Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Previous page

Next page

-- 91 --

Dalmatiae regnum permissu Constantinopolitani imperatoris administrante, Christianam susceperat religionem. Slouini simul religionis amore, simul Dalmatiae periculo moti, ui magna nauium coacta, atque imposito in naueis exercitu in Apuliam traiciunt, pulsisque e monte Gargano Sarracenis Rhacusanos non solum ab hoste tutos reddidere, uerum etiam his quasdam insulas, quae nunc quoque in eorum ditione sunt, partim precio, partim dono dederunt, qua ex re Rhacusanae fortunae non parum adiectum est.

Caeterum ciuitas Rhacusana ueluti humanum corpus, quum solito speciosius coloratiusque factum est, in grauiorem plaerumque incidit morbum, intestina tyrannide, fortunis aucta, premi coepit, mortuo iam orbo liberis Seuropylo, et Dalmatia testamento ipsius Seuropyli Hungarico regno non tam adiuncta, ut quidam tradidere, quam fidei et tutelae commendata. Ea enim prouincia licet per se tunc reges haberet, non tamen ab imperio Constantinopolitano alienata erat.

Mos erat apud Rhacusanos urbis praetores semestri imperio creare. Forte obtigerat praetura Demiano cognomento Iudae (nemo superest ex hac familia). Is quum auctoritate, ac opibus caeteris ciuibus praestaret, haud quaquam semestri contentus magistratu, insita animo immodica dominandi cupiditate, continuare statuit imperium. Itaque turba satellitum munitus maximo senatum nobilitatemque 108 oppresserat terrore, utpote qui in metu ciuium spem suam in primis reponeret. Iam duos annos Demiani tyrannis expleuerat, grauisque ea non caeteris magis quam his, qui affinitate atque cognatione tyrannum contingebant, esse coeperat, libertatis amore neccessitudinis iura superante. Itaque Pyrrhus Benessa, tyranni ipsius gener, aduocatis clam domum suam e Rhacusano senatu potioribus et qui Demiani tyrannidem molestius ferebant, accusat socerum iniustitiae, quod scilicet ui patriae illata ciues suos oppressisset, et cum quibus aequo iure uiuere debet, his dominaretur, profiteturque principem se fore libertatis recuperandae. Vbi Benessam soceri tyrannidem auersantem animaduertunt qui huic concioni interfuerant, fidesque [1] dictis eius habita est, omnes ad repetendam libertatem excitantur.

Sed quia animis mercatura, cui soli studebant, effoeminatis nihil fortitudinis inerat, non ausi per se tyrannum aggredi, maluerunt externa ope aduersus illum uti quam propriis armis in libertatem sese uindicare. Itaque ueluti indigni, qui suis legibus uiuerent, id consilii coeperunt, [1] quo quidem neque ipsi seruitutem effugerunt, et patriam alienae ditioni subicientes sibi pariter et posteris suis perpetuam inusserunt notam. Erat inclita eo tempore Veneti populi non tam imperii, quod admodum tenue erat, quam iustitiae caeterarumque ciuilium artium fama. Huc accedebat publicum simul et priuatum hospitium cum Veneto senatu Rhacusanis. Priuatum mercaturae societate, e qua haud parum emolumenti ad utrosque perueniebat ― id enim temporis omnia fere promercalia in mediterraneum Illyricum a Rhacusanis mercatoribus ad Slouinos regulos importanda
Previous page

Next page


Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.