Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Rastić, Džono; Appendini, Franjo Marija; Zamanja, Marija; Zamanja, Bernard; Ferić, Đuro; Appendini, Urban (1755-1814; 1768-1837) [1816], Carmina, versio electronica (), Versus 6583, verborum 46647, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - satura; poesis - elegia; poesis - epistula; poesis - carmen] [word count] [rasticdzc].
Previous section

Next section

-- 124 --

SATYRA XIX. AD LIBRUM SUUM
Siste pedem, Liber: invito genitore pudicum
Dedecet effugisse domo: patriis laribus quam
Tutius, et patriis tacitum requiescere capsis!
Cur temere vulgi properas incurrere in ora?
Verte pedem retro, atque sinu te conde paterno,
Dum licet, o Liber: emisso semel e manibus post
Utcumque optanti, haud erit ulla redire potestas.
Audi ergo docilis quae, Nate, pericula nunc te
Circumstant incautum, dum integra res tibi adhuc, dum
Consilia in melius potis es suscepta referre.
Quis natum, nisi vera, pater monuit? Tibi nemo
E populo faveat. Vitiis inimicus amicum
Ecquem apud offensos tibi tute pares? Capiti ne,
Dum vitia accusas, fustem te impingere nescis
Pravorum? At sibi dictum intellexere merentes.
Scilicet hinc veniam speres. Odere quoque ipsi
Dicentem vera intacti, mens conscia quotquot
Est, paucis licet, et fatuorum exercitus omnis.
O bone, qui populi procedis carpere vitam,
Qualis es introrsum, paulum, sine, perspiciamus;
Nec tua forte catus nobis peccata maligne
Objicias, alio quaerens divertere risus.
Tunc fanda infandis miscentur: et egregio ut vis

-- 125 --


Inspersi existunt aliquot si corpore naevi,
Ulcus in immensum excrevere, et crimina fiunt.
Sanius hanc ergo vitabis dicere causam.
Atqui animadverti. Jamdudum vera loquentem
Fastidis misere, quamprimum erumpere certans,
Longaevum censes et delirare parentem.
Ergo disce monendus adhuc,et ferre libenter
Disce me adhuc paulum: extremum quod te alloquor, hoc est.
Cerno, Deus qui te exercet. Teterrima pestis
Ambitio impulit in praeceps miserum: populares
Auras tu captas, Sosiorum et pumice mundus
Doctorum affectas volitare per ora virorum,
Et per serica pulvinaria formosarum
Aspasias inter graecari molliter unus
Voltairi quale, aut Russaei est nobile fatum.
Dic age, quali confisus virtute patere
Hos aditus tibi posse putes? Heu! candida morum
Simplicitas te, urbanae et pura modestia frontis,
Ingenuique animi castus pudor ejicit illis
Liminibus, nulli quae fas insistere casto!
Non tu Acheronta, invicta Jovis non fulmina rides,
Non tu mortales nullo Jove ducere vitam
Deliras, aut casu haec mundi elementa coisse,
Humanasve doces animas post funera inani
Devotas nihilo, recti discrimine nullo,
Nullo pravi, aeternae agitare oblivia noctis.
Praeterea rudis, indoctusque obscena movere,
Nec prurire, nec incestos accendere amores

-- 126 --


Audes, impurasque times contingere sordes,
Trimulus ut puer, aut dura sub matre puella.
Nempe tibi casti incorrupta modestia versus
Aegles, Quintillaeque fores pandat? Legat et te 55
Nata Arri, excipiat vultu vel Polla benigno?
Credo equidem: frugi cum fiet Cotta, disertus
Amphion, verax Tertulla, pudica Lycoris.
Non sum divinus: coetu at pelleris ab omni,
Inque cucullatos miser ablegabere foede.
Esto praeterea, ut sis Sotade nequior ipso, et
Cunctis Sotadicis quotquot sunt gentium ubique.
Nobilium reserare tibi non Juppiter aedes
Ipse queat. Quonam loqueris sermone? Latino.
Gratulor. At quisnam juvenis bellissimus horum,
Qui nunc sunt, quibus est coma secta, intonsaque barba,
et frons mole latet villosi obducta galeri,
Barbarico fremitu velit exaudire strepentem?
Tu me plus sapias, quia prisca et barbara quaedam
mittis ab ore, Numae, et vix intellecta Cethegis?
Quidquid id est, jejunum est, longo et tempore putre.
Haec nova cur cedat priscis aetatibus aetas?
Deterior quonam? ingenio ne an moribus? Atqui
Pindaricos per se ipsa creat natura furores.
Scribere vis; sed non intelligi amas: ideo te
Involvis tenebris, elapsaque saecla reducis,
ut populum fallas. Nisi Polla intelligit, Aegle,
et Quintilla, Latine hoc quidnam aut dicere Graece est?
Nimirum ut Cicero mihi sis. Cicero ne Latine
Clam populo orasset? Perierunt tempore longo

