Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: Iam

Your search found 10787 occurrences

More search results (batches of 100)
First 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 1201-1300:


1201. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_503 | Paragraph | SubSect | Section]

exitum, quem speratę beatitudinis duo certissima signa commendarunt: in cęlo angelorum melos, in terra suauitas odoris. Beatus Martinus, Turonensis episcopus, obitum suum multo ante prędixit. Quo iam proximo mala ualitudine grauiter affici coepit. Tunc discipulis flentibus: Nec mori — inquit — timeo, quia pii Domini seruus sum, nec uiuere recuso, si uobis adhuc necessarius sum. Languens autem et morbo tantum non


1202. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_505 | Paragraph | SubSect | Section]

illuscente die spiritum reddidisse. Igitur, dum passi Domini supplicia insatiabiliter consyderat, dum ipsum obsecrare non cessat, resurgentis gloriam hora ipsa, qua resurrexisse dicitur, uidit et a dextra Patris sedentem iam sine fine beatus conspexit. Homobonus Cremonensis, multa sanctitate clarus, dum missales cerimonias genibus prouolutus audiret, expirauit. Nemo eum non uiuere putabat, donec, dum Euangelium


1203. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_506 | Paragraph | SubSect | Section]

illum, cuius initium est: O gloriosa Domina, excelsa super sydera, uoce, qua potuit, decantauit simulque hymnum et uitam hanc finiuit, illam uitam feliciter inchoans, quę finem non habet. Iam tandem et regibus bene moriendi exemplum aliquod proponamus, quando ne illos quidem immodicę opes ditiaque regna a morte redimunt, sed potius ad mortem, dum ab aliis concupiscuntur, impellunt. Quintus Ludouicus,


1204. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_506 | Paragraph | SubSect | Section]

quidem immodicę opes ditiaque regna a morte redimunt, sed potius ad mortem, dum ab aliis concupiscuntur, impellunt. Quintus Ludouicus, Gallorum rex, cum ingentibus copiis ad recuperandam Hierosolymam profectus parteque iam regionis illius occupata febris morbo interceptus esset, nequiuit pręstare, quod promiserat. Dum autem ęgrotaret, non in sericis, sed in cinere iacere uoluit et extensis ad instar Crucifixi manibus animam efflauit. Sic


1205. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_507 | Paragraph | SubSect | Section]

terrenum et cum Christo regnare coepit in cęlo. Sic deuotus dum infimam Hierusalem capere nititur, possedit supernam. Sic denique magnanimus caduca contemnens, ad illa, quę ęterna sunt, perpetuo fruenda conscendit. Iam, sicut uiri a uiris, ita foeminę a foeminis discant, ut uitę nunquam moriturę pręmia et ipse consequi possint. Maria Magdalena, Domini Iesu apostola, cum diem dormitionis suę iam proximum pręsciuisset, nolens


1206. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_507 | Paragraph | SubSect | Section]

sunt, perpetuo fruenda conscendit. Iam, sicut uiri a uiris, ita foeminę a foeminis discant, ut uitę nunquam moriturę pręmia et ipse consequi possint. Maria Magdalena, Domini Iesu apostola, cum diem dormitionis suę iam proximum pręsciuisset, nolens quidem absque eucharistię sacramento decedere, a Maximino episcopo illud accepit et ante altare humiliter prostrata spiritum tradidit. Corpusculum odore perquam suaui fragrauit; anima ab


1207. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_508 | Paragraph | SubSect | Section]

communio, cum oportet, neque sepultura. Amatę, in Thebaidis monasterio abbatissę, Colonatus martyr apparuisse dicitur et, ut proximo Dominico die ad ecclesiam suam ueniret, eam inuitasse. Ipsa igitur, quę iam per annos quadraginta limen monasterii transgressa nunquam fuerat, tunc primum, ut martyri morem gereret, exiit et coenulam, quam secum tulerat, in ecclesia eius peregit. Inde reuersa, sororibus propediem ex hac uita se


1208. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_509 | Paragraph | SubSect | Section]

Inter illa medius idem apostolus ipsi apparuit. Cuius repentino conspectu lęta magis quam perterrita interrogauit, essentne delicta sua sibi dimissa. Et cum dimissa esse accepisset, ab eodem euocata, ut iam ex hac uita ad meliorem migraret: Rogo — inquit — ut soror Benedicta mecum ueniat. Et responsum accepit alteram nunc secum uenturam, Benedictam autem die postea trigesimo ipsas secuturam. Abiit uisio atque illa excitis


1209. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_510 | Paragraph | SubSect | Section]

de Elizabeth illa dicam, quę longe felicior fuit, quod regis cęlestis ancilla esset quam terreni filia? Hęc ex febri iacens, cum ad parietem se uertisset, apiculę forte aduolantis tinnulo cantu admodum delectata, quasi iam angelos in cęlo, quo mox itura erat, concinentes audiret, et ipsa Deo laudes uoce ob langore tenui pressaque succinere coepit. Lęta mortem expectabat, iugiter orabat. Et cum prope se demonem uidisset, ut protinus


1210. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_511 | Paragraph | SubSect | Section]

opprimere conabitur, si denique mentem nostram terrenarum fragiliumque rerum recordatione ab earum cogitatu, quę cęlestes et ęternę sunt, auocare atque auertere molietur. Tu igitur, qui ex fructibus malis malam arborem iam nosse poteris, ubi paruerint insidię, protinus exclama: Discedite a me, maligni; et: Ego scrutabor mandata Dei mei. Tum demum ad Saluatorem mente, ore oculisque conuersus, illum contemplare, illum ora,


1211. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_515 | Paragraph | SubSect | Section]

possunt, quo magis uiuorum precibus, ieiuniis, elemosinis, peregrinationibus iuuantur. Paschasius, apostolicę curię diaconus, pietate erga Deum et homines pręstans (ut a Gregorio traditum est) nisi quod contra Symmachum, iam omnium suffragiis maximo pontificatu dignum iudicatum, pertinacius, quam fas erat, pro Laurentio, quem ipse digniorem censuerat, stetit. Cum itaque hanc culpam post mortem lueret, a Germano, Capuano episcopo, in Angulanis


1212. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_515 | Paragraph | SubSect | Section]

in Angulanis thermis opera serui fungens inuentus est. Qui Germanus, ut causam didicit, abiit et per dies aliquot pro illo supplicationes fecit, sicuti ipse rogauerat. Atque eodem rediens liberatum onere illo cognouit, quem iam ibi non comparere animaduertit. Hoc est illud, quod Ioannes apostolus pręcipit dicens: Qui scit fratrem suum peccare non ad mortem, petat, et dabitur ei uita peccanti non ad mortem.


