quo tenui bipedalis homunculus ex orichalco
Lignea suspensus colla haeret, lignea terga,
Ligneolamque exili inclamat voce Rosauram,
Bambaliona pari respondet amore Rosaura.
At quibus enectis fame, et unius assis egenis
Praeconum pueris, mimis, et pharmacopolis
Imperium, et dominas furor attrectare secures,
Et scripsisse fuit vecors sapientia leges,
His gallinarum data regna: ministeriumque
Turpe, viri atque operam mire funguntur anilem.
Illi alacres, si quae ovis gallina incubat, adsunt,
Ovaque subjiciunt, pultem, et frumenta ministrant;
Pullorumque gregem tenui compellere hibisco
Gaudent, et multas pipientum educere turmas.

-- 102 --


Interea legum conscripta volumina chartis
Accedunt Volusi, et caeco periere sub hoste.
Ast alii, quam densa cohors! Juvenesque, senesque
Faex sophiae, servum pecus, atque ignobile vulgus
Prisca novis, mirum! Mutati corpora formis
Abjecere hominum vultis. Hic simia factus
Obscenos pandit rictus, nuda et nate turpis
Saltu incomposito partes se versat in omnes,
Inceditque bipes, lepidum pecus! Hic habitum alter
Psittaci et ora gerens croceis super arbore celsa
Consedit pedibus, virides et concutit alas
In risum effusus, temereque per aera notas
Olim iterat voces, et sesquipedalia verba,
Extremos sensus, et verba cadentia tollens;
Verba, miser, nostras laeve simulantia voces!
II. Hoc egressi alium, qui supra est, scandimus orbem,
In quem detrusi quotquot, dum vita manebat,
Trans mare currentes, multisque erroribus acti
Externa exempla, externas et ponere leges
Optavere suis, externa et tradere sacra.
Follibus inflatis districti, et nubibus alte
Diductis equitant, ventoque feruntur, et auris
Nunc rapti sursum, nunc mersi folle deorsum.
Intima quin etiam caeci illa potentia fati
Cogit adhuc miseros vitae male sana prioris
Pandere consilia, atque palam de follibus altis
Testari, et magna nequidquam voce fateri.
Caeca pusillarum, ridendaque gloria rerum
Ut nocuit nobis! Haec una superbia adegit

-- 103 --


Pertaesos nostri misere, patriamque perosos
Ire tot atque redire vias, tot currere cursus
Trans mare, trans montes, veluti disjecta lateret
Hac illac longe patriis sapientia ab oris.
Illius integros mentiti accedere fontes,
Praecepta et vitae meliora haurire beatae
Secernebamur populo, unum atque unice aventes
Monstrari digito reduces, et dicier: Hic est.
Carus Aristippo, convivaque Parmenionis
Hic fuit: illum deperiit clam regia pellex:
Hic in deliciis regi fuit: ille bonarum
Artium amore diu doctis se inclusit Athenis,
Socratem ut audiret. Nugae porro omnia, nugae
Haec fuerant, tricae, et capitis non somnia sani.
III. Supplicia indigna, et sortem miseratus iniquam,
Flensque viros, alias propero accessurus ad oras,
Queis porrecta patent amplo loca limite; sed nox
Abstulit atra diem, tenebrisque involvit opacis.
Dant fungis moestam, et picea fuligine lucem
Exigui lychni, qualis lux squalida tetris
Carceribus, qualisque (haec si componier aequum est)
Illa solet nostris lux esse maligna theatris.
Quis numeret turbam, has servat quae maxima sedes?
Quae formosae olim primaevo flore puellae,
Quique olim juvenes primaevo flore fuerunt,
Queis, duce Petrarcha, casto suspiria amore
Mittere deliciae fuerant, vitaeque lepores
Attica signa simul culti movisse Platonis,
Incendique fuit studium, atque incendere forma,

