Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Rastić, Džono; Appendini, Franjo Marija; Zamanja, Marija; Zamanja, Bernard; Ferić, Đuro; Appendini, Urban (1755-1814; 1768-1837) [1816], Carmina, versio electronica (), Versus 6583, verborum 46647, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - satura; poesis - elegia; poesis - epistula; poesis - carmen] [word count] [rasticdzc].
Previous section

Next section

ELEGIA VI. QUERELA SENECTUTIS
Hei mihi! purpureae species optata juventae
Diffugit nostris non reditura genis!
Jam subit et plenis aetas maturior annis:
Heu fuimus juvenes! jam juvenile virum
Nil decet. Heu lusus nostrique valete lepores,
et vos dilectae carmina nota lyrae!
Ut breve luteolis ver est hyacinthis, utque
Non duraturo vivit odore rosa,
Sic quoque prima meae, sic effluxere juventae
Praecipiti nimium tempora curriculo!
Et quamvis nullis mihi sit frons aspera rugis,
Absit et integro canities capiti,
At procul est validi vis vivida corporis, et mox
Squalida cum rugis canities aderit.
Quid faciam? Teneras inter lusisse puellas
Dulce fuit quondam, dulce hilarasse mero
Atque jocis animum, placuitque, Amathusia, curas
Nequiter ad dominam concinuisse tuas.
At mox turpe seni mollis jacuisse puellae
In gremio, et blandas carpere delicias.
Turpe etiam tremulo discordes pollice nervos
Tangere, et incerto carmen hiare sono.
Si calices poscam, exiguo titubasse Lyaeo
Turpe erit, impositae nec bene temporibus

-- 197 --


Haerebunt Bacchi, aut Veneris de fronde corollae,
Nec veniet solitas Momus ad illecebras.
Et tamen haec eadem subigit me velle lubentis
Mens animi, quamvis corpore deficiunt
Invalido vires, et sors ventura senectae
Jam caput infando deprimit indicio.
O ego quid faciam? Nunc, nunc ingentibus ausis
Est opus, et magnum promere consilium.
Salve, o dulcis Amor, tenerae salvete puellae;
Me majora decent: magnum opus aggredior.
Jamque ego, Hyperboreis Arctoa Semiramis oris
Quid moveat, discam, quoque ferox animo
In nova consurgat Gustavus praelia, magni
Quem circa plaudens umbra equitat proavi.
Teque etiam invicto patrui haud, Friderice, minorem
Consilio atque animo tristia legitimis
Mirabor coeptis componere bella per orbem,
O libertatis, Sarmatidum populo,
Justitiae et vindex! Te supra Caesaris astrum,
Supra et Alexandri et fulmina Scipiadum
Non hominum lacrymis, non ullo foeda cruore
Te propriis recipit Gloria sideribus.
Gallica quin etiam civilis Erinnyos arma,
Infandosque ausus, et furiale nefas
Exigam, et Austriacae Belgarum colla securi
Supponam fausto praescius augurio;
Donec bellorum fessum scelerumque, quietis
Indago studiis me altior excipiat.
Et quaeram, quae vis Mauros ignota coloret;

-- 198 --


Primus Atlantaeis advena littoribus
Unde stetit; quaenam et serum sapientia fastis;
Vel qui sit Scythici fons et origo maris:
Ast haec insomni dudum evigilata labore
Num curis animos, corpora num senio
Expedient? Quid enim Dircaeo cantus olori
Profuit, extrema in morte? quid ingenium?
Hisce igitur studiis traducam tempora vitae,
Dicar ut indocto plus sapere in populo?
Utque aliquis parvo fors nostra exempla nepoti
Proponat stulta credulitate senex?
Ah! vos, o moniti, saltem ne credite, amici.
Ante ferae sylvis, ante suo volucres
Aere labentur, nec nabit in aequore delphin.
Quam dulcis nostro e corde recedat amor.
Ferreus at fuero, ferro immo durior ipso
Si morosa senum munia obire lubens
Sim potis, aut aequa curarum seria mente
Accipere. Heu vitae taedia vera meae!
Dulcia quin potius nocturnae furta Lyciscae
Arrectis quoties audiero auriculis,
Custodesque suos iterum lusisse Neaeram,
Haec iterum juvenis factus et ipse probem.
Et nisi, si possim, facturum me quoque jurem,
Aut fecisse negem dum potui facere,
Imprecor infernos Manes, regna horrida Ditis,
Tabescam ut gelida protinus invidia,
Et quaecumque senum cano est sententia vulgo,
Ipse quoque ut vere sentiam, et ex animo.

-- 199 --

Previous section

Next section


Rastić, Džono; Appendini, Franjo Marija; Zamanja, Marija; Zamanja, Bernard; Ferić, Đuro; Appendini, Urban (1755-1814; 1768-1837) [1816], Carmina, versio electronica (), Versus 6583, verborum 46647, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - satura; poesis - elegia; poesis - epistula; poesis - carmen] [word count] [rasticdzc].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.