1213. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_515 | Paragraph | SubSect | Section]

scit fratrem suum peccare non ad mortem, petat, et dabitur ei uita peccanti non ad mortem. Presbyter quidam Centumcellis, cum ad balnea lauatum uenisset et homini, qui ibi sępe iam illi operam lauandi gratuitam pręstiterat, panes aliquot muneri obtulisset, accepit ipsum eis non indigere; loci enim illius olim dominum fuisse et post mortem ibidem angustiari noxę cuiusdam expiandę causa piaculique


1214. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_516 | Paragraph | SubSect | Section]

soluerentur. Hoc idem sequenti quoque exemplo astruere possumus. Dum enim beatus Gregorius pontifex (ut ipse in Dialogo suo refert) abbatis adhuc munus obiret, quidam inter monachos, nomine Iustus, grauiter ęgrotans et iam morti proximus, fratri suo seculari Copioso indicauit sibi tres aureos nummos esse, quod nemo alius nosset. Cum tamen ea res percrebuisset, abbas indignans iussit, nequis monachorum Iustum, monasticę legis uiolatorem adire


1215. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_516 | Paragraph | SubSect | Section]

tormentis fui. Nunc demum sacra communione percepta ab iis me expeditum certo scias. Nemo pręter abbatem nouerat, pro quo Preciosus quotidie rem diuinam faceret. Sed ubi uisio Copiosi uulgata est, et ipsi palam fecere eum iam trigesimum diem esse sacrificiorum pro Iusto actorum proptereaque illum a purgatorio errutum cęloque illatum. O quanta hęc missalis hostię uirtus et pręter hanc quam prudens piissimi abbatis erga suos cura! Sic delinquentem


1216. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_519 | Paragraph | SubSect | Section]

et nulla prorsus culpę nota, nullum uitii uestigium in anima, quod non deletum abstersumque fuerit, relinquatur. Cęterum, tametsi poena uehementissima sit, in eo tamen consolatur, qui patitur, quod iam de adipiscenda immortalitatis gloria nihil dubitat nec, si posset, ad uitam hanc redire uellet, malens illic torqueri cum certa tanti boni consequendi expectatione quam hic deliciis affluere cum periculo amittendi. Quod


1217. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_522 | Paragraph | Section]

de Christo, de regno Christi, de damnatorum poena, de iustorum gloria et si qua alia interim occurrent non ab iis aliena neque memoratu indigna. Signa ergo, quę ante euentura prędicantur et quę multi ex parte iam euenisse affirmant, horroris et irę plena sunt. Et, si talia signa, quale, quęso, illud et quam terribile, quod per ea fuerit significatum? Audituri estis — inquit Dominus — pręlia et


1218. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_523 | Paragraph | Section]

Oportet enim hęc fieri, sed nondum statim finis. Magnum quippe rerum apparatum multo ante Fama nunciare solet, quam ipse se prodat. Prius itaque pręlia audienda sunt, postea etiam uidenda. Cum autem supremus iam aduentare dies coeperit, tunc et bella magis sęuient malaque malis cumulabuntur. Consurget — inquit — gens in gentem et regnum in regnum. Neque id satis. Erunt pestilentię et fames et terręmotus per


1219. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_523 | Paragraph | Section]

ubi etiam illos, qui gladio, qui pestilentię supererunt, torquebit esuries, inedia consumet; ubi postremo et cęlum supra uerticem fulgurans et terra sub pedibus tremens miserorum corda nouo metu concutient, ita ut hęc iam se dehiscere uelle uidebitur, ut uiuos deglutiat, illud ruere, ut opprimat et ellidat. Tetra* sane omnia ista et terrifica nimis, et tamen pene nihil ad ea, quę secutura sunt. Pleraque enim talia iam et ante nos et nostra


1220. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_523 | Paragraph | Section]

concutient, ita ut hęc iam se dehiscere uelle uidebitur, ut uiuos deglutiat, illud ruere, ut opprimat et ellidat. Tetra* sane omnia ista et terrifica nimis, et tamen pene nihil ad ea, quę secutura sunt. Pleraque enim talia iam et ante nos et nostra ętate contigere. Nouimus Italiam intestino bello sępe afflictam, peregrino uastatam. Audiuimus Hispaniam, Galliam, Germaniam, Britanniam inter se frequenter concurrisse, Pannonios quoque cum uicinis


1221. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_524 | Paragraph | Section]

ab initio mundi usque modo, nec fiet. Et nisi — inquit — breuiati fuissent dies illi, non fieret salua omnis caro, sed propter electos breuiabuntur dies illi. Hic ergo dolores, hic gemitus, hic merę iam angustię, illic initia tantum dolorum. Quanuis enim graue malum, si uni isti compares, aut leue aut nullum putabis. Sed iam audi, quale hoc malum quantoque reliquis omnibus plus habeat


1222. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_524 | Paragraph | Section]

breuiabuntur dies illi. Hic ergo dolores, hic gemitus, hic merę iam angustię, illic initia tantum dolorum. Quanuis enim graue malum, si uni isti compares, aut leue aut nullum putabis. Sed iam audi, quale hoc malum quantoque reliquis omnibus plus habeat infelicitatis, diligenter tecum perpende. Et multi — inquit — pseudoprophetę surgent et seducent multos. Miserum est ferro, pestilentia,


1223. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_525 | Paragraph | Section]

Porro propter iustos non solum dies breuiabuntur, sed etiam, ne interim uel hominum improbitate uel diaboli supplantationibus euertantur, Enoch et Heliam mittet eis clemens et misericors Dominus. Et illi quidem alios iam lapsos piis exhortationibus errigent, alios, ne labantur, confirmabunt. Sic quippe de ipsis in Apocalypsi scriptum est: Et dabo duobus testibus meis, et prophetabunt diebus mille ducentis sexaginta, amicti saccis. Hi


1224. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_528 | Paragraph | SubSect | Section]

desolationis abominatio in templum Dei irrumpens, omnia sancta prophanabit et in medio sedens Deum se et Christum impudenter improbeque mentietur. Mittet malignitatis suę satellites per prouincias et loca, qui dicant: Ecce iam uenit Christus. Venite ad adorandum illum! Quam futuram fallaciam pręsciens Dominus, cauere nos iubet, dum ait: Siquis uobis dixerit: Ecce hic est Christus aut illic, nolite credere! Si dixerint uobis: Ecce in


