Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Previous page

Next page

-- 104 --

priuatim intra parietes deplorare, uerum etiam stulta quorundam amicorum persuasione ad Romanum pontificem eam deferre 121 haud dubitauit, regemque ex iure uocatum pontificis subicere iuditio. Quo facto et proprio nomini turpissimam inussit notam, et Vuladislauum, simulque regnum Hungariae maximo affecit incommodo, dum Hungari regis coelibatu publicis uiribus, ut erat, plurimum deesse arbitrantur.

Quam ob rem ipsi Hungari suo capti [1] dolo fraudis suae praemium infamiam cum graui reipublicae detrimento reportarunt. At profecto et culpa omnino carituri fuissent et Lodouicum, nunc admodum puerum, uirilis iam aetatis regem Vuladislauo amisso habuissent, si id statim a morte Matthiae Coruini ingenue negassent Beatrici, quod nec polliceri ei inconsulto Vuladislauo honestum fuerat, nec propter foeminae sterilitatem erat ullo pacto promittendum. Quocirca non tam Beatricem, quum eius cupiditatem sexus et naturae fragilitas aliqua ex parte excuset, quam Hungaros accusandos censeo. Natura enim muliebris animus affectionibus obnoxius eius tantum modo perturbationis uictor fere euadit, quae uel nullam, uel minimam, ut ita dicam, promittit uoluptatem. Cuius equidem rei admonitus cogitatione referam paucis miserabilem cuiusdam puellae casum, quae dum nimio moderari nequit amori, magna omnium admiratione sibi ipsi mortem consciuit. Atque eo id libentius narrabo, quoniam et ea res in hanc incidit aetatem, et quo talis monimentum exempli omneis a tam foedo reuocet scelere.

Insani amoris in puella Macedonica lugubris effectus.

Erat cuidam agresti Macedoni Philippensis agri filia nubilis, apud quem quum quidam florenti aetate Rhacusani mercatores forte diuersati essent, unus eorum, qui quidem sicut forma caeteris praestabat, ita et moribus lenior erat, conspicatus puellam facie, ut inter agrestes, satis eleganti, hospitumque aduentu admodum laetam, conuersus ad eam sciscitatur per iocum, uelletne Latini generis uirum habere. Macedones enim, ut et mediterranei Illyrici, maritimos Dalmatas, partim quia Romana literatura utuntur, partim quia ritu religionis cum Romanis conueniunt, Latinis hominibus adnumerant.

Quam uocem tametsi puella hillari accepisset animo, nullum tamen prae pudore responsum dedit, sed extemplo ad sororem natu maiorem accurens uerba, quae hospes habuisset, defert, nec dissimulat se hospitis amore deperire. Rogat itaque sororem ut in domesticis hortis collectos flores ad hospitem amantis puellae nomine ferat, indicetque eius animum in ipsum hospitem. Rhacusanus acceptis floribus, quo comodiore hospitio uteretur, spe 122 magna futuri coniugii puellam explet, affirmans nullam unquam in uxorem praeter ipsam ducturum. Nec huiusmodi iocus latuit puellae parentes. Itaque et ipsi, ut fit, puellae delectati simplicitate hilariter una cum hospitibus illum diem duxere, ignari quam magnam pestem ille iocus filiae esset allaturus.

Postero die Rhacusani mercatores spe maturae reuersionis puellae iniecta abeunt. Non ita multis post diebus quidam item Macedo, qui rem pecuariam exercebat, inter
Previous page

Next page


Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.