Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Crijević, Ilija (1463-1520) [1484], Carmina e cod. Vat. lat. 1678, versio electronica (, Dubrovnik), 7675 versus, verborum 46525, Ed. Darko Novaković [genre: poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - lyrica; poesis - epica] [word count] [crijevicarm1678].
Previous section

Next section

4.
Quid tibi uis blando, pulcherrima Flauia, uultu?
Quid tibi cum Musis, ambitiosa, meis?
An cupis atque meo celebrari carmine gestis
Teque iuuat libris regna tenere meis?
Propterea multo collum circumfluit auro
Atque opulenta tuus balsama crinis olet;
Neue tot ad strepitus armorum et caede rubentes
Accingar pugnas et graue Martis opus,
Ad tua depositis praeconia uendicor armis
Praeque Iouis taelo forma canenda tua est.
Sic Venus exarmat Martemque effoeminat ipsum,

-- 81v --

Proh pudor, et sexu debiliore capit!
Me quoque conuellit: uiden ut Cythereia myrthus
Exclusit laurum, Martia serta, meam,
Nec fera sanguinei uacat hiscere praelia Martis,
Sed iubeor curas euigilare leues?
Quoque magis pateant obprobria, prodere cogor
Crimina nequitiae dissimulanda meae.
Ergo mihi toties uultus offerre uenustos
Desine; blanditiis, Flauia, parce tuis,
Nequa sinistra meum perstringat fabula nomen,
Differat et uulgi uoxque leuisque sonus.
Quis uero fera bella canat Martisque furorem,
Si mihi me uultu surripis ipsa tuo?
Quis sparget flammas, quis hyantia uulnera dicet,
Quis lituos aut quis classica pulsa ciet?
Quis cantu audaces animare in proelia turmas,
Quis queat hostiles conseruisse manus?
Quis spolia eripiet donisque onerabit opimis
Castra? Quis undantem sanguine tinget humum?
Parce igitur uati, uultu saeuire uenusto
Desine; uisceribus, Flauia, parce meis!
Vt uidi, ut perii, et stipulae leuis instar acerui

-- 82 --

Exarsi uenas igne bibente meas!
Exarsi inque meo uiuaces sanguine flammas
Ignis inextincti uentilat acer Amor.
Excubiae uenere truces, procul ocia cedunt,
Et curae insomnes peruigilare iubent.
Parce tuo uati, uultu saeuire uenusto
Desine; uisceribus, Flauia, parce meis!
Iam nullae siluis galeae, iam nulla refulgent
Arma nec aeratus fulgurat ullus apex,
Hostica nec caelsas meditatur scandere turres
Turba nec aptantur moenibus harpagones.
Non faber extendit gladios, mucronibus iras
Addit et obtusos cotibus exacuit.
Scuta uirum atque enses cecidere e carmine nostro
Et rapit imbellis Martia taela Venus.
Parce tuo uati, uultu saeuire uenusto
Desine; uisceribus, Flauia, parce meis!
Scilicet haeroum laudes regumque ualebunt,
Proelia totque ducum uendicat unus Amor,
Neue ferocis equi ferientes inguina Parthos,
Tristia nec duri pocula Massagethae,
Neue canam stratos Phlaegraea ualle Gigantes,
Saeua nec igniferi taela trisulca Iouis.

-- 82v --

Attenuata lyra est, fortes fugere cothurni,
Atque Sophoclaei detumuere pedes.
Ille ego magnanimum qui facta attollere regum
Et sueram grandi bella tonare tuba,
Nescio quo iaceo misero depressus amore,
Nescio quis tetigit nubila corda furor.
Vrror ut Assyrii templis urruntur odores,
Vt uolucris nidis urritur una suis.
Nec magis ad solem glacies nec caera liquescit
Cum iuuat et flammas nutrit adusta suas.
Vrror, io, uates! Venus o, molire triumphos,
Regnet et ex nostra fraude triumphet Amor!
At uos, Pierides, nostras expellite curas,
Et prohybe tantum, pulcher Apollo, nefas,
Vel tu sollicitos, Liber, compesce furores
Victor et angores dilue, Bacche, meos!
Vosque simul, dum plaga recens, dum uulnus, amici,
Hoc uitium uestris pellite consiliis.
Quod si quis tales sedabit pectoris aestus,
Taurominitanas ille reponet aquas,
Auertet Tityi uolucres, Ixiona soluet,
Tantaleoque auidam pellet ab ore sitim,
Sisyphiae molis sistet reuolubile pondus,

-- 83 --

Belliadumque urnas obstruet ille cauas.
Denique, si qua queunt medicamina tollere pestem,
Demere et infamem pectore nequitiam,
Non ego Caucaseas uerear calcare pruinas,
Siue Lycaonias comminus ire niues.
Dum graue seruitium fugiam dominumque potentem,
Ibo ego Rhiphaeo qua coit unda gelu,
Seu pedibus carpam terras, seu caerula remis:
Terra dabit faciles nec minus unda uias.
Me nullae salebrae, fastigia nulla grauabunt,
Nulla meos laedent auia saxa pedes.
Ensifero nec si quatietur Orione caelum
Et maris Ionii saeuiat ira minax,
Non ego terrebor, me corda Typhoia quamuis
Ore uel afflarit saeua Chimaera suo.
Stat cunctos casus et summa pericula rerum
Voluere, stat flammas, frigora dura pati;
Stat mundi extremo me ponere cardine et ultra
Humanos, patitur si Deus, ire gradus,
Dum mihi libertas reuocetur pristina dumque
Nulla notet cineres fama sinistra meos.

-- 83v --

Previous section

Next section


Crijević, Ilija (1463-1520) [1484], Carmina e cod. Vat. lat. 1678, versio electronica (, Dubrovnik), 7675 versus, verborum 46525, Ed. Darko Novaković [genre: poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - lyrica; poesis - epica] [word count] [crijevicarm1678].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.