1225. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_530 | Paragraph | SubSect | Section]

bestię. Et adorauerunt bestiam dicentes: Quis similis bestię et quis poterit pugnare cum ea? Sed bene illi, qui draconem et bestiam adorant, terra dicuntur. Terrena enim sapient nescientes, quia Christus iam non moritur et mors illi ultra non dominabitur. Qui uero posthac mori et resurgere simulabit, Christum se esse asserens, non Christus, sed Antichristus erit. Interea uero, dum dira agetur


1226. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_530 | Paragraph | SubSect | Section]

moti sunt cęli, sol et luna obtenebrati sunt, et stellę retraxerunt splendorem suum. Et iterum: Sol conuertetur in tenebras et luna in sanguinem, antequam ueniat dies Domini magnus et horribilis. Hinc iam Sathanę artificia deficere, prodigia cessare, uires languescere, animos concidere incipient. Et sicut maleficorum pharaonis uirtus in faciendis miraculis per Moysen et Aaron superata succubuit, ita nunc


1227. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_531 | Paragraph | SubSect | Section]

quam semper habuerunt, quam inter tot sęuientes persecutionum procellas integram inuiolatamque seruauerunt, nunquam a fide desciscentes, ut usque in finem perseuerando salui fierent. Timebunt quidem horrendum Iudicii diem iam instare cernentes. Sed memoriam repetent Dominum sibi in Euangelio dixisse: His autem fieri incipientibus, respicite et leuate capita uestra, quoniam appropinquabit redemptio uestra. Et in Iohele


1228. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_532 | Paragraph | SubSect | Section]

et expellam eum in terram inuiam et desertam. Qui ergo adhuc reliqui cum Antichristo erunt, limphatico quodam furore acti ueluti dementes discurrent ac prę horrore circumspectantes latebram quęrent, et non inuenient, iam liquido cernentes ad scelerum suorum uindictam elementa conspirasse et creaturas pariter omnes contra Creatoris aduersarios iusta indignatione esse commotas. Vnde ad eos Esaias: Vlulate — inquit — quia prope


1229. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_535 | Paragraph | SubSect | Section]

qua ista scribimus, computantur duo milia quadringenti triginta septem anni. Quod si tam multo nobis propior factus sit Iudicii dies, quam illis fuerat, qui tot ante seculis proximum uicinumque denunciarint, certe nos eundem iam ad ianuam, iam in limine esse et dicere et credere possumus. Verum, ne incerta pro certis asserere uideamur, concedamus, quod non ita prope sit dies ista, quia mille anni in conspectu Domini tanquam dies una; dum tamen non


1230. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_535 | Paragraph | SubSect | Section]

computantur duo milia quadringenti triginta septem anni. Quod si tam multo nobis propior factus sit Iudicii dies, quam illis fuerat, qui tot ante seculis proximum uicinumque denunciarint, certe nos eundem iam ad ianuam, iam in limine esse et dicere et credere possumus. Verum, ne incerta pro certis asserere uideamur, concedamus, quod non ita prope sit dies ista, quia mille anni in conspectu Domini tanquam dies una; dum tamen non negetur


1231. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_535 | Paragraph | SubSect | Section]

sistendi simus, quales hinc decedimus? Igitur, si mille uel plures adhuc anni restant, ut omnibus extremus ille numeretur dies, tunc unicuique nostrum adesse putandus est, cum obimus. Alioquin non ad eos pertineret, quibus iam ante mille quadringentos sexaginta sex annos dictum est: Videte, uigilate et orate! Nescitis enim, quando tempus sit. Et rursum: Nescitis, quando dominus domus ueniat; sero, an media nocte, an galli cantu,


1232. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_537 | Paragraph | SubSect | Section]

est, quotidie eum expectemus, quotidie adesse et ceruicibus imminere cogitemus. Non poterit imparatos offendere, quem semper erimus parati suscipere. Hęc hactenus. Nunc reliqua propositi nostri prosequentes, qualiter iam Domini et Iudicis nostri e cęlo aduentus apparere incipiet, contemplemur. Caput IV / DE APPARITIONE CRVCIS ET CHRISTI INTERITVQVE ANTICHRISTI


1233. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_538 | Paragraph | SubSect | Section]

gementium et dolentium super cunctis abominationibus, quę fiunt in medio eius. Signum ergo Filii hominis crux sancta est, quam ante aduentum eius in cęlo splendentem conspiciemus. Et nisi multum splenderet, sole iam obtenebrato conspici non posset. Itaque luce sua uisibilis omnibus apparebit. Plangent autem omnes tribus terrę, quoniam et ipsi fortasse, quos non accusabit conscientia, pauebunt, sed illi pręcipue, qui Iesum quidem


1234. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_538 | Paragraph | SubSect | Section]

et maiestate post illud prodeuntem cernere incipient? Et tunc uidebunt — inquit — Filium hominis uenientem in nubibus cum uirtute multa et gloria. Videbunt iniqui, quem uidere supplicium illis et mors erit. Iam enim ex timore in stuporem uersi animis deficient et tandem spiritu oris eius percussi crudeles animas cum diris gemitibus ingentique cruciatu exalabunt. Siquidem dici non potest, quam horrendus tunc erit


1235. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_540 | Paragraph | SubSect | Section]

et Helia uisum apostoli aspicere nequiuerunt, cum resplenduisset, quomodo indignatum aduersarii sustinere poterunt, innumerabilium cęlestium spirituum exercitu septum, sole ipso (cum septemplici luce lucebit) lucidiorem et iam uirtute glorię suę terram, maria cęlosque concutientem? Ambulabunt ergo — ut Sophonias inquit — ueluti cęci, quia Domino peccauerunt. Et effundetur sanguis eorum sicut humus, et corpora eorum sicut


1236. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_541 | Paragraph | SubSect | Section]

aliarum quoque bestiarum ablata esset ***corr. ex est potestas et tempora uitę constituta essent eis usque ad tempus et tempus. Sicque Ecclesia sublatis persecutoribus conquiescet iam secura, nisi forte tam gloriosum Sponsi sui aduentum et ipsa stupens timebit, donec ab illo euocata introducatur in cęllaria sua et gaudens dicat: Sub umbra illius, quem desyderaueram, sedi, et fructus eius dulcis


1237. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_550 | Paragraph | SubSect | Section]

enim uoluntas eius, qui misit me, Patris, ut omne, quod dedit mihi, non perdam ex eo, sed resuscitem illud in nouissimo die. Martha fratrem sepultum resurrecturum quidem non diffidebat, sed uix credere poterat, ut iam quatriduanus reuiuiscere posset, antequam resurrectio, quę omnibus promissa est, uenisset. Et responsum Domini accepit: Ego sum resurrectio et uita. Qui credit in me, etiam si mortuus fuerit, uiuet. Et omnis, qui


