Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Crijević, Ilija (1463-1520) [1484], Carmina e cod. Vat. lat. 1678, versio electronica (, Dubrovnik), 7675 versus, verborum 46525, Ed. Darko Novaković [genre: poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - lyrica; poesis - epica] [word count] [crijevicarm1678].
3.
Si qua impacatos fluctus experta carina est, Non temere e portu sustinet ire suo. Te tamen, o Princeps, retinacula nulla morantur, Nec semel expertae cura remordet aquae. Atque utinam non te simulati rumor asylli, Foederis et ficti fabula uana trahat! Vt sit uera tamen, quota pax, quae praelia difert, Temporis ut crescant commoditate sui? Haec fato – mihi crede – suo reparabilis hydra est, Per mortes gliscit fertilis illa suas, Sic damnis recidiua suis crudescere gaudet Dum superest tanti fons et origo mali; Ergo renascenti parcas confidere donec Herculea fiet tota cremata manu. I tamen, Ausoniae gentis decus, obuia quamuis Mitescet uultu saeuior hydra tuo. Te Triton uectare cupit, nec gratius ulli Piscis Arionius terga premenda daret. Iam tibi caeruleae cupiunt seruire puellae, Cymothoe thalamos optat inire tuos. Teque suum generum quo non emat aequore Tethys? Dotalis fieri quaelibet unda uelit. Ipsa Venus peplum, caeston dabit ipsa iugalem, Quo mare, quo rabiem temperet, Eure, tuam. Sed neque formosis nimium capiare lacertis,
Quaeque Gigantaeo bella furore fremunt;
Crijević, Ilija (1463-1520) [1484], Carmina e cod. Vat. lat. 1678, versio electronica (, Dubrovnik), 7675 versus, verborum 46525, Ed. Darko Novaković [genre: poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - lyrica; poesis - epica] [word count] [crijevicarm1678]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.