Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Previous page

Next page

-- 253 --

eam Cappadociae partem, quae cum Cilicia continens est, iter faciens in Syriam monte Amano superato descendit, et prius quam ei hostium quisquam occureret, ad Orontem fluuium in agro Antiochensi castra posuit. Consauus Cauirius, ubi accepit Turcas in Syriam irrupisse, coactis octo millibus equitum, hosti obuiam magnis itineribus contendit. Plures autem eo numero equites confici nequiuerunt, propterea quod superioribus annis multi [1] ex his pestilentia ac ciuili bello, uariisque aliis casibus interierant, nec in locum eorum, qui absumpti fuerant, alii ueteri instituto suffecti erant, principibus ob intestinas, ut fit, discordias priuatis potius rebus quam publicis studentibus.

Iam rex Aegyptius in Pheniciam progressus Lyconta fluuium transmiserat, quum Selynes, et ipse Adonio amne traiecto, haud procul ab Heliopoli communitis castris consedit. In conspectu prope erant exercitus, neuter tamen regum omnes copias in aciem prodire sinebat, alter alterius conatus metu mutuo expectantes. Nempe Turcis ueniebat in mentem Bazethe Selynis patre regnante, quum de finibus certatum esset, saepius se a Cercassis profligatos fuisse; rursus Cercassus uerebatur hostium multitudinem, uim magnam tormentorum, genus teli equis pariter et sessoribus terribile et perniciosum, praesentiam Selynis, quo quidem, praeterquam quod ne uictus quidem [1] sciret cedere, ac cum uictoribus instauraret certamen, spectante atque suos adhortante Turcae multo acrius essent pugnaturi. Itaque utrique regum uisum, priusquam totis uiribus in aciem descenderent, e stationibus procursando leuibus certaminibus animos suorum periclitari. Haec certamina, licet essent haud satis digna dictu, Cercassorum animos mirum in modum auxere. Nam aliquoties comminus turmatim congressi Turcarum ferociam, militaribus meditationibus assueti, non sine pernicie hostium facile eludebant. Qua re Selynes animaduersa, ne suorum animi minuerentur, concione aduocata his fere uerbis Turcas ad praelium totis uiribus ineundum adhortatus est:

Tradunt rerum scriptores, uiri Turcae, moris antiqui fuisse reges immortalitati consecrare, quum illi beneficiis suis eo honore dignos se praestitissent, 304 quo et meritis regum gratia referretur, [1] et insecuti principes eo praemio prouocati ad beneficia exhibenda promptiores forent. Sed si quaeritis, quibus meritis tanta gratia reddita sit, nihil aliud plane inuenietis quam quia reges illi humanum genus his fere beneficiis conciliarint atque excoluerint: importunos imprimis tyrannos extinxere, aspera bella composuere, agros militibus suis assignarunt, oppida condiderunt. At nos, uiri Turcae, ex benefactis coelestes non cupimus honores ― sit procul a nostra modestia tam impia cupido. Non eximimus nos hominibus, nec obliti sumus humanae infirmitatis. Satis scio, quicquid agimus, diuino id esse subiectum arbitrio: [2] eodem cultu Deum omnium rerum auctorem una uobiscum colimus. Eum solum diuinis honoribus uenerandum censemus, immo, si quid prospere
Previous page

Next page


Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.