1238. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_552 | Paragraph | SubSect | Section]

Israhel. Inde est, quod Paulus ad Corinthios scribens ait: An nescitis — inquit — quoniam sancti de hoc mundo iudicabunt... Nescitis, quoniam angelos iudicabimus? Quanto magis secularia! Hinc iam multo terribiliora, quam quę hactenus dicta sunt, subsequentur, et supra quam quis dicendo exprimere possit horrenda, et signa, et iudicia, et angustię, et dolores. Iam primum, sicut Zacharias ait: Scindetur mons


1239. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_552 | Paragraph | SubSect | Section]

iudicabimus? Quanto magis secularia! Hinc iam multo terribiliora, quam quę hactenus dicta sunt, subsequentur, et supra quam quis dicendo exprimere possit horrenda, et signa, et iudicia, et angustię, et dolores. Iam primum, sicut Zacharias ait: Scindetur mons Oliuarum ex media parte sui ad orientem et ad occidentem. Mons iste ideo, ut equidem reor, supererit reliquorum conflagrationi, quo magis terreat scissus, quam


1240. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_553 | Paragraph | SubSect | Section]

illorum statim futuram, qui iudicandi erunt. Et ueniet — inquit — Dominus, Deus meus omnesque sancti cum eo. Et erit in die illa: non lux, sed frigus et gelu. Non enim erit illis lux, quos iam ęternę noctis timor occupabit, in quibus charitatis flamma refrixit et amoris diuini ardor malicię gelu extinctus est. Heu, quam miseri, quam infelices, quos ista sors manet, qui se in terra residere conspicient, cum


1241. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_553 | Paragraph | SubSect | Section]

in quibus charitatis flamma refrixit et amoris diuini ardor malicię gelu extinctus est. Heu, quam miseri, quam infelices, quos ista sors manet, qui se in terra residere conspicient, cum alii in aera ferentur; qui se iam ad sinistram compelli cernent et alios constitui ad dexteram; qui se carne liuida, lurida, nigra et quasi sanie taboque confecta uestitos animaduertent et alios pulchra elegantique et iam beatitudinis fulgore luculenta


1242. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_553 | Paragraph | SubSect | Section]

cum alii in aera ferentur; qui se iam ad sinistram compelli cernent et alios constitui ad dexteram; qui se carne liuida, lurida, nigra et quasi sanie taboque confecta uestitos animaduertent et alios pulchra elegantique et iam beatitudinis fulgore luculenta atque splendenti, et illos quidem angelorum cęlestium copulari, se uero cum apostaticis spiritibus, quibus in uita mortali magis quam Deo obtemperabant, ad inferna trudi, ad gehennam mitti,


1243. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_554 | Paragraph | SubSect | Section]

Scriptum est autem: Zelus et furor uiri, id est, Filii hominis, non parcet in die uindictę nec acquiescet cuiusquam precibus nec suscipiet pro redemptione dona plurima. Sera enim nimis est poenitentia, cum iam pro delictis paratur poena. Tunc flesse decuit, cum uacabant iocis, tunc tristari operęprecium erat, cum irrefrenato animi appetitu uoluptatibus indulgebant, cum denunciabatur eis: Vę uobis, qui nunc ridetis,


1244. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_555 | Paragraph | SubSect | Section]

et adulteris et periuris et qui calumniantur mercedem mercenarii et humiliant uiduas et pupillos et opprimunt peregrinum nec timuerunt me, dicit Dominus exercituum. Ego enim Dominus, et non mutor. Igitur, cum iam — ut in Psalmo dicitur — aduocabit Dominus cęlum desursum et terram discernere populum suum, cum paterfamilias peregre rediens exiget rationem a seruis de pecunia ipsis olim ad negociandum tradita, cum etiam


1245. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_571 | Paragraph | SubSect | Section]

nihil profuit, quid agent, quo se uertent? Nulla erit reliqua cauillatio, nullum argumentum, nullum effugium. Videbunt supra se Deum iratum, infra se ignem paratum, circa se terribiles demones grauiter infrendentes et iam ad teterrima illa inferni loca cum furore urgentes, compellentes, trahentes. Qui clamor, qualis planctus, quantus et quam flebilis ululatus inter illos audietur, quam miserabile spectaculum illud erit, cum et pectora pugnis


1246. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_572 | Paragraph | SubSect | Section]

tu nobis, et audiemus, non loquatur nobis Dominus, ne forte moriamur, — quomodo ii, qui nihil in se sanctitudinis habebunt, sed e diuerso multorum criminum conscii erunt, ferre poterunt, non iam pręcipientis Dei uocem, sed iracundi clamantis clamorem et in ignem ęternum abigentis? Adde illas omnium creaturarum accusationes, omnium sanctorum execrationes, non quod sancti pietatem tunc relinquent, sed quod Dei


1247. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_572 | Paragraph | SubSect | Section]

obsequentes, quoniam misericors et iustus Dominus. Adde etiam demoniorum insultantium et singula cuiusque facinora exprobrantium, diros rugitus ingentesque minas. Quomodo deinde non etiam ob hoc supramodum confundentur, quia iam nihil absconditum erit, quod non sciatur, nihil occultum, quod non reueletur, dicente Apostolo: Omnes autem nos manifestari oportet ante tribunal Christi, ut referat unusquisque propria corporis, prout gessit,


1248. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_575 | Paragraph | SubSect | Section]

et nouam terram et promissa Domini expectamus, in quibus iustitia habitat. Vnde et Ioannes in Apocalypsi: Vidi — inquit — cęlum nouum et terram nouam. Primum enim cęlum et prima terra abiit, et mare iam non est. Interim omnes sancti Christum ad cęlum comitantes, una cum angelicis choris glorificabunt in hymnis et psalmis et canticis et uno ore omnes benedicent ei. Sicut per Sophoniam Spiritus sanctus olim locutus est


1249. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_576 | Paragraph | SubSect | Section]

eius obtulerunt eum. Et dedit ei potestatem, et honorem, et regnum. Et omnes populi, tribus et linguę ipsi seruient. Potestas eius potestas ęterna, quę non auferetur, et regnum eius, quod non corrumpetur. Iam enim omni prorsus demonum malignitate ad inferos cum impiis ablegata et in abyssum detrusa, iam sanctorum omnium animis corporibusque beatificatis, Christo uictori triumphus ęternus celebrabitur in cęlo, ut ipso regnante