-- 104 --


Defluxere illuc omnes. Contagia sexu
Dispare nulla manent: vetat, aeternumque vetabit
Interjecta illis solido pellucida vitro
Murorum moles, sed cerni, et cernere possunt.
Quid vidisse juvat miseros? Heu forma puellis
Quaenam illic, aut quaenam est forma viris? Date tantis
Funeribus lacrymas, duri miserescite casus,
Si qua fides vobis, pietasque! Senum, et vetularum
Sunt versi in speciem (titulis ad pectora scriptis
Nomina testantur, modo totam nota per urbem;
Quae vidi hisce oculis, titulosque in pectore legi)
Myrtillus, Corydom, Amaryllis, Lesbia, Phyllis:
Hi fuerant olim, nunc turpis ruga seniles
Contraxit, maciesque infecit lurida vultus.
Dedecorant tremulo cani nunc vertice crines,
Exstinctique oculi, nudataque dentibus ora.
Lanea vestis erat, qualisque Acheronta deceret
Sordidior cultus: deerat tota illa supellex
Olim instrumentum muliebris nobile mundi.
Non speculum, non pecten erat, digitive flabellum
Tortile, non pretiosa unguento pyxis, et auro.
Laeva colum, volucrem retinet manus altera fusum;
His data pensa trahunt, et plenis vellera qualis
Imponunt, servantque; aut telis lintea texunt
Omnes lanificae, omnes textrices. Ita sero
Denique femineam tetigere domestica mentem.
Ipsi etiam duros, indefessosque labores
Exercent, operisque viri fabrilibus instant
Ducere luctati validis incudibus aera.

-- 105 --


Maxima pars curvo terram molitur aratro,
Sive ligone fodit: scindit pars fissile robur,
Injunctumque humeris fascem fert atque reportat;
Aut urgent connixi adverso flumine lintrem.
It salsus sudor; quatit aeger anhelitus artus.
Nec mora, nec requies. Sic mollis pristina vitae
Otia inexhausto miseri sudore rependunt!
IV. Altior hinc aliis consurgit sedibus orbis,
Quo ex alia regione loci novus incola tendit.
Porticus est ingens sublimibus alta columnis;
Stat glacie paries; glacie laqueare pependit,
Constratumque pavimentunt glacie riget: intus
Exstructi cunei, glacieque sedilia viva.
Sive manu quid tangas, seu quo lumina vertas,
Asperum ubique gelu, glaciesque et frigidus horror
Intolerabilius Scythica subit ossa pruina.
Flabilis aer deest: locus omnino aeris expers
Voci iter eripuit, vetuitque audisse loquentem;
Omniaque aeterni demersit nocte silentî.
Frigida sed multi implerunt subsellia manes:
Multa et surda cohors, meditari callida acutum,
Et frustra conata loqui, nam nulla sequuntur
Verba, neque in vacuam se se vox explicit aethram.
Quisque manu tacitus non parva volumina libri
Ingentis volvit, fixisque pererrat ocellis;
Et totam haurit, doctis quae est sapientia chartis.
Hanc rerum speciem mirantem, et discere aventem,
Quod genus hoc hominum, quo solvant crimine poenam,
Opportuna monet foribus suspensa tabella.

-- 106 --


Nempe erat hic hominum grex, atque exercitus ille
Leniter omne quibus vacua tonsoris in umbra
Traductum est aevum, fueratque negotium, et una
Ars vitae, si forte novi quid contigit usquam,
Mature nosse, eque actis haurire diurnis
Anglica quo classis, Gallorum exercitus aut quo
Tenderet, Austriaca inferret quo Carolus arma.
Strenuus hic Bonapartiadum fuit assecla: favit
Anglis enixe ille olim, Neptunius heros.
Praelia quanta viris verbosa agitata taberna!
Quot motae classes! Hominum qui sudor, equûmque!
Quae caedes! Sed quanta simul prudentia rerum,
Quanta virûm! Dedit haec sensisse futura, et in aula
Suppositos cineri tutoincessisse per ignes,
Et procul innexam olfacere, aut innectere fraudem.
Consessu in gelido tacuit nunc garrula lingua:
Nunc surdae aures: nunc didicisse novas vetitum res:
Nec quaesisse juvat: patet actis nulla diurnis
Janua: sed veteres fasti, veterumque tenentur
Pollice nocturno historiae Heroum atque diurno.
Ad pugnam Arbellae subversaque regna Darii
Annales Stygii cum pervenere repente
Scribendi finem faciunt, fatale nec ultra
Tendit opus. Tam longe adscripta est meta diei!
Sic, quae adeo ardentes cupiere recentia facta
Fata negant, tantum vetera, et neglecta dedere,
Quorum in tonstrinis nulla umquam mentio facta est.
V. Ut superare datum ascensu loca frigida, muta,
Tunc alium, qui juxta est, deferor hospes in orbem