-- 127 --


Hi mores, hae artes una cum gente Quirini,
Quaeque urbana olim fuerat, nunc barbara lingua est.
Cur Osce non scribis? Nemo intelligit. Atqui
Unum et idem est Osce, aut hodie scripsisse Latine.
Si veste indigeas, aliisque, heus dic, tibi quorsum
Virtus Virgilii, aut Calabri sapientia Flacci?
Quanta est calliditas, doctrinarum atque leporum
Flores, justa palam quos natura omnibus aeque
protulit utendos, velut auram, undamque fluentem,
Unius linguae sepire ambagibus, ut plebs
Excludatur inops, paucisque potentia crescat,
Immeritum conjurarunt qui perdere vulgus!
Vulgentur Cereris sacra: et esto hinc nemo profanus.
Nequidquam primo incipiens tu contra ab Homero
Contendes, priscos apicem tenuisse leporum
Acris ob ingenii, et praestantem judicii vim.
Quoque minus primo naturae a fonte remoti
Puros libarunt latices melioris aquai,
Hoc magis ad nos haustus demisisse salubres.
Quos si quis tollat fontes, imitamina pulcri
Omnia sustulerit: veterum haec quoque gratia tota est,
Quod jam de vestris vix unus forte magistris
Haud illos memoret, queis tanta est pagina rerum.
Haec utcumque tibi dixisse videbere docte,
Collecta in te ira longum, invidiaque furentes
Omnes incurrent violenti, et calcibus, atque
Fustibus exturbabunt. Tunc, tibi si dederint Dii,
Ut te surripias vivum, te vera monentis
et patris, et patriae tanget pietatis imago.

-- 128 --


Tristibus exiliis mox et solatia quaeres,
Divertens alio. Ad doctos migrare patronos
Ejecto a lautis jam spes erit una superstes,
Supplicibusque modis fomenta orare malorum,
Rursus ut ad populum erectos ostendere vultus
Illorum studiis, opibusque potentibus ausis.
Et bene habet: sunt multi, ad quos accedere possis,
Teque patris causa excipient: est Hygia doctus,
Egregius Bettera, est et Betondius acer,
Ferriadae vis, Appendinus uterque, leporum
Artifices incorrupti omnes, arbitri et iidem.
Hos facile expugnes, quali es virtute. Sed heus tu?
Dic, qua dote illorum demerearis amorem?
Non satis esse meum est, tu forte ut reris inepte.
Tu ne Latine coram istis orabis? et illis
Rusticiore tuo hoc speres illudere cultu?
Quam cito deprendere, styloque notabere verso!
Verum ut dem, te uno nihil esse urbanius usquam
In veteri Latio, sed adhuc quae, et quanta supersunt,
Queis sine concessum est extra prorepere nulli?
Cur, quod scripsisti, est sine nervis? Cur tua non est
Luminibus distincta oratio? Quo Satyrarum
urbana novitate sales? Cur aridus es, cur
Inconcinnus et exsanguis? Facundia quonam
Excellens rebus, dicendi cuspide tecta?
Aut facilis multi ars non deprendenda laboris?
Quo demum Charites toties in vota vocatae?
Queis sine nulla umquam subiere poemata vulgi, aut
Doctorum auriculas. Quarum contraria quando

-- 129 --


Numina es expertus, quinam te servet Apollo?
Dicendi nam sicut in arte est actio primum,
Actio postremum; in scribendo ita gratia totum est.
Gratia nescio quid: donum at caeleste Deorum
Spiritus ut, pulcro et veniens in corpore vita.
Hac sine nil multae labor improbus extudit artis,
Sed tantum informis sine succo et sanguine vultus
prodiit, umbrarum simulacra ut luce carentum.
Sic tu cujusdam speciem scriptoris inepti
Rursum instaurabis, qui cum emendanda sodali
Scripta suo ferret, censor fortissimus ille
Posse emendari desperans singula, crevit
Totum atramento lepide delere libellum.
Quare agedum, et causas etiam tu propter easdem
Collige sarcinulas, ab amicis et fuge doctis.
Exitus hic quanti fuerit tibi, Nate, pudoris!
Laudatus nulli, nullique aliquando receptus
O quantum ad latebras cupies remeare paternas!
Mature at moneo, mea cui servare licebat
Tecta, patet fugitivo ad me via nulla revert.
Quin tu, si quidquam est animi, aut in pectore laudis,
indorum sophiam, et viduas imitatus Eoas
extructos i, scande rogos, atque exue honestis
Ignibus innatum laeva ambitione furorem.
Sed non haec tibi vis: potius tibi mollia quaedam
Nota malis optabo, extremaque fata poetis.
Verior et Dodonaeis ero quercubus augur.
Te propola aliquis, manibusque salarius unctis,
Aut coquus hospitio (avertant Dii turpius omen)

-- 130 --


Excipiet, lautisque feres obsonia mensis
Discerptus misere, sectusque in frustula putres
Accipies, pariterque dabis male pinguis odores.
Fors etiam in nostram irrepes quandoque culinam, et
Infelix! patrias violabis funere lances!
Atque ego jam satis ad sanum sum multa loquutus.
Nil reliquum est, nisi tu ut sapiens vestigia retro
Flexa legas, patriaeque domus, securus honorum
Et populi, tacitam secedas tutus in umbram.
At tu mente mala, tu Diis agitatus iniquis
haudquidquam minus in praeceps ruis, atque domo jam
Egrederis, pedibusque viae divortia carpis
Publica: jam vulgi liberrima praetereuntis
Ridet te indignatio: tergaque vertit et ora huc,
Illuc. Heu! nulla amplius es revocabilis arte!
Quare age, qui immeritae properasti ad somnia laudis,
O patris oblite, atque obliviscende parenti,
Vade, liber, quo vis. Verbum non amplius addam.

-- 131 --

Previous section

Next section


Rastić, Džono; Appendini, Franjo Marija; Zamanja, Marija; Zamanja, Bernard; Ferić, Đuro; Appendini, Urban (1755-1814; 1768-1837) [1816], Carmina, versio electronica (), Versus 6583, verborum 46647, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - satura; poesis - elegia; poesis - epistula; poesis - carmen] [word count] [rasticdzc].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.