1250. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_576 | Paragraph | SubSect | Section]

tribus et linguę ipsi seruient. Potestas eius potestas ęterna, quę non auferetur, et regnum eius, quod non corrumpetur. Iam enim omni prorsus demonum malignitate ad inferos cum impiis ablegata et in abyssum detrusa, iam sanctorum omnium animis corporibusque beatificatis, Christo uictori triumphus ęternus celebrabitur in cęlo, ut ipso regnante regnent et ii, qui illum fide et confessione et opere in terra coluerunt, eodem propheta


1251. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_576 | Paragraph | SubSect | Section]

et unus rex omnium erit Christus; et in Christo Pater, et Christus in Patre, et cum utroque Spiritus sanctus. Humanitas diuinitasque pariter in illo uidebitur, sicut scriptum est: Et in lumine tuo uidebimus lumen. Inde iam gloria in excelsis Deo concinetur, neque in terra ut olim, sed in cęlo pax hominibus bonę uoluntatis erit. Inde uoces illę magnę, quas Ioannes in Apocalypsi audiuit, personabunt dicentes: Factum est regnum huius


1252. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_577 | Paragraph | SubSect | Section]

byssino splendenti et candido. Byssinum enim iustificationes sunt sanctorum. Et dixit mihi: Scribe: Beati, qui ad coenam nuptiarum Agni uocati sunt! Hi quidem iam in tanta beatitudine se constitutos cernentes admirabuntur. Fortasse quęrent, quibus operibus, quo labore, qua exercitatione tantam percipere meruerint mercedem. Sed audient: »Non ex operibus iustitię, quę


1253. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_584 | Paragraph | SubSect | Section]

si sanctissimis uiris quandoque tales apparuere, quomodo non apparebunt damnatis? Et, si illis iniuriam inferre ausi sunt, quibus nocere Christo protegente non poterant, quanto magis eos infestabunt, in quos iam sęuiendi ius accipient? Iob iustum Sathan, humani generis inimicus, impetrata in eum potestate, opibus exuit, liberis orbauit, seruis priuauit, hulcere percussit. Insuper quosdam, qui calamitatibus eius insultarent,


1254. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_592 | Paragraph | SubSect | Section]

bis morte defuncti, de quibus tunc quoque mentionem fecimus, cum de purgatorio tractaremus. Qui — ut Cyrillus tradit — ad destruendam heresim quandam precibus ipsius Cyrilli et Eusebii Hieronymique iam cum Christo regnantis meritis, qua die mortui fuerant, resuscitati sunt. Tunc palam testari coeperunt se Hieronymo duce loca paradisi, inferni purgatoriique perlustrasse et, cum damnandi essent, eiusdem apud Deum gratia,


1255. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_593 | Paragraph | SubSect | Section]

quam fortis Seueri pietas, quam potens meritum, qui de ore tam rapacium luporum erripuit predam et animam ab Orci faucibus auulsam inseruit cęlo! Ex quo liquet tunc maxime sanctorum precibus nobis opus esse, cum expiramus. Iam iudicatis nihil proficiunt preces. Nulla est in inferno redemptio. Neque enim Thedoricum, Italię regem, Arrianum, ne in interitum rueret ęternum, sua tenere uis suusque ualuit potentatus. Quem solitarius quidam in


1256. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_594 | Paragraph | SubSect | Section]

perpetuo ardere constat, infernę fornacis infumibulum esse et flammas ac fumum ipsum inde a gehennę igne sursum uersus euaporari. Si enim is ignis eiusdem cum nostro naturę esset, unde illi materia sufficeret per tot iam secula assidue flagranti? Nonne iam pridem insulas illas omnes ad nihilum redegisset? Is ergo ignis est, qui ad cruciandum factus est, non ad consumendum, nisi forte quod consumptum aut terroris aut poenę plus adiiciat.


1257. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_594 | Paragraph | SubSect | Section]

fornacis infumibulum esse et flammas ac fumum ipsum inde a gehennę igne sursum uersus euaporari. Si enim is ignis eiusdem cum nostro naturę esset, unde illi materia sufficeret per tot iam secula assidue flagranti? Nonne iam pridem insulas illas omnes ad nihilum redegisset? Is ergo ignis est, qui ad cruciandum factus est, non ad consumendum, nisi forte quod consumptum aut terroris aut poenę plus adiiciat. Siquis autem nosse cupit, quam alta


1258. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_594 | Paragraph | SubSect | Section]

Romani, Gallę uiduę filii, exemplo probari potest. Qui cum animam ageret, clamare coepit dicens: »Pergite cito accersitum mihi Stephanum Optionem. Ecce enim nauis ambos nunc ad Siciliam uectura in portu nos pręstolatur. Iam ora soluit, iam uela suspendit.« Insanire putabatur, donec rursus morantes famulos increpans: »Non insanio — inquit — agite, iam ite, si libet, et quod uos uolo, perficere ne cunctamini!« Dum eunt, audiunt Stephanum


1259. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_594 | Paragraph | SubSect | Section]

uiduę filii, exemplo probari potest. Qui cum animam ageret, clamare coepit dicens: »Pergite cito accersitum mihi Stephanum Optionem. Ecce enim nauis ambos nunc ad Siciliam uectura in portu nos pręstolatur. Iam ora soluit, iam uela suspendit.« Insanire putabatur, donec rursus morantes famulos increpans: »Non insanio — inquit — agite, iam ite, si libet, et quod uos uolo, perficere ne cunctamini!« Dum eunt, audiunt Stephanum illum


1260. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_594 | Paragraph | SubSect | Section]

Optionem. Ecce enim nauis ambos nunc ad Siciliam uectura in portu nos pręstolatur. Iam ora soluit, iam uela suspendit.« Insanire putabatur, donec rursus morantes famulos increpans: »Non insanio — inquit — agite, iam ite, si libet, et quod uos uolo, perficere ne cunctamini!« Dum eunt, audiunt Stephanum illum decessisse. Dum redeunt, Eumorphum extinctum offendunt. Vtriusque exitus eodem temporis puncto contigit, ut talis euentus doceret


1261. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_595 | Paragraph | SubSect | Section]

ut cauerent eorum uitia imitari, quos ad gehennam damnatos satis certo indicio cognouissent. In Valerię prouincię regione fuisse curialis quidam perhibetur. Qui cum in uigilia Paschę filiam cuiusdam sibi amicissimi iam adultam ad baptismum tenuisset, contracta spiritali necessitudine eam illo die secum manere petiit. Concessam laute atque opipare accepit et quasi a se genitę amoris signa ostendit, longe alium amorem cęlans in corde.