-- 107 --


Hîc strepitus, clamorque virum, turbaeque loquentis
Assensus, fremitusque una et dissensus, acuti
Et plausus, raucoque fragor ceu turbine venti, aut
Murmure si juncto rumpant arbusta cicadae.
Jejunaeque canes ululent, ranaeque coaxent.
Ingens augusto surgebat Curia templo,
(Hinc ille aeternus fragor, horrisonique tumultus)
Vestibulum ante ipsum sculpto stat marmore saxum:
Patres conscripti Abderitarum, atque senatus.
Miserat huc omnem sapiens Abdera senatum.
Concilium augustum! cano venerabile barbae
Et capitis cultu! Aequabat sapientia canos.
Pars equitat patrum huc illuc in arundine longa,
Pullam induta togam: suggestum scandere certat
Altera pars, prolixa et cum gravitate perorat.
Alta petunt omnes: muscas et inania captant
Aera per vacuum: et quas nectit aranea telas
Jejuni exercent, tenuisque sequuntor opellae
Texta, sacris titulos monumentaque pendula muris.
Punica bella procul venturi praescius ille
Herculeas circa Gades divinat, et oram
Extremae Hisperiae; et capiat Respublica ne quid
Abderitica detrimenti consulit, atque
Censet ad Antiochum legatos mittere. Contra
Alter decernit legatos ad Ptolemaeum.
Tertius ad regem scribi, depugnat utrumque
Ornate, inquam, et belle scribi. Tum dubitare
Quartus, utrum Seleucus, an Antiochus potius, vel
Sit Demetrius Assyriae rex. Littera quodnam

-- 108 --


Praetulerit nomen. Qui exploret, mittite printum
Dixisti pulcre! pedibus tibi, magne senator,
Ultro assentimur, conclamat turba patrum, et qui
Ibat arundineis in equis exercitus ingens.
Provoco, ait tum unus, plebisque appello tribunos.
Intercedite, et exitium prohibete, tribuni,
Si sapitis. Clamor concursusque ante tribunos
Undique fit magnus: contentio, jurgia, rixae,
Dissonae et affirmantum voces, atque negantum.
It capita, alta super scissa Discordia palla, et
Quem tetigit virga, huic rabiem sine fine loquendi
Immisit Dea noxia. Tum laquearibus altis
Plurima de sectis extemplo fistula cannis
Efflat spumifero sapone per aera bullas,
Quas pueri facuit ludentes. Vix volitare
Conscripti videre patres, variosque colores
Adverso pulcre bullas inducere sole,
Illico consulibus terga, et vertere tribunis,
Et fragiles equitant post bullas, pellere flatu
Oris certantes quocumque velint, nitidisque
Excipiunt sudariolis, agitantque per altum
Aera constricto insufflantes leniter ore,
Donec dissiliat tenuis diffracta repente
Bulla, omnisque leves humor disjectus in auras
Irroret cana guttarum adspergine fauces.
Haec sors Abderitarum est, haec poena senatus,
Mittere legatos, equitare in arundine longa,
Scribere litterulas, sed cui nescire, timere
Nil metuenda, perorare, appellare tribunos,

-- 109 --


Et semper tenues agitare per aera bullas.
VI. Linquimus hîc agmen puerile senum. Novus orbis
Consequitur, facili acclivis via tramite ducit.
Immensi hortorum hîc campi, clarissima caeli
Tempestas, et dulce strepentis murmur aquai,
Florum laeta seges, tepidumque et perpetuum ver.
Luctifer obscenos sed fausto hîc omine bubo,
Atticaque obscenos emittit noctua cantus,
Cycnaeosque vigil numeros immurmuat anser,
Nec solis radii, tremuilae neque cornua lunae
Defecere umquam: lucet, mirabile visu!
Ignis uterque, modisque infundit lumina miris.
Mira omnis rerum facies, natura nec illa est
Huic nostrae similis. Gratissimus ordo, vel error
Nescio qui diverso eduxit foedere leges
Diversas, moresque novos dedit omnibus. Errant
Delphines sylvis, liquidis nant fluctibus apri,
Serpentes avibus coeunt, et tigribus agni,
Pendent aeriae sublimi ex aere quercus,
Et fulgur suda placidus dat Juppiter aethra.
Temperat aestatem glacies densissima: bruma
Flant Zephyri molles: manat lac fontibus: edit
Nuda silex Cererem: fluxerunt flumina musto:
Hirci mulgentur, cum opus est: dant mellea dona
Muscae: saltantesque canunt in rupe catellae.
Singula quis memoret fando? Tu crimine ab uno
Disce magis. Videas congesta hîc omnia in unum,
Qualia saepe nimis fert monstra poetica tellus.
Sed laetae valles, umbraeque, et amoena vireta

-- 110 --


Felici nemore, et secessu alta otia tuto,
Elysiumque: malis, vulgo ut dixere maligni,
Post cinerem extremum statio servata poetis.
Hîc versus faciunt, ceu quondam, hîc carmina curant,
Noctua quae, et nullus detrectet bubo: beata hîc
Libertas, omnique soluta est fenore vita:
Discincti huc illuc discurrunt: carminis una
Cura tenet laetos: veteris deliria morbi
Nusquam decedunt, capitisque insomnia vani
Urticae, nubes, ampullaeque, et caprificus,
Vitae olim risus, placidae nunc praemia mortis.
Ergo incedentes ibant longo ordine vates
Caule coronati, betaeque virentis honore
Insignes capita alta, cucurbitinaque mitella,
Festivumque choro laeti Poeana canebant;
Quisque sui ad lunam fundentes carminis hymnum.
Maevius haec, Baviusque tenent mitissima regna,
Tranquillaque regunt placidos in pace poetas.
Tam multos numero, Lybicis quam magnus arenis
Est numerus, quantisque natantur piscibus undae.
Non his seditio regnis; non civibus ulla
Dissidia; absunt arma procul, procul impia bella:
Sed choreae, et cantus, et nectare plena Lyaei
Pocula, amataeque olim mentio multa puellae.
At Bavius magno vinum cratere coronans
Collegam alterni vocat in certamina cantus.
Obstupuit bubo omnis, noctuaque omnis, et anser,
Arrectisque ipsi auribus obstupuere poetae.
Incepit Bavius, respondit Maevius olli.

-- 111 --


B. »Nullam adeo bellam, ut nostram, decet esse puellam.
Haec candore nivem praestat, cycnumque colore:
Quantus honos naso! nemo inficietur agaso
Esse oculis nigris: ridet velut Indica tigris. «
M. »Major divini quis honos est nectare vini?
Hoc hilarat mentem, et facile facit esse furentem.
Dicite, fossores, vestros nunc invoco mores,
Quid Phyllis prosit, nisi pota est amphora tota?«
Tota, poetarum respondent agmina: tota.
Dat pennis plausum obscenarum turba volucrum,
Feralemque cient clangorem. Hoc acrius illi
Inceptos iterare modos. Mihi lumina somno
Tum cadere, et membris infusa repente soporem
Intulit alta quies, mortique simillima verae.
Defessus jacui, fateor, somnosque petivi.
Interea superas subito experrectus ad auras
Sentio me rediisse: nec unde, aut quomodo novi.
Visa tibi narro: memori tu pectore serva.

-- 112 --

Previous section

Next section


Rastić, Džono; Appendini, Franjo Marija; Zamanja, Marija; Zamanja, Bernard; Ferić, Đuro; Appendini, Urban (1755-1814; 1768-1837) [1816], Carmina, versio electronica (), Versus 6583, verborum 46647, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - satura; poesis - elegia; poesis - epistula; poesis - carmen] [word count] [rasticdzc].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.