Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Previous page

Next page

-- 254 --

hac in expeditione, ut speramus, contigerit, quandoquidem iustissimum bellum suscepimus, id totum Deo acceptum referemus. Nec ullum seorsum a uobis praemium mihi dari postulo: et gloria, licet ea propria sit regum, et utilitas uictoriae inter nos futura est communis. Caeterum si unquam ulli homines egregiis facinoribus perpetuam famam merito consequuti sunt, ego una uobiscum (quippe sine uestra uirtute nihil praeclari geri potest) eo decore dignus ab omnibus existimabor, modo in praelio, quod instat, forti ac parato animo pugnaueritis, propterea quod liberatores nos Machomethani nominis omnia secula laudibus ferent, si grauissimum Cercassorum iugum Aegipto et Syriae dempserimus. Nulla enim unquam gens saeuius, uiolentius, intemperantius, magisque impotenter in suos dominationem exercuit quam haec immanis natio in Machomethanos homines Syriam et Aegyptum incolentes exercet. Hae importunae belluae haud satis habent populos sibi subiectos bonis spoliare, sed insuper eos leuissima ex causa uerberant, uulnerant, occidunt, matres familias ac uirgines constuprant, omnia scelera in ciues suos, ac si belli iure liceret, quotidie ędunt. [3]

Quare quum praelium inibitis, memineritis uos aduersus infestissimos latrones gladios strinxisse, et certam animis spem uictoriae concipite. Daturus est enim Deus nobis huius belli exitum, quem par est nos expectare, qui iisdem sacris ac religione coniunctos ab iniusta eripimus seruitute, ac tanto studio in libertatem uindicamus, qui nostrae sectae hominibus salutem, lucem, uitam restituimus. Quae enim uitae usura potest esse sub nefario degentibus latrocinio? Nec moueat animos uestros, milites, Cercassorum in obeundis 305 pugnae simulacris agilitas. Huiusce certamina ab equis magis quam ab equitibus fiunt, et ea multo similiora sunt saltationibus quam dimicationi. Excidet hosti de memoria sua in equitando habilitas, quum Turcaicae robur iuuentutis oculis studio pugnae ardentibus in se inferri conspexerit, quum emissis missilibus res geri comminus gladiis stantibus equis, uulnera inferri et accipi, cruorque effusus late manare coeperit: insitae animis uirtuti ficta cedet meditatio.

Itaque quum primum uideritis hostes tormentis nostris in fugam coniectos, quorum ne fragorem quidem, nedum lapidum tanto impetu excussorum ictus sustinere poterunt, subdite equis calcaria, et instate tergis fugientium, atque pauore attonitos ac dispersos uelut pecora trucidate. Neque enim uos magis ad dimicationem, quae ferme nulla futura est, quam ad caedem et stragem aedendam uoco.

Haec adeo elato animo disseruit, ut omnes Selynem aeque ac procul dubio uictorem alacres intuerentur. Itaque prius quam signum pugnae daret, admonuit turmarum praefectos, ut suos quisque turmales doceret, ne iniussi in hostem procurrerent, sed quum ad teli coniectum cum hoste conuenissent, tubaque signum datum esset, extemplo deducta media acie in dextram leuamque applicantes se apperirent uiam, qua tormenta emitti possent, ne, ut Sophiaco bello contigerat, tela in hostes ciuibus permixtos excussa plures Turcarum quam hostium interficerent.

Previous page

Next page


Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.