1262. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_596 | Paragraph | SubSect | Section]

restitutus dixit se uidisse inferorum tormenta perpetuumque gehennę ardorem. Cumque prope esset, ut et ipse in ignem proiiceretur, ab angelo fuisse erreptum et ad mortalem uitam, quam reliquerat, redire iussum; hoc addito, ut iam disceret, qualiter sibi deinceps uiuendum esset. Intantum itaque postea immutatus est, ut ipsa corporis maceratione se uidisse testaretur, quod tantopere timeret. Stephanus Romanus, uir sua ętate illustris,


1263. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_597 | Paragraph | SubSect | Section]

manens, ita mundanę uanitati deditus, ut nulla pię conuersationis pręcepta admitteret. Proteruus, leuis, uecors erat, ut qui magis rei familiaris defectu quam amore fratrem secutus esset. Hic ipse pestilentia percussus, cum iam moriens extremos ederet anhelitus, monachis assistentibus et pro salute eius Deum deprecantibus, magno omnes pauore turbauit dicens: »Facessite hinc! Cur prohibetis, ne a dracone isto deuorer, si illi datus sum? Iam


1264. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_597 | Paragraph | SubSect | Section]

cum iam moriens extremos ederet anhelitus, monachis assistentibus et pro salute eius Deum deprecantibus, magno omnes pauore turbauit dicens: »Facessite hinc! Cur prohibetis, ne a dracone isto deuorer, si illi datus sum? Iam ignitis faucibus hausit caput meum et stridentibus squamis quasi serris tractim terens enecat me. Abite, quęso. Nam pręsentibus uobis totum absorbere non potest, et iccirco magis cruciat.« Cumque


1265. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_599 | Paragraph | SubSect | Section]

Dominus. Chrisarium Romanum, opulentum quidem, sed scelestum hominem fuisse constat, ita ut diuitiis, an uitiis magis abundarit, incertum sit. Cum autem graui ualitudine quateretur et iam expirans anxiaretur, apparuere illi teterrimi demones ipsum certatim prehensantes trahereque ad inferna nitentes. Qui conterritus ac tremens, Maximi, filii sui, opem flebiliter implorare seque super lectum, in quo iacebat,


1266. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_599 | Paragraph | SubSect | Section]

flebiliter implorare seque super lectum, in quo iacebat, huc atque illuc uertere miseris coepit modis. Nemo spiritus uidebat, et tamen nemo ibi conuenisse dubitabat, cum illius gestus lamentaque consyderasset. Postremo, cum iam amicorum auxilium desperasset, ad hostes conuersus: »Inducias oro — inquit — inducias uel tantum usque mane.« Dum hoc poscendo ingeminat, animam exalauit. Quam dura igitur et inexorabilis demoniorum improbitas, a


1267. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_600 | Paragraph | SubSect | Section]

habitare de uobis cum igne deuorante? Quis habitabit de uobis cum ardoribus sempiternis? Quod si illum blasphemare non uerebuntur, qui paulo ante in iudicio tam timendus apparebit, satis constabit ipsos censere nihil iam posse sibi inferri grauius, quam quod illatum erit. Ex immensitate ergo poenę capient blasphemandi audaciam. Ista pręterea tanta uis doloris atque acerbitas conturbabit peruertetque in illis intellectus rationem


1268. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_603 | Paragraph | SubSect | Section]

Caput XV / DE BEATORVM GLORIA Illi igitur, qui post mirabilem corporum suorum resumptionem ad possidendum ęternitatis regnum a Domino euocati fuerint, iam primum multo splendore renitent ac ueluti lucentia sydera Solem iustitię comitantes angelorum mixti agminibus cęlum uersus ferentur. Inerit sacris artubus infusę beatitudinis fulgor, dum eos maiestatis diuinę aspectus


1269. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_603 | Paragraph | SubSect | Section]

degeret, quanto lucidiores facies eorum erunt, quorum corpus immortalitatem induet et incorruptionem, qui nunquam a Deo separabuntur, qui non terram hanc, sed terram uiuentium, id est, cęlestem patriam semper inhabitabunt, iam ciues facti sanctorum et domestici Dei et cohęredes Christi! Fulgebunt ergo iusti — sicut scriptum est — et tanquam scintillę in arundineto discurrent. Tunc semet inuicem admirabuntur et


1270. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_610 | Paragraph | SubSect | Section]

edere consueuere, quanto dulciore nunc iubilant sono, cum mortis expertes sunt, cum nihil terrenum sapiunt, sed tantum spiritalem diuinamque sapientiam mente concipiunt incorruptibili. O, quantum oblectamentum erit eorum iam consuetudine familiariter uti, quos, tametsi nunquam uiderimus, memoriam tamen ipsorum festis, cerimoniis rituque solenni celebramus. Quid pręterea de societate angelorum dicam? Vnum quandoque sub hominis figura


1271. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_610 | Paragraph | SubSect | Section]

Seraphin, Gabriel, Raphael, Michael, et si qua alia sunt illorum nomina, qui in cęlo sunt. O, iocundissimum spectaculum, in quo licebit nobilissimam Dei creaturam ineffabili uisionis dono clare intueri et cum ea fraterna iam charitate coniungi consortioque eius perpetuo frui et una cum ipsa communem Dominum semper laudare, in psalmis et canticis illis, quorum iubilus omnia musica instrumenta superat suauitate. Et non tubę, non cytharę, non


1272. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_616 | Paragraph | SubSect | Section]

Solue calciamentum de pedibus tuis! Locus enim, in quo stas, terra sancta est, et ego sum Deus patris tui, Deus Abraham, Deus Isaac, Deus Iacob. Expauit ille tanti nominis horrore perculsus nec iam aspicere flammam audebat, ad quam ausus fuerat accedere. Quam magna igitur cęlicolarum felicitas, quibus nec accessus denegatur nec uisionis diuinę fruitio subtrahitur! Sub aliis quoque creaturarum formis latens


1273. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_617 | Paragraph | SubSect | Section]

est in me spiritus et statuit me supra pedes meos. Ex quo coniectare libet, quanto illi fortiores sint, qui gloriam ipsam uidentes exultant, si hic similitudinem tantummodo eius uidens tam uehementer timuit. Porro, ut iam perfectioris gratię utamur documentis, ipse Dominus noster Iesus Christus coram Petro et Iacobo et Ioanne in monte transfiguratus refulsit, ita ut splendorem illius cernentes futurę beatitudinis dulcedinem degustarent et


1274. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_619 | Paragraph | SubSect | Section]

Profecto, si omnium insuper hominum linguę hac de re sola quotidie loquantur, semper bonum illud residuum erit, quod dici non potest quodque omnem exuperat fandi pariter et scribendi facultatem. Idem apostolus, iam fere centenarius senex, cum supremus uitę dies urgeret, sepulturam sibi parari iussit, quam, dum palam intrat, ingenti lumine diuinitus operitur. Lux recessit, sed ipse non comparuit. Locus, in quo se animam redditurus


1275. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_620 | Paragraph | SubSect | Section]

subtrahere neci uellet, ne oblatam sibi gloriam impedirent, petiit. Sed quota hęc beatitudinis eius pars, quę tantum ad fidelium consolationem uel infidelium conuersionem se ostendit, cum ille etiam inuisibilibus intra se iam frueretur bonis! Quę plenius liberiusque amplecti affectans crucifigi optauit et tam immane supplicium gratanter subiit; neque mors ei grauis, sed dilatio mortis erat. Pauli apostoli caput a corpore dissectum, ter per


1276. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_620 | Paragraph | SubSect | Section]

potest, cogitemus. Andreas quoque apostolus, cum in crucem Egeę proconsulis iussu actus esset, deliberantibus turbis, ut ipsum per uim irruentes erriperent, non acquieuit, dissolui cupiens et esse cum Christo. Cum igitur iam biduum de cruce ad illos uerba fecisset, uitę ęternę promissis omnes errigens, si religionem a se prędicatam constanter tenuissent, postremo animam Deo commendans, luce de cęlo lapsa circumfulsus expirauit. In quanto


1277. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_623 | Paragraph | SubSect | Section]

ut uita, ita uitę finis nobilis ac magnificus fuit. Quo expirante quidam fratrum animam eius in stellę specie de ore eius emicuisse cęlumque petiisse uidit. Eadem illa hora minister Terrę laboris grauiter ęgrotans, cum iam deficiente spiritu et languescente lingua obmutuisset, repente in uocem prorupit dicens: »Expecta me, pater, expecta me!« Et interrogatus patrem Franciscum se uidere dixit multa cum luce cęlum uersus tendentem. Hoc dicto


1278. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_626 | Paragraph | SubSect | Section]

Alexio Romę defuncto uox cęlestis insonuit: »Quęrite uirum, qui oret pro Roma!« Ille sub pauperculi humilitate latens mundo ignotus erat et monstrante cęlo patuit. Cur autem, ut pro Roma oret, quęri iussus sit, qui iam mortuus erat, nisi quia post mortem melius uiuere coeperat digniorque esse, qui, quod orasset, impetraret. Vir iustus igitur et post obitum orat, non pro se, quia beatus est, sed pro aliis, qui nondum beati sunt. Siquidem,


1279. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_626 | Paragraph | SubSect | Section]

multi, qui noti sunt, uenire in obliuionem solent et cum nomine pariter sepeliuntur. Victor martyr persecutoris gladio cęditur et continuo de cęlo auditur: »Vicisti, Victor beate!« Non propter illum hoc contigit, qui iam cum Deo erat, sed propter illos, qui fortasse tormentorum, quę perpessus est, memores beatum esse dubitarent, nisi tam certo indicio uerum didicissent. Quanta autem beatitudo ea sit, docet in martyribus


1280. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_627 | Paragraph | SubSect | Section]

supplicium erat, si post supplicia ad tantam gloriam Bachus peruenerat. Mercurii martyris apud Cęsaream passi corpus capite truncum fulsit, odore fragrauit, quo miraculo plurimi ad Christianam credulitatem conuersi sunt; iam certi animam eius cęlesti perfrui beatitudine, in cuius cadauere contra aliorum cadauerum naturam et lux pro pallore erat et odor pro foetore. Marcellus, Tudertinę urbis non ignobilis ciuis, magis tamen animi probitate


1281. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_628 | Paragraph | SubSect | Section]

(ut in Dialogo beati Gregorii relatum legimus) cum mortuus iaceret, a Fortunato episcopo ad uitam reuocatus est. At uero non dissimulauit hoc se oppido quam ęgre ferre, quod diceret ad quietis beatę loca iam se perductum fuisse, cum ad corpus redire iussus est, annuente Domino precibus Fortunati. Vixit itaque iterum moriturus, ita tamen, ut beatitudinis pręmia, quę acceperat, auxisse potius credatur quam minuisse. Adeo se


1282. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_628 | Paragraph | SubSect | Section]

aduentu puer conterritus et repentino fulgore stupefactus ubi, qui essent, didicit, fugiens prorupit e cubiculo, familiam clamore concitat; ad locum, ubi episcopus iacebat, concurrunt, neminem inueniunt pręter corpus eius iam exanime. Quo quidem relicto ipse cum illis abierat, quorum domicilium in cęlo, non in terra erat. Seruulus paralyticus moriens homines circa se psallentes silere iussit, quoniam angelos audire coepit. Et cum ad


1283. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_628 | Paragraph | SubSect | Section]

circa se psallentes silere iussit, quoniam angelos audire coepit. Et cum ad cęlestem cantum, quem sentire solus poterat, oculos, aures animumque intendisset, corporis uinculis solutus abiit. Tam autem suauis odor a corpore iam extincto exalauit, ut nemini dubium esset, quin eius animam cantus illi, quos ipse audierat, egredientem suscepissent et in beatorum sedibus collocassent. Duo Valentii abbatis discipuli in Valeria prouincia a Longobardis


1284. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_629 | Paragraph | SubSect | Section]

sunt. Mariam Magdalenam, cum in solitudine uitam ageret, solitarius quidam presbyter ab angelis in cęlum tolli et iterum loco suo restitui uidit. Ab ipsa deinde, quid hoc esset, curiose sciscitatus didicit triginta iam annos eam non alio cibo sustentatam pręterquam cęlestium gaudiorum contemplatione — beatis, quemadmodum ipse conspexerat, spiritibus eo se perducentibus ac reducentibus — et iam finem uitę huius facturam, ut uitam


1285. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_629 | Paragraph | SubSect | Section]

curiose sciscitatus didicit triginta iam annos eam non alio cibo sustentatam pręterquam cęlestium gaudiorum contemplatione — beatis, quemadmodum ipse conspexerat, spiritibus eo se perducentibus ac reducentibus — et iam finem uitę huius facturam, ut uitam illam inchoet, quę nullo concluditur fine, nulla carpitur molestia, nullo indiget bono. O, quanta hęc diuinę dilectionis gratia id mortali corpori concedere, quod concedi solet


1286. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_630 | Paragraph | SubSect | Section]

peruenisse probauit brumę tempore missis rosis Theophilo scribę. Quam rem ille impensius consyderans, cum prius Christianorum religionem irrideret, sequi coepit, ita ut gratanter et ipse iugulum gladio submitteret, nihil iam ambiguus de beatitudine adipiscenda, quam tali argumento in Christo tantum esse didicerat. Pręferens igitur huius uitę uoluptatibus cęlestes rosas ultro martyrium adiit et illarum odore decoreque captus mori


1287. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_630 | Paragraph | SubSect | Section]

cum sanctis in carcere sibi apparentibus psallit, carceris pedor in odorem suauissimum uertitur, ipsa ab angelis in throno diuini fulgoris gloriose collocatur. Si tanta illi inter tormenta affuit beatitudo, quantam exhaustis iam tormentis consummatoque agone secutam credimus! Neque enim ęqua esse debet merces pugnantis adhuc et post pugnam iam uictricis. Illic auxilium petitur, hic triumphus debetur. Septem mulierum, quę cum beato Blasio


1288. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_630 | Paragraph | SubSect | Section]

throno diuini fulgoris gloriose collocatur. Si tanta illi inter tormenta affuit beatitudo, quantam exhaustis iam tormentis consummatoque agone secutam credimus! Neque enim ęqua esse debet merces pugnantis adhuc et post pugnam iam uictricis. Illic auxilium petitur, hic triumphus debetur. Septem mulierum, quę cum beato Blasio episcopo ad Sebasten martyrium passę sunt, cum cęderentur, animas uirginali forma a corporibus egredi uiderunt


1289. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_631 | Paragraph | SubSect | Section]

uernantium odoramentis, quę sibi de paradiso allata fuerant, Valerianum et Tiburtium conuertit. Tam suauiter illa redolebant, ut illi repente contempto simulacrorum cultu Christum sequerentur, qui sibi seruientes talibus iam impertiret donis. Indeque coronari cupientes libenter ad martyrium perrexere. Ipsa quoque nullis auerti a Christo suppliciis potuit, quoniam certa erat eius consortio se in cęlo usuram, cuius angelos uidere meruerat


1290. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_631 | Paragraph | SubSect | Section]

erat eius consortio se in cęlo usuram, cuius angelos uidere meruerat in terra. Catharinam uirginem, cum post tormenta capite truncanda esset, orantem uox de cęlo consolata est, quę diceret preces suas exauditas esse et iam aperto cęli aditu a Domino aduentum suum expectari. Itaque lęta et hilaris ceruicem gladio subiecit persecutoris. Desecto autem collo lac pro sanguine exiliit, corpus ab angelis ad montem Synai delatum


1291. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_633 | Paragraph | SubSect | Section]

Thebaidis monasterii abbatissa Euphrasiam uiduam propediem uita decessuram intellexit, cum Antigonum, eius uirum, in cęlesti beatitudine constitutum per somnium uidisset ac supplicantem, ut ipsa iam de terris euocata sibi in cęlo copularetur. Somnii fidem probauit euentus, et Euphrasia (sicut prędictum fuerat) breui defuncta ad eandem beatitudinem ascendit, ad quam pręcesserat maritus. Euphrasię quoque eius, Deo


1292. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_634 | Paragraph | SubSect | Section]

ipse angelorum rex et Dominus Iesus Christus. Huic primum in uisu apparuit Felix pontifex et perpetuę lucis illi sedem ostendens: »Veni — inquit — et fruere consessu hoc beatorum!« Mox ipsa febris morbo affecta et iam animam agens uidit ad se uenientem Iesum et eis, qui aderant, ut assurgerent, iussit, eo quod aduenisset Dominus. Tum ad uisionem, quam sola cernebat, mentem oculosque dirigens expirauit atque illico odor suauissimus nares


1293. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_636 | Paragraph | SubSect | Section]

nec malum pro malo, sed potius bonum reddendo. Paruus breuisque omnis labor est, si propositę nobis mercedis immensitas ęternitasque pensetur. Nunc, quoniam tandem ad instituti operis finem peruentum est et sexto iam peracto uolumine sabbatum instat quiescendi, tibi, cęli terręque conditor ac moderator Deus, gratias ago, manipulos offerens de plenioribus ecclesiastici agri spicis uarie consertos, ut, quos tuis auspiciis tuoque


1294. Božićević... . Francisci Natalis Carmina, versio... [Paragraph | Section]


1.1  Nos modo, si quemquam dederit fortuna secundum,
1.2  Conquerimur, laeti si quis at hostis adest.
1.3  Iam nitidas nostris labris non tingimus undas,
1.4  Sed potius tristes nunc iuuat esse cibos.
1.5  Non aliter quam cum deserta coniuge


1295. Božićević... . Francisci Natalis Carmina, versio... [Paragraph | Section]


1.25  Signa iuuant alios felicia, Pallados arbor:
1.26  Nos cupimus Martis bella tremenda feri.
1.27  Vndique iam cupimus gladios a caede rubentes
1.28  Et simul horrisonas Martia signa tubas.
1.29  Splendida tecta iuuant alios; hi lacta


1296. Božićević... . Francisci Natalis Carmina, versio... [Paragraph | Section]


1.103  Cur igitur, Lachesis, tantum mea stamina profers
1.104  Totque malis nolles ponere dura modum?
1.105  Fila precor frangas; iam fusos rumpite, Parcae:
1.106  Mors, uenias misero nil metuenda mihi.
1.107  Heu uarium, caecum, fallax, heu temporis aeuum


1297. Božićević... . Francisci Natalis Carmina, versio... [Paragraph | Section]


1.179  Saeua precor uenias rabidarum turba ferarum,
1.180  Dentibus ut duris uiscera nostra uores.
1.181  Iam uenias nigrae moderator maximus aulae,
1.182  At querulis ponas fletibus ipse modum.
1.183  Cerberus immanis tandem tria guttura


1298. Božićević... . Francisci Natalis Carmina, versio... [Paragraph | Section]


1.188  Mors, uenias misero nil metuenda mihi.
1.189  Qui modo cumque meos felix imitabere amores,
1.190  Iam poteris damno cautior esse meo.
1.191  Quisquis is es, uerbis ne te modo demorer, audi:
1.192  Sit satis hoc speculum me tribuisse


1299. Božićević... . Francisci Natalis Carmina, versio... [page 12r | Paragraph | SubSect | Section]

uulneribusque nocet.
7.15  Vt leuis ardescit concusso stipite flamma
7.16  Et fuerat quae iam semisopita, furit;
7.17  Sauciat ut grauius renuentia colla iuuencus,
7.18  Ora negata iugo contudit asper equus:


1300. Božićević... . Francisci Natalis Carmina, