Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Previous page

Next page

-- 154 --

melius, quod quidem licentia regni principibus raro usu uenit, mutatis, non tam iniurius quam non beneficus extitit, quorum alterum in principe, quum solum est, non adeo magnis laudibus effertur, alterum omnino uituperari solet. Quis enim regem laudat, in quo beneficentia desideratur, uel si caeteris uirtutibus sit praeditus, quum e contrario multa uitia aut omnino contegat splendore suo liberalitas, aut minus conspecta faciat?

Galli Neapolim et decem diebus totum regnum occupant; Veneti cum Ludouico Sfortia contra Gallos societatem ineunt, sed Ludouici fraude caeduntur.

At Francorum rex audita Alfonsi 182 fuga, castra Neapolim confestim mouit, urbeque potitus est, ciuibus eam nullo Ferrandini respectu habito ultro dedentibus. Ferrandinus enim quum regni nouitate, tum hoste potentissimo urgente, nullam apud suos auctoritatem habebat. Gallus Neapoli, quae sedes regni est, in potestatem redacta, reliquum quoque intra decem fere dies regnum sub eius imperium magna incolarum infamia concessit. [1] Itaque domus Alfonsi simul sua ipsius tyrannide, simul principum suorum proditione ex regio fastigio ad ima praecipitata est, tametsi eo iam Italorum mores, quum intestina discordia, tum militiae desuetudine deuenere, ut huiusce flagitia ne pro dedecore quidem apud ipsos habeantur. Inde Italiae accidere solet, ut quicunque illam armatus fere attigerit, sine ullo certamine in deditionem redigat, quum procul dubio nulli nationi ingenio, opibus ac hominum multitudine illa gens cedat.

Caeterum Veneti aegre ferentes Gallos tantam Italiae partem spe celerius sua occupasse, sibique insuper timentes (uox enim regis hostilis ac mali in Venetos animi Gallica leuitate saepius erat audita), Lodouicum Sforciam, qui iam, ut fama est, fratris filio Mediolanensium duce ueneno sublato, inter Italiae motum Mediolanense inuaserat imperium, ab amicitia Gallorum auertunt, atque cum eo ineunt societatem, tametsi Lodouicus, ut paulo post demonstrabitur, pro ingenii sui calliditate ita Venetis obsecutus sit amicitiam cum his iungendo, ut neque regem eo facto uellet offensum uideri, neque ipsorum Venetorum fortunam efficere auctiorem. Quod ubi palam factum est, ferunt Alfonsum, ut sunt plaerique Neapolitani Hispana iactantia infecti, paucis ante [1] quam obisset diebus Francorum regi, ad iter se in Galliam iam accingenti, cuniculum cauea inclusum ex Sicilia, queis sane quadrupedibus ea insula abundat, dono misisse, qua scilicet re significaret Gallicam stoliditatem Italico astu in insidias praecipitatam.

Nec profecto, quantum in Venetorum animo fuit, falsus extitit uates. Comparatis etenim ingentibus copiis Veneti Francorum regi Gallias repetenti obuiam ire, iterque eius legionibus obstruere constituunt. Peruenerat iam rex in agrum Parmensem, quum allatum est ad eum uiam, qua eundum esset, a Veneto exercitu interclusam. Rex arbitratus Venetos, utpote bello nequaquam indicto, nihil 183 hostilis rei in se facturos, misit satis molli sermone sciscitatum, an per Venetos liceret iter coeptum persequi. Cui quum
Previous page

Next page


Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.