Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: qUIdem

Your search found 6071 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 701-800:


701. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_530 | Paragraph | SubSect | Section]

Quanti igitur fructus tunc simulasse fuit, liquido sciemus, si perpenderimus, quanti econtra damni non simulasse fuisset. Postremo fingi aliquid etiam sine ulla culpa posse quis dubitat, quando quidem Veritas illa, in quam nullum prorsus uitium cadere potest, in Euangelio fingere dicitur: Et ipse — inquit — se finxit longius ire. Et coegerunt illum dicentes: Mane nobiscum, quoniam aduesperascit


702. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_532 | Paragraph | SubSect | Section]

pręstiterunt sanctitate, sexu occultato. Finxerunt se esse, quod non erant, ut essent, quod esse debuerunt, nihil omittentes quod ad perfectę consummatęque religionis cultum pertineret. Hęc sunt quidem iustę atque interdum etiam, ut diximus, necessarię fingendi ac mentiendi causę. Cętera uero mendaciorum genera perniciosa mortiferaque habentur. Sicuti fuit mendacium Gezi, pseudoprophetarum, Ananię et Saphirę,


703. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_535 | Paragraph | SubSect | Section]

cuius mansuetudo tunc egregie apparuit, cum pro eis, qui sibi insultauerunt, Deum est deprecatus. Vnde dicitur: In fide et lenitate ipsius sanctum fecit illum. Pharaonis autem obdurationem grauissimis quidem flagellis mollescere potuit, nec ante ipse sęuire desiit quam uiuere. Iacob fratrem suum Esau, capitali odio sibi infensum, se illi submittendo mitigauit. Occurrentem in Galaad septies in terram pronus adorauit,


704. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_537 | Paragraph | SubSect | Section]

onerabat. Haud ita repente mansuescerent syluestria aquaticaque animalia, nisi in homine mansuetudinis uim sentirent, cui obsequebantur. Diuus Hieronymus, cum inuidorum maliciam atque infestationes ne ferendo quidem posset reprimere, Roma cessit. Mansueti enim placidique hominis proprium est dare locum improbitatibus aliorum neque cum pertinacium malignitate contendere. Sed cui Romę homines aduersabantur, in Syrię deserto ferę


705. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_542 | Paragraph | SubSect | Section]

moderatioque uerborum, satis congrue de iis dicendum uidetur, qui utroque laudabiliter usi sunt, ut discamus linguam ipsam et coercere, cum seruandum erit silentium, et, cum loqui expediet, pensitare. Quando quidem Salomonis sententia est: In multiloquio non deerit peccatum. Qui autem moderatur labia sua, prudentissimus est. Iob a Domino arguitur, quod contendere ac disputare secum concupierit,


706. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_544 | Paragraph | SubSect | Section]

tantum! Idem Theophilo episcopo se aliquando adeunti et aliquo sermone ab ipso spiritaliter refici petenti respondit: si taciturnitate sua non reficiebatur, nec sermonibus eum refici posse. Hine quidem die uitę suę iam supremo audacter affirmauit, ex quo eremum incolere coepisset, nullum se unquam protulisse uerbum, quod prolatum nollet. Perfecit ergo, quod initio promiserat: Dixi, custodiam uias meas, ut non


707. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_545 | Paragraph | SubSect | Section]

Post hęc, qualiter se gerant, describit dicens: Finitis itaque Psalmis et quotidiana congregatione (sicut superius commemorauimus) absoluta nullus eorum uel ad modicum subsistere aut sermocinari audet cum altero, sed ne quidem per totum diei spacium a cęlla sua progredi aut deserere opus, quod in ea solitus eat exercere, pręsumit, nisi forte cum fuerint ad officium necessarii cuiusque operis euocati. Quod ita explent foras egressi, ut nulla


708. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_546 | Paragraph | SubSect | Section]

inter eos sermocinatio conseratur, sed sic unusquisque opus exequitur iniunctum, ut Psalmum uel Scripturam quamlibet memoriter recensendo non solum conspirationi noxię uel consiliis prauis, sed ne ociosis quidem colloquiis ullam copiam uel tempus impartiat, oris pariter et cordis officio in meditatione spiritali iugiter occupato. Summa nanque obseruantia custoditur, ne quisquam cum alio, ac pręcipue iuniores, uel ad punctum


709. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_548 | Paragraph | SubSect | Section]

deliquerat, linguę ardorem sentire magis fecit. Et ille linguam tantum refrigerari petiit, qui ardebat totus. Eadem hęc sanctę taciturnitatis moderandęque linguę exempla atque prqcepta etiam foeminas respiciunt et quidem magis quam uiros. Paulus apostolus: Mulieres — inquit — in ecclesiis taceant. Non enim permittitur eis loqui, sed subditas esse, sicut et Lex dicit. Siquid autem uolunt discere, domi uiros suos


710. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_551 | Paragraph | SubSect | Section]

preces, minas, omnia denique impatienter ardentis foeminę machinamenta pro nihilo habuit et, ueluti repentino premeretur incendio, pene nudus ab ędibus erupit, ut castitatem illęsam conseruaret. Moyses quidem, sicut omnes fere, qui sub Legis iugo seruierunt, uxorem habuisse describitur. Sed Iesus Naue (qui Euangelii libertatem figurabat) nec uxorem habuit nec filios, et hic coelebs Terram promissionis


711. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_552 | Paragraph | SubSect | Section]

pudicicię seruandę ratio desit, non minus continentiam quam patientis Iob exemplum in medium adducam. Hic unica uxore contentus, ac monogamus: Pepigi — inquit — foedus cum oculis meis, ut ne cogitarem, quidem, de uirgine. Quam, enim partem, haberet in me Deus desuper et hqreditatem Omnipotens de excelsis? Et paulo post ait: Si deceptum, est cor meum super muliere et si ad ostium amici mei insidiatus sum, scortum,


712. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_554 | Paragraph | SubSect | Section]

homini loqui, et nescit, in corpore an extra corpus raptus fuerit. Sic, qui castitatem colunt, se in corpore esse nesciunt, quia corporis affectiones non sequuntur, sed supra cęlum animo elati diuina concipiunt mysteria, quę quidem terrenis uoluptatibus dediti scire non possunt. Quantum igitur in has uirtute seruanda sancti uiri ac mulieres soliciti constantesque fuerint, innumeris pene exemplis patet. Nos non multa subiiciemus, quę tamen cum


713. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_555 | Paragraph | SubSect | Section]

inter se celebratis, cum Iulianus continentię uotum suscepisset, brumę tempore rosarum ac liliorum fragrantiam in cubili collocati senserunt. Stupescentique puellę sponsus dixit odorem hunt munditię uirginalis esse. Cuius quidem suauitate illa capta, una cum ipso in uirginitate perseuerare decreuit. Propositum amborum confirmauit uisio: Christus cum matre Virgine illis apparuit pudicicięque corollis donatos dimisit. Cumque diu simul caste


714. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_559 | Paragraph | SubSect | Section]

hanc eiusdem sententiam esse perhibent: Malum est mulierem uidere, peius alloqui, pessimum tangere. Ex sensibus igitur corporis nostri, ut quisque periculo proximior, ita magic continendus. Propterea quidem Ioannes anachoreta in quadam Aegypti pręrupte rupis spelunca obtruso * corr. ex obstruso aditu degens, cum foeminis nunquam est locutus, raro cum uiris, ad se tamen intrare permisit neminem.


715. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_560 | Paragraph | SubSect | Section]

Rogo — inquit illa — ne indigne feras aduentum meum, quę syncera mente et pio affectu huc ueni. Aut si eo quicquam offensus es, ueniam da ac pro me Deum, cui soli seruis, deprecare. Precabor Deum — respondit — et quidem multum, ne unquam meminerim tui. Documento nobis est, ut, quas etiam aliquando uidisse contigerit, mente ne retineamus. Pior abbas, Antonii abbatis discipulus, intantum foeminas aspicere timuit, ut


716. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_560 | Paragraph | SubSect | Section]

dicente, si ipsum uidisset, tam sibi gratum fore, ut inde sanitatem se recuperaturam speraret, ire omnino recusabat. Mox tandem abbate iubente profectus est, et sororis cubiculum oculis clausis alterius ductu ingressus, se quidem illi uidendum prębuit, sed illam ipse minime uidit nec ab ea cognitus abiit. Cumque rursum, ut ueniret, inuitaretur: Et fui tecum — inquit — et uidisti me. Sic ille excogitauit, quemadmodum et abbati


717. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_561 | Paragraph | SubSect | Section]

nescit, quales habere soleat eius, qui libidini seruit, aut quo hęc uocetur, si illa uocabatur ad cęlum? Heu, heu, momentanea uoluptas, quantum decipis, cum finis tuus ęternum malum sit! Propterea quidem Martino, Massici, Campanię montis, solitario, decretum ac deliberatum fuit, ne foeminam aspiceret. Et dum quędam, non sancti uidendi cupiditate, sed magis propositi eius turbandi causa, illi captata occasione repente


718. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_563 | Paragraph | SubSect | Section]

faciem expuit et ui doloris uim repulit uoluptatis. Exhorruit uiri cruore perfusa mulier abiitque admirans ac stupens et iam maius quiddam homine illi inesse reputans, quem, ut libidini suę cederet, ne uinctum quidem cogere potuit. Par huic exemplum in uita Pauli, priori eremitę, refert Hieronymus, sub Decio et Valeriano persecutionibus apud Aegyptum passi iuuenis. Sed illum, postquam omnia tormentorum genera superasset, in


719. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_566 | Paragraph | SubSect | Section]

non potuit. Et culpę conscia ac terrore simul perculsa, ante ianuam excito episcopo crimen confitendo ueniam impetrauit atque abiit moerens, dum secum reputat, quantum malum est libido, ob quam pudicicię cultorem ne adire quidem digna fuerit. Et illum profecto, que nulla unquam obscoenitas uicerat, nec persecutoris gladius uicit. Equitius in Valerię partibus abbas, dum in iuuenta immundis tentationibus quateretur, ad precum refugia


720. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_567 | Paragraph | SubSect | Section]

in coniugio fides nuptis omnibus documento est, ut mori malint quam consentire corruptori. Melius est mihi — inquit — absque opere incidere in manus hominum quam peccare in conspectu Domini. Propterea quidem nec Deus innocentem cędi permisit nec impune pudicam infamari sustinuit. Hi, qui iam ream iudicauerant, sententiam uerterunt in accusatores; lapidibusque obruti sunt, quos furens et ineffrenata libido ad mendacium


721. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_568 | Paragraph | SubSect | Section]

condita fuerit: non discedebat de templo, et ieiuniis et obsecrationibus seruiens die ac nocte. Venimus, ecce, cum uiduis in templum. Sed iam cum uirginibus etiam ipsa Sancta sanctorum ingred licebit, quando quidem illum, quem nec cęli cęlorum capere possunt, Virginis uterus tulit. Virgo electa est, quę Deum et hominem pareret et, ut propter uirginitatem electam scires, mater facta uirgo esse non desiit.


722. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_570 | Paragraph | SubSect | Section]

quanta beatitudo uiuentis in cęlo! Cecilia uirgo Valerianum, cui desponsata fuerat, ipso nuptiarum die ita perterruit, cum angelum uirginitatis suę defensorem esse asseruisset, ut ipsam ne contingere quidem ausus sit. Quin immo, deposito gentilitatis errore ad Christum conuersus, et ipse uisionibus perfrui meruit angelorum. Sed et martyrii coronam cum fratre Tiburtio laudabiliter consecutus est. Ergo, non solum intacta


723. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_570 | Paragraph | SubSect | Section]

pati maluit quam Olybrio, Antiochię pręfecto, matrimonio copulari: equuleum, uirgas, ungulas, ignem, grauiora morte supplicia. Sed et ipsam mortem capite truncato fortiter pertulit, ne nuptiis uirginitatem mutaret. Hinc quidem pro Olybrio repudiato accepit Christum, pro breuibus poenis ęterna gaudia, pro morte uitam. Nec immerito a dracone deglutita fracto uentre exiuit incolumis, quę carne circumdata carnalis impudicicię ueneno infici non


724. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_571 | Paragraph | SubSect | Section]

miracula maleficiis, non uirtuti imputabantur, iussa est decollari. Et nequid ad immanitatem deesset, pręuenit carnificem pater filiamque gladio, quo ante persecutus fuerat, interemit. Qui omnibus feris ferocior interficere quidem illam, quam genuerat, potuit, cogere autem, ut uel idola adoraret uel uirginitati nuptias pręferret, non potuit. Sed neque te hoc loco tacitus prętermittam, celeberrima Agnes uirgo. Pręfecti


725. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_573 | Paragraph | SubSect | Section]

displicebant? Aut cur Cęcilia uirgo Valerianum iam credentem et baptizatum martyrii maluit quam thori habere consortem? Et, ne ullus calumnię relinquatur locus, subiiciemus etiam illarum aliquot exempla, quę, ne legitimi quidem matrimonii nexibus implicari uoluerunt uel etiam implicatę (quod multo difficilius est) castitatis cultum nunquam deserere. Brigida uirgo inter Scotię puellas pulcherrima, cum a potentibus (et quidem Christianis)


726. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_573 | Paragraph | SubSect | Section]

quę, ne legitimi quidem matrimonii nexibus implicari uoluerunt uel etiam implicatę (quod multo difficilius est) castitatis cultum nunquam deserere. Brigida uirgo inter Scotię puellas pulcherrima, cum a potentibus (et quidem Christianis) uiris in matrimonium peteretur et illa uirginitatem Domino uouisset, eundem orauit, ut aliquo corporis uitio ipsam deuenustaret, quo procorum inquietudo facile sedari posset. Itaque, cum oculorum decore


727. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_575 | Paragraph | SubSect | Section]

iocundata mortis angustias non sensit. Solutam deinde a corpore animulam a Beata Virgine cum angelorum comitatu in cęlum ferri conspexit episcopus Tolosanus. Haud immerito tantam consecuta est beatitudinem, quę ne uiro quidem iuncta uirilem copulam admisit et matrimonii iugo, cui iam subdita fuerat, excusso incorrupta et corpore et mente permansit. Tam ancipitis pugnę gemina uictoria potitam Edildridam uirginem Sigebertus et


728. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_575 | Paragraph | SubSect | Section]

pari uoto uirginitatem seruauit. Deinde eo defuncto iterum a patre inuita desponsatur Ecgfrido regi. Sed cum ipso quoque in uirginitate annos duodecim uixit. Postea uero eius permissu religioni se consecrauit et securiorem quidem in monasterio, sed nunquam domi castiorem uitam duxit. Haud dubium, quin castitatis merito tanta gratia illam donauerat Deus, ut etiam iis, quibus nubebatur, statim continentiam persuaderet. Rarissimum sane exemplum ac


729. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_576 | Paragraph | SubSect | Section]

illam donauerat Deus, ut etiam iis, quibus nubebatur, statim continentiam persuaderet. Rarissimum sane exemplum ac nescio, an a condito ęuo alterum tale, ut aliqua et bis maritata sit et semper uirgo. Semper quidem uirgo, sed tamen unius uiri coniux Kunegundis, Henrici imperatoris, fuisse dicitur. Denique uiro muliebri constantię diffidenti ac zelotypo suspecta super candentes uomeres nudo, sed inoffenso uestigio ambulando castam


730. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_577 | Paragraph | SubSect | Section]

Euphrosina, quę saluas pudicicię merces per media ipsa pericula usque ad portum perduxit salutis! Hoc idem mirari licet in Margarita, Aegyptia uirgine, quę et ipsa de sponsi thalamo ad thalamum peruenit Christi. Prima quidem nocte illo ex lassitudine altius dormiente, ut qui diem totum in choreis et tripudiis desudasset, ipsa dormire non poterat, assidue secum uoluens, quomodo uirginitatis suę thesaurum subtraheret eius


731. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_580 | Paragraph | SubSect | Section]

proditum legistis, non est, cur illas imitemini, de quarum beatitudine a scriptoribus siletur. Siqua tamen continere se non potest, nubat. Melius est enim nubere quam uri, quia minus malum maiore malo melius est. A quo quidem malo multum abhorrens Euphrasia, uirginis Euphrasię mater, hac unica prole suscepta cum uiro suo Antigono caste continenterque uixit. Cęterum illo defuncto, quoiniam ętas, forma, diuitię suppetebant, ad secundas


732. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_582 | Paragraph | SubSect | Section]

maritum habuisse non est satis, alios atque alios tibi quęre, cum hę sanctissimę foeminę etiam, quem habebant, habere noluerint, ut Christum haberent. Sed quid de illis dicam siue foeminis siue uiris qui ne adulteriis quidem abstinent, qui meretricantur, qui libidinibus diffluunt, quando quidem etiam matrimonia iterare, etsi licitum, non tamen satis honestum putatur; nisi forte honestum sit uri et continere se non posse. Meminerint igitur


733. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_582 | Paragraph | SubSect | Section]

sanctissimę foeminę etiam, quem habebant, habere noluerint, ut Christum haberent. Sed quid de illis dicam siue foeminis siue uiris qui ne adulteriis quidem abstinent, qui meretricantur, qui libidinibus diffluunt, quando quidem etiam matrimonia iterare, etsi licitum, non tamen satis honestum putatur; nisi forte honestum sit uri et continere se non posse. Meminerint igitur in Decalogo pręceptum esse: Non mechaberis, non concupisces uxorem


734. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_583 | Paragraph | SubSect | Section]

Ipse Sanson secundę uxoris (ut scias, qualis bigamię euentus sit) dolis ac proditione periit. Tribus Beniamin pene internitione deletur ob uim illatam coniugi alienę. Dauid regem adulterii perpetratio ad innocentis et quidem de se bene meriti indignam compulit necem, ut intelligas illicitos concubitus causam esse plurimorum malorum. Et licet peccatum hoc mox per poenitentiam translatum dicatur, ipsa tamen peccati labes non nisi multarum


735. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_583 | Paragraph | SubSect | Section]

quantam ęstimare nemo potest, si nulla libidinem sequeretur punitio, libidine abstinendum esset. Vt ergo et uitium caueamus et uirtuti penitus innitamur, qualis utriusque finis sit, iugiter cogitemus. Sed dices: Spiritus quidem promptus est, caro autem infirma. Video aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meę, et non quod uolo bonum, hoc ago, sed quod odi malum, illud facio. At castiga corpus tuum et in seruitutem redige, ut


736. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_584 | Paragraph | SubSect | Section]

Caput IX / DE POENITENTIA PECCATORVM PER EXEMPLA VETERVM Hactenus de castitate. Nunc iis, qui culpa aliqua lapsi sunt, demus poenitentię locum, ut resurgant. Et quidem, nemo est, qui non peccet. Septies in die cadit iustus, ait Scriptura. Et Ioannes apostolus: Si dixerimus — inquit — quia peccatum non habemus, nosipsos seducimus et ueritas in nobis non


737. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_586 | Paragraph | SubSect | Section]

sub pectore uulnus. Sed Gedeone quoque uita defuncto auersi sunt post gentilium ritum colentes Baalim et Astaroth. Et cum Philistinorum inuasionibus per sedecim annos attriti essent, poenitentiam quidem egerunt, sed non exaudiuit eos Dominus. At cum etiam idola de finibus eiecissent, per Iepte ducem tutatus est eos, ulciscens aduersarios, a quibus assidue uexabantur. Ex quo patet poenitentiam non uerbo tantum, sed etiam


738. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_597 | Paragraph | SubSect | Section]

confitentem miserabiliterque lugentem Moyses abbas et ipse flens excepit atque dies aliquot cęllę carcere castigatum in statum pristinum ordinemque redegit. Et is, qui mortuus fuerat peccando, poenitendo reuixit. Potuit quidem crimine, quod occultum erat, dissimulato absque rubore redire, sed maluit tunc manifestus fieri et mundari quam postea in die Iudicii * corr. ex Aglaię multo


739. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_607 | Paragraph | SubSect | Section]

prospicit, dum ante acta mente uoluens, quid mali commiserit, quid boni omiserit, examinat et singula quęque diligenter perpendit. Tunc autem angelos uidet, cum iam constanti animo angelicę consentit inspirationi, et unum quidem ad caput, alterum ad pedes, quia consentiens a principio usque ad finem perseuerare debet. Postquam autem perseuerauerit, restat, ut uideat Iesum, non in terra sepultum, sed iam deuicta morte in cęlo triumphantem. Quern


740. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_608 | Paragraph | SubSect | Section]

contemnebatur, postremo tanquam optime de Deo merenti dicitur: Magna est fides tua; fiat tibi sicut uis! Hoc est, non tantum, sicut postulasti, sed, si uis, etiam melius quam postulasti. Pii quidem fletus quanta uis sit, Monica etiam, Augustini mater, testatur. Cui pro filio, Manichea heresi implicato, multum lugenti atque oranti diuinitus dictum est, ubi ipsa, ibi et illum futurum. Ab episcopo etiam, quem, ut pro


741. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_610 | Paragraph | SubSect | Section]

depositionem, cęllę carcerem, legendi laborem, sedendi dolorem, ad hęc quotidiana ieiunia noctesque peruigiles. Hinc saltem discant ii, qui aliis pręsunt, quali poenitentia expiari debent, si deliquerint. Quia multum quidem imputandum est illi, etiam cum leuiter peccat, a quo reliqui uitę exempla petunt. Et quoniam post lapsum nulla spes est salutis, nisi errigamur per poenitentiam, pręter iam dicta exempla Sacrarum etiam Scripturarum


742. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_614 | Paragraph | SubSect | Section]

et loco, quem dedi uobis et patribus uestris, sicut feci Sylo, et proiiciam uos a facie mea, sicut proieci omnes fratres uestros, uniuersum semen Ephraim. Valde pręterea horrendum est, quod pro his ne orare quidem permittit. Sequitur enim: Tu ergo noli orare pro populo hoc nec assumas pro eis laudem et orationem, et non obsistas mihi, quia non exaudiam, te. Et rursum ait: Mane consurgens contestatus sum et dixi:


743. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_615 | Paragraph | SubSect | Section]

intima scalpit cordis, et mittit stercora, resipiscendi occasionem prębens. Vbi uero nec sic fructum fecerit, Domini iussu succiditur, ne terram occupet, ut sciamus eos, qui bonorum operum sterilitate laborant, ne terrena quidem possessione esse dignos. Talem alloquens Paulus apostolus: Ignoras — ait — quoniam benignitas Dei ad poenitentiam te adducit. Secundum autem duritiam tuam et impoenitens cor thesaurizas tibi iram in


744. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_616 | Paragraph | SubSect | Section]

diffidentes grauius fratricidio crimen committamus; non Iudę proditoris immoderatam ex delicto tristitiam, ne prę nimio dolore citius ad laqueum quam ad petendam ueniam curramus. Is enim, quem commissi poenitet, moerore quidem se afficere debet, quia peccauit, sed a spe uenię nunquam decidere, quia clementissimus est, cui peccauit. Quem igitur in poenitendo sequi nobis expediet? Sequamur sanctos, quorum exempla proposuimus. Imitemur prodigum


745. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_617 | Paragraph | SubSect | Section]

uitiorum pręcipites ire cursu irreuocato contendunt. De quibus dicitur: Conuersi sunt ad cursum suum, quasi equus uadens in pręlium. Nos ergo, quoties inquinamur, toties ad poenitentię nitrum recurramus, quando quidem etiam septuagies septies delinquenti uenia indulgetur. Sed et si cum hemorrhoissa peccatorum fluxu diutius contabuimus, cum illa quoque retro accedentes tangamus poenitentię ac fidei manu Domini fimbriam, et remedii


746. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_622 | Paragraph | SubSect | Section]

cordis contritio. Sed sanctus abbas nescius, an ille conuenienter doleret, a confitente discere uoluit, ut pro eius salute confidentius oraret simulque ostenderet, quam necessaria sit confessio his, qui loqui possunt, quando quidem et pro mutis elaborandum est, ut confitendi causa loquantur. Non solum muto uocem, uerum etiam mortuo uitam aliquando restitutam hac de causa fuisse legimus. Seuerus enim sacerdos (ut in beati pontificis Gregorii


747. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_625 | Paragraph | SubSect | Section]

uni homini confitendo ante delere? Aut quis e contrario tam uerecundus uel potius tam uecors est, ut illud sacerdoti dicera erubescat, quod in conspectu maiestatis diuinę (cui omnia aperta sunt) facere non erubuit? Pudere quidem debet peccatorem, sed eatenus, ut et peccasse confundatur et nihil subtrahat in confessione, cum scriptum sit: Pro anima tua ne confundaris dicere uerum. Est enim confusio adducens peccatum, et est confusio


748. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_626 | Paragraph | SubSect | Section]

secretę cogitationes, dicta factaque in aperto erunt, dicente Domino per prophetam: Reuelabo pudenda tua in facie tua. Sed omni etiam reuelatę turpitudinis confusione intolerabilior sequetur ultionis poena. Quam quidem Osee propheta puerperę cruciatibus (ut omnium maximum) comparat dicens: Colligata est iniquitas Ephraim, absconditum peccatum eius. Dolores parturientis uenient ei. Sed uehementiam expressit angoris, non


749. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_627 | Paragraph | SubSect | Section]

esse, quam quod uideo, credam? Eodem profecto modo, quo animal aliquod ex ęre lapideue effigiatum conspicis fucatumque coloribus, et tamen non animal esse intelligis, sed ęs aut lapidem aut materiam aliam. Rursum dices: Ista quidem animalis effigies uisum potest decipere, odoratu tamen, gustu, tactu deprehenditur non esse id, quod uidetur. At in sacramento isto panis et uinum, sicut oculis uidentur, ita et sensibus cęteris pariter percipiuntur.


750. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_628 | Paragraph | SubSect | Section]

quo uel minimum dissentire perniciosissimus error est. Et quid mirum, si ille tibi in panis et uini figura apparet, qui Magdalenę in forma apparuit hortulani et Discipulis ad castellum Amaus pergentibus in forma peregrini. Et quidem ab iis noluit statim agnosci, tibi uero, quoties panis et uinum a sacerdote consecrantur, dicit: Hoc est corpus meum, hic est sanguis meus. Et: Beati, qui non uiderunt, et crediderunt, hoc est, qui


751. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_629 | Paragraph | SubSect | Section]

fides, dum de utriusque pręsentia nihil hęsitat. Credendum ergo est et citra omnem rei ambiguitatem firmiter tenendum panis uinique substantiam in substantiam transire corporis et sanguinis Christi, et hoc quidem uirtute uerborum Cristi, quę per illos duntaxat proferuntur, quibus ipse dixit: Hoc facite in meam commemorationem, iam tum sacerdotes instituens, per quorum ministerium ipse nobiscum esset ad consummationem


752. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_630 | Paragraph | SubSect | Section]

sicuti eadem uox et in ore sermocinantis et in omnium auscultantium auribus est: aures multę, uox una. Auris tamen alia magis, alia minus uocis capax est, utraque autem sacramenti species ęque capax Christi est. Quem quidem haud inepte solis luci atque loquentis uoci comparauimus, quia ipse et Sol iustitię et Lux mundi et Verbum Patris est. Pręterea fractio illa manducatioque in specie panis et uini, non in


753. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_630 | Paragraph | SubSect | Section]

ipse Christus, imago Dei, inuisibilis sit. Quotidie enim a nobis sumptus non consumitur. Sicut nec amor erga me tuus iccirco minuetur, si aliis quoque, quanuis multis, communicatus fuerit. Potest quidem omnibus impertiri et semper apud te integer permanere. Sicut etiam lucernę unius lumen non ob hoc minus fulgoris habebit, cum ab ea plurimę alię accensę fuerint. Et, si iis rebus nihil infertur detrimenti ex


754. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_631 | Paragraph | SubSect | Section]

quam pauit Dominus, ut, quod capere possumus, capiamus, reliquias dimittentes in cophinos eorum recondendas, quibus datum est nosse mysterium Dei, sed tamen cum illis pariter credentes, ut pariter cum illis saluemur. Quam quidem fidem ut nobis magis certam probatamque redderet, Dominus noster signis manifestissimis interdum dignatus est roborare, ne credere dubitemus etiam illud, quod intellectu non percipimus. Viterbii (quod oppidum Piceni


755. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_633 | Paragraph | SubSect | Section]

eius pręcesserunt. Et, si in signis nobilitas inerat singularis, quanto maior inest ueritati! In typum ergo huius prima libatio fuit panis et uini. Et ne uulgare sacrificium putes, qui libabat, et rex erat et sacerdos et quidem talis, ut sacerdotium significaret Christi, cui per Prophetam dictum est: Tu es sacerdos in ęternum secundum ordinem Melchisedech. Agnus quoque filiis Israhel immolari iussus, cum de seruitute Pharaonis


756. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_634 | Paragraph | SubSect | Section]

et totidem noctibus, usque ad montem Dei Oreb. Multo suauior farina illa, quę ab Heliseo in ollam missa pulmenti amaritudinem uertit in dulcorem. Nullum denique sacrificium, nulla oblatio huic oblationi conferenda. Quę quidem lux est, non umbra, ueritas, non typus, et indulta in Euangelio gratię plenitudo, non in omnibus Legis cerimoniis suspensa futuri expectatio. Hoc enim est illud conuiuium, de quo Esaias prophetans ait: Et faciet


757. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_635 | Paragraph | SubSect | Section]

interius ineffabiliter consolabatur. Quantus hic ergo et qualis est, qui contemplatione sui totum occupat hominem et manentem in corpore a corpore facit alienum! Et nec sic profecto gloriam suam totam pandit, quam ne angeli quidem comprehendere possunt, cum incircumscripta atque infinita sit. Et ne tam admirabilis sacramenti homines mortales tantum ministros esse putemus, nonnunquam etiam ab excellentiore, hoc est, spiritali creatura


758. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_638 | Paragraph | SubSect | Section]

tritico et germinabunt quasi uinea; memoriale eius sicut uinum Libani. Vnde et Discipuli statim post salutare conuiuium montem conscenderunt Oliueti, iam altiora et fructuosiora petentes quam ante petierant. Et Zacheus quidem, cum ipsum Dominum suo suscepisset hospitio, reddit quadruplum pro eo, quod ante fraude interuerterat atque dolo. Et in pauperes sua incipit effundere, qui rapuerat aliena. Pręstat quoque contra illicitas animi


759. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_640 | Paragraph | SubSect | Section]

presbyter eius retulit, dicens per uisum sibi a Domino fuisse iniunctum, ut ei diceret: Age, quod agis, nec solitum opus intermitte; natalitio apostolorum Petri et Pauli die uenies ad me recipiesque mercedem. Ille itaque anno quidem septimo, sed tamen die, quo preędictum fuerat, cum missam celebrasset, percepta communione uita decessit. Beatus, qui per quotidianam Agni immortalis immolationem ad coenam nuptiarum eius uocari meruit, celebritate


760. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_645 | Paragraph | SubSect | Section]

conscientię nostrę pura mundaque inuoluamus. Et cum sic inuolutum in monumento pectoris nostri nouo reposuerimus, passionis eius poenas mente recolentes, ad resurrectionis quoque eius gloriam nos peruenturos speremus, uisuri quidem illum, non iam sub diuersarum specierum uelamento, sed facie ad faciem, in eandem imaginem (ut Apostolus inquit) transformandi, a claritate in claritatem, tanquam a spiritu Domini, semper cum illo


761. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_371 | Paragraph | Section]

desperemus, ait: Stabit autem, potens est enim Deus statuere illum. Quod autem ad coniugatos spectat, quandiu adulterii crimen latet, suspicari fortasse licet, credere non licet. Et Veteri quidem Lege mulieris suspectę causam per sacrificium zelotypię uiro discutere permissum erat. Nunc nefas est accusare nisi deprehensam. Sed si deprehensam etiam lapidari uetuit Dominus, nisi ab eo, qui sine peccato esset, cum


762. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_372 | Paragraph | Section]

mali et bonum esse queat, ne propheticum illud in nos retorqueri possit: Vę, qui dicitis malum bonum et bonum malum ponentes tenebras lucem et lucem tenebras, ponentes amarum in dulce et dulce in amarum! Semper quidem tutius est honesta potius quam turpia de ambiguis coniectari. Quod cum quidam terrę Hus habitatores minus obseruarent, simplicem illum et rectum Deoque probatum uirum Iob, eo quod calamitatibus opertus fuerat,


763. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_373 | Paragraph | Section]

Qui Dauid regis legatis ad se de obitu patris sui consolandum missis, obiecto quod terram suam exploratum uenissent, partem barbę abradi fecit uestesque ad nates usque succidi et hac ignominia affectos abire iussit. Quos quidem honore prosequi debuerat, si Dauid erga se animum, ita ut erat, pensasset. Peruersa igitur de amico suspicione in suam abreptus perniciem pro barbis rasis capitis diadema amisit, pro succisis uestibus regnum. Hinc


764. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_374 | Paragraph | Section]

quam in decernendo sapientiam: Dabis seruo tuo -inquit- cor docile, ut populum tuum iudicare possit et discernere inter bonum et malum - quis adeo sibi confidit, ut in iudicando errare non formidet? Qui quidem error nisi grauissimus esset, non pro eo uitando Salomon magis solicitus fuisset quam pro uitę spacio prolatando, pro diuitiis cumulandis, pro inimicis domandis imperioque propagando. Et quoniam his rebus iuris dicendi


765. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_376 | Paragraph | Section]

Bonum — inquit — opus operata est in me. Quid ei molestus es? A telemosina etiam bona est, bona utique. Sed qui bonum alterius boni comparatione malum appellat, tam falsus atque peruersus est, ut ne illud quidem, quod approbat, satis amet. Scribę quoque et pharisei se legis diuinę zelatores ostendunt et sabbatum obseruant. Christi quidem miraculis eo potissimum die fieri solitis inuidentes, non Deo gratum facientes, cum


766. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_376 | Paragraph | Section]

bonum alterius boni comparatione malum appellat, tam falsus atque peruersus est, ut ne illud quidem, quod approbat, satis amet. Scribę quoque et pharisei se legis diuinę zelatores ostendunt et sabbatum obseruant. Christi quidem miraculis eo potissimum die fieri solitis inuidentes, non Deo gratum facientes, cum nullum omnino tempus sit, quo benefacere non liceat, eundem in Belzebub eiicere demonia dicunt, ne in eo Dei uirtutem confiteri


767. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_377 | Paragraph | Section]

quid istud esset, peccata sua esse dixit, quę uix ferre preualeret, nedum aliena iudicare posset. Quod prępositi monasterii audientes, fratri poenitenti ueniam indulgere quam poenam infligere maluerunt, dum consyderant ne se quidem sine peccato esse. Nec tamen ideo delinquentibus ignoscendum est, ne coquatur hędus in lacte matris suę. Sed ipsi, qui pręsunt, ita seueritatem in puniendo exerceant, ut semper se quoque infirmos esse meminerint.


768. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_378 | Paragraph | Section]

oratione sanitati restituisset. Nos tam anceps iudicium facile uitabimus, si Ioannis Alexandrini episcopi prudentiam imitari uoluerimus. Qui ipsius Vitalis delatoribus ita fidem adhibuit, ut sanctum uirum ne in lustris quidem impudice uersari crederet. Tutius nanque consilium, ęquior deliberatio, certius iudicium- semper bene pręsumere de iis, quos nunquam in crimine nouimus deprehensos. Idem sanctus Ioannes episcopus


769. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_379 | Paragraph | Section]

Deo clementer fuerit condonatum. Itaque domesticos suos grauiter increpuit, cum quendam uirginis raptorem morte dignum dixissent. Et: »Qui scitis- inquit- si ille iam peccare desistit, cum uos fortasse non cessetis?« Iure quidem ista Ioannes. Cum enim Scriptura diuina dicat: Nescit homo, utrum amore an odio dignus sit. Qua ratione homo in altero sciet, quod in se nescit, utrum scilicet aliquis odio uel amore dignus sit?


770. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_379 | Paragraph | Section]

Quod ipse resciens, coram omnibus euocatam osculo excepit dicens: »Non offendunt obloquentium uerba, quem propria non inquinat conscientia.« Quoniam autem uirginis animum in Dei amorem propensum cognouerat, eam ardenter quidem, sed corde syncero diligebat. Nihil prauum de ipso coniicere debuerunt, quem irreprehensibilem totius reliquę uitę institutio testabatur. Ab hac impudicicię nota Daniel, Aegyptius abbas,


771. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_380 | Paragraph | Section]

quodam coitu prolem edit. Briccius commissi reus agitur. Afferri puer nondum menstruus iubetur, qui Briccio in nomine Christi interroganti respondit ipsum non esse patrem suum. Quis autem esset; non indicauit. Itaque ne sic quidem conquieuit aduersum episcopum concitata plebis indignatio magicęque arti deputantes, quod uirtute fiebat diuina, in illum inclementius fremebant. Ipse uero, ut se altero quoque signo, quando unum non erat satis,


772. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_381 | Paragraph | Section]

petiit, sed ut uolebat, a concurrente familia inuentus uerberibusque et contumeliis affectus extra ędes eiicitur. Interim rerum inscius Syluanus, ubi mane tandem percepit se uulgo diffamari et pro scelere, quod ne cogitauerat quidem, iam ad uindictam expeti, furori cedere satius ducens, propere Bethlehem se contulit. Sed cum ibi quoque uitę suę insidiarentur, quidam ipsum ferire uolentes, uersis mucronibus ipsi sibi mortem consciuere. Post hęc


773. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_382 | Paragraph | Section]

inter prunas deiici uitaque destitui. Vnici tandem orbitate didicit infelix pater, quantum scelus sit et quale crimen sanctorum hominum uitam uel cauillari uel cauillantibus facile credere. Maxime quidem lentos continentesque in iudicandis aliorum moribus nos esse oportet, cum etiam perfectioris uitę uiri in ea re aliquando lapsi fuisse ferantur. Effren eremita columnam ignis ad cęlum usque porrectam uiderat


774. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_382 | Paragraph | Section]

uideretur, tanto interius humiliorem esse. Alium quoque eremi cultorem in Basilio deceptum tradunt. Qui cum festo quodam die in ecclesia multo compositum ornatu atque in loco editiore sedentem cerneret, non hoc (ut quidem debebat) episcopali dignitati imputauit, sed cuidam inanis glorię fuco atque oblectamento. Quamobrem uoce ad se de cęlo lapsa audiuit multo plus ipsum uoluptatis capere solere felem bestiam, quam in cęlla habebat,


775. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_385 | Paragraph | Section]

enim spiritaliter uiuenti ad res discernendas intellectus acuitur multaque interdum occulta diuinitus reuelantur. Alter uero, quem animalem uocat, carnis non spiritus affectibus uacans, id est, uoluptatibus deditus, ne illa quidem, quę uidet, quę contrectat, recte uereque diiudicat. Animalis - inquit- homo non percipit ea, quę sunt spiritus Dei. Stulticia enim est illi, et non potest intelligere, quia spiritaliter examinatur.


776. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_386 | Paragraph | Section]

qui quotidie aliquid delinquimus, saltem aliis uelle pręponi erubescamus. Et cum ipse subsequenter dicat: Qui autem iudicat me, Dominus est - desinamus nosipsos ita iudicare, ut proximos putemus contemnendos, quando quidem et illorum et noster et omnium Iudex et Conditor unus Deus, unus et Redemptor Iesus Christus. Nolite - inquit- ante tempus iudicare, quoad usque ueniat Dominus, qui et illuminabit abscondita tenebrarum et


777. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_387 | Paragraph | SubSect | Section]

lęsi quoque pati potius offensas quam uindicare discamus. Nihil est enim, quod ita animi tranquillitatem conciliet atque conseruet ut omnium aduersitatum, quę accidere nobis possunt, toleratio stabilis et firma. Et proprium quidem Christiani est ut non inferre iniuriam, ita illatam obliuisci, ut non amare diuitias, ita rei amissę damno non moueri, non mala ualitudine concuti, non tyrannorum minis terreri, sed a uita prius quam a iustitię cultu


778. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_389 | Paragraph | SubSect | Section]

eum, ut maledicat iuxta pręceptum Domini, si forte aspiciat Deus afflictionem meam et reddat mihi Dominus bonum pro maledictione hac hodierna. Quid hac patientia humilius, quid humilitate patientius? Rex erat, et quidem fortissimorum uirorum grandi agmine stipatus, et tamen unius priuati hominis tantas coram acceptas contumelias dimisit impunitas. Neque eum spes illa frustrata est, qua sibi pro maledictis propiciaturum Deum dixit. Post


779. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_389 | Paragraph | SubSect | Section]

ad peccandum guttur meum, ut expeterem maledicens animam eius. Molliter igitur ferendo inimicos usque adeo fortis euasit, ut nullo deinde calamitatum genere ad aliquod impatientię signum impelli potuerit. In maximas quidem incidit erumnas, sed omnibus erumnis maior in illo tolerationis uirtus fuit. Denique, qui non est gauisus ruinis inimici, idem nec suis uinci potest. Sed quibus tandem uerbis, quo ore Domini nostri Iesu Christi


780. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_389 | Paragraph | SubSect | Section]

quo ore Domini nostri Iesu Christi patientiam explicabimus? Profecto maior est, quam ut pro dignitate exprimi queat. Dei Filius ab hominibus probris, flagellis, morte afficitur, iustus ab impiis, dominus a seruis, et ab iis quidem, quos saluare uenerat ac de maledictione, cui addicti ab initio erant, in benedictionem gratiamque uindicare. Poterat in uno oculi ictu simul perdere omnes, nequid mali ab eis pateretur, sed ultro obtulit sese, ut nos


781. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_391 | Paragraph | SubSect | Section]

Sed quo tandem argumento illud in Apocalypsi absoluemus, ubi sancti martyres ad Deum clamant: Vsque quo, Domine, sanctus et uerus non iudicas, et non uindicas sanguinem nostrum de iis, qui habitant in terra? Hoc quidem perinde est, ac si dicerent: Da iam, ne ultra sanguinem nostrum sitiant persecutores nostri, sed ad te conuertantur et salui fiant. Itaque uindicta ista, quam implorant, non impatientię est, sed amoris, non inimicicię,


782. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_392 | Paragraph | SubSect | Section]

Attilam, flagellum Dei, esse, ingemiscens ait: Et ego Lupus, uastator gregis Dei, dignus flagello eius. Portas eis reserari iussit. Ingressi autem hostes, recta urbem pertransiere nihil hostiliter agentes, ne respicientes quidem ad quenquam oppidanorum, quasi neminem uidissent. Hanc tantam tutandę ciuitatis gratiam Deus contulit Lupo, ut, qui se dignum flagello confessus fuerat, a flagello liber esset. Benedictus


783. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_393 | Paragraph | SubSect | Section]

tripudiaret, repentino pauimenti collapsu ellisus expirauit. Benedictus uero exitialis inimici tristem exitum uehementer dolens, discipulum suum Maurum, quod eo nuncio lętari uidebatur, puniuit, ut doceret ne persecutorum quidem malo quenquam gaudere debere, cum etiam inimicos diligere et pro eis orare Domini pręceptum sit. Sed eodem exemplo timeant tandem et improbi iustos insectari, qui, quanuis ab ultione sui se contineant, suum tamen


784. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_394 | Paragraph | SubSect | Section]

martyrem, cum a pręfecto Sami colaphum accepisset, dixisse ferunt: Repercussissem te, si Christianus non essem. Proprium ergo Christiani esse existimauit pati nec uindicare iniuriam. Gregorium quoque pontificem ne summa quidem dignitas ad iniurię impatientiam compulit. Mauricio augusto filiisque eius se persequentibus dicitur scripsisse: Quoniam ego peccator sum, uos tanto magis, ut opinor, Deum uobis conciliatis, quanto magis me illi


785. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_394 | Paragraph | SubSect | Section]

gratiam reduxit. Qui si pro inimico orare neglexisset, nihil horum procul dubio efficere potuisset. Libertinus, Fundensis coenobii monachus, ab abbate irato in faciem scabello grauiter percussus, ne gemitum quidem edidit, sed tacitus in cęllam suam se recepit. Postero autem die negocii causa, quod sibi iniunctum fuerat, ad ciuitatem iturus, abbatem adiens eundi potestatem de more petiit. Ille ob acceptam iniuriam discessurum


786. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_397 | Paragraph | SubSect | Section]

diligere debuerat. Postremo intantum eum poenituit uerba uindictę protulisse, ut, si fieri posset, sua morte illorum, qui consumpti fuerant, uitam redempturus uideretur. Itaque semper flebat, fletu ipso ostendens ne mentionem quidem uindictę esse faciendam. Nos ergo, cum lęsi fuerimus, linguam quoque a maledicto coerceamus, quando uox paulo acerbior aduersum iniurię autores emissa hinc Dei seruo tantę inquietudini tantoque angori fuit.


787. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_398 | Paragraph | SubSect | Section]

constipatus maledictis impulsibusque agitaretur et ab eo quęrerent, quid unquam miraculi fecisset Deus eius Christus, ipsum respondisse: ut iis, quas infertis, atque maioribus non mouear neque offendar iniuriis. Recte id quidem. Neque enim uentorum flatu concuti aut fluminum illisu euerti potest domus, quę supra petram fundata est. Petra autem est Christus. Denique, qui confidit in Domino, sicut mons Syon, non commouetur in ęternum,


788. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_399 | Paragraph | SubSect | Section]

supplicauit, nihil ei mali referre cupiens, a qua passa iniuriam fuerat, ut patientię remunerationem a Deo sperare posset. Et Paula Gracchorum stirpe nobilis, sed nobilior uitę humilitate, cum ne ipsa quidem, quę omnia contempserat propter Christum, morsu hominum carere posset, nihil quicquam moleste ferebat. Cumque audisset se quorundam iudicio stultam ac mentis emotę reputari: Theatrum - inquit -


789. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_404 | Paragraph | SubSect | Section]

amissis tandem omnibus iugum quoque tulere seruitutis. Et qui leuiora male tolerauerant, grauiora ferre compulsi sunt. Sic in Euangelio Geraseni illi porcorum damnum pluris facientes quam beneficium, quo homines, et quidem ciues ipsorum a demonum lęsione liberati fuerant, rogauerunt Iesum, ut inde a finibus suis discederet. Et discessit. Indigni quippe erant pręsentia ipsa Saluatoris, qui sua magis quam se saluari concupiscebant.


790. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_410 | Paragraph | SubSect | Section]

efficiat sanctiores. Isaac itaque ab illo benedictus et, dum inter alienigenas non sine magno uitę discrimine peregrinaretur, semper protectus, cum senuisset, oculis captus est, intantum ut ne oculis quidem, quos genuerat, dignosceret. Et bene hoc cessit illi, quoniam per cęcitatis errorem ad posteritatis suę felicitatem a Deo promissam peruenit. Dilexerat Esau, sed benedixit Iacob. Et cum se deceptum resciuisset, non


791. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_413 | Paragraph | SubSect | Section]

curandum, ut ante animę nostrę remedia adhibeat sacerdos quam corpori medicus, ut etiam, si alia de causa quam ob delictum male affecti fuerimus et morbus curari nequiuerit, magis securi uitę huius finem expectemus. Ne mors quidem grauis erit uitam meliorem sperantibus. Morbo autem liberatis magnopere cauendum est, ne ueluti canes ad uomitum reuertamur. Ait enim: Ecce sanus factus es; iam noli amplius peccare, ne deterius tibi aliquid


792. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_414 | Paragraph | SubSect | Section]

ossa, et illico uisum recepisse. Deinde, cum rursum orasset, ut, si ea res animę suę saluti minus conduceret, rediret infirmitas, iterato oculis captum fuisse. O prudens uotum singularemque cęci patientiam, qui ne tunc quidem cernendi copiam postulasset, nisi tam pii desyderii causa incidisset. Ideoque sancti corpore uiso ad cęcitatem suam reuerti maluit quam ad ea, quę ante cęcitatem forte se commisisse recolebat. Contempsit oculos, ut


793. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_415 | Paragraph | SubSect | Section]

cęcos curaret. Surdos insuper mutosque et claudos sanauit, procul dubio sanaturus et seipsum, nisi multo plus emolumenti ac fructus percipere se sciret ex eiusmodi imbecillitatis toleratione atque patientia. Itaque cęcus quidem uixit, sed miraculorum fama uidentibus illustrior fuit. Ad Vbaldum, Eugubinę urbis episcopum, quoniam et ipse miraculis pollebat, cęcum quendam uenisse legimus opemque implorasse; et ab eodem illi persuasum, ne


794. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_416 | Paragraph | SubSect | Section]

contra Arrianos libros duos, De Spiritu Sancto librum unum, In Esaiam decem, In Osee octo, In Zachariam quinque, et infinita alia, quę digerere proprium indicis est. Quod si tanta nosse cęcus potuit, apparet ne in discendo quidem oculis admodum opus esse. Quin immo, plerunque uidemus magis docile ingenium tenacioremque memoriam cęcorum hominum esse quam cernentium et eo plus menti eorum datum quo oculis minus. Conceptus enim et imaginatio et


795. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_416 | Paragraph | SubSect | Section]

optionem datam perhibent, ut siue, quandiu uiueret, magnis assidue langoribus agitaretur, siue, cum defunctus fuerit, bidui spacio ignem purgatorii sustineret; et elegisse langores constanterque pertulisse. At nos grauioribus quidem obnoxii delictis et nullo uirtutis genere cum hoc sancto comparandi, quoties morbo aliquo afficimur, indignamur, ut scilicet post hęc leuia, quę impatienter ferimus, nec illa tanto atrociora deuitemus. Neque enim


796. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_417 | Paragraph | SubSect | Section]

uoluit incuratum, ut additus corpori dolor ab animo procul arceret uoluptatis cogitationes. Stephanus uero, Mareotidis regionis anachoreta, cum uerendas corporis partes exhulceratas taboque diffluentes haberet, curationem quidem non recusauit, sed dum curatur, maioris patientię prębuit exemplum, desectiones a chyrurgo passus nullo emisso eiulatu, nullo edito gemitu, ac si omnino doloris uim non sentiret. Ad hęc eiusmodi ęgritudine affectus,


797. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_417 | Paragraph | SubSect | Section]

Aegypti oppido, adiacet, cultor, resolutis (ut Cassianus tradit) paralysi membris in lectulo decumbens, cęteris, qui ęgrotabant, sanitati erat. Oleo enim, cui ipse benedictionem imposuisset, peruncti curabantur. Qua quidem in re ostendere nobis uoluit Dominus, quantum ille et fortis esset in patiendo et pius in miserendo. Idem enim, qui pro sua ualitudine nihil solicitus uidebatur, pro aliena anxius erat et pręsentaneum omnibus remedium


798. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_419 | Paragraph | SubSect | Section]

esset, id eueniret; ac statim eodem implicitum fuisse morbo. Virtus ergo — ut Apostolus inquit — non in sanitate, sed in infirmitate perficitur. Nunc debilioris quidem sexus nec tamen debiliora exempla contemplemur! Agatha, uirgo et martyr, cum illi post multos cruciatus mamillam a pectore auulsisset tyrannus, quoniam fidem non poterat, et Petrus apostolus eam curaturus in carcere


799. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_420 | Paragraph | SubSect | Section]

Paula Romana, cum febri laboraret et stomachi cruditate cibum non digereret, ut modico uino uteretur, nec medicorum placitis nec religiosorum suasionibus compelli potuit, nolens ab instituto uitę monasticę ne in ęgritudine quidem declinare. Multo enim tempore aquam bibens, magis expauit uini gustum quam infirmitatis periculum neque tanti fecit sanitatem, ut eius recuperandę gratia spiritalis continentię modum, quem ad illam usque diem perpetuo


800. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_421 | Paragraph | SubSect | Section]

quęsierit. Quę dimissa esse audiens, multo plus ex hoc consolationis cepit quam ex ęgrotatione ceperat doloris. Si sic animę curam gesserimus, omnis aduersa corporis ualitudo tolerabilis erit. Quod quidem etiam Elizabeth de Sconaugia, Deo dicatę uirginis, probatur exemplo. Quę (ut Sigebertus scribit) toto corpore hulceribus contabefacto iacens, nunquam ob hoc aliquam animi tristitiam uultu prętulit, multas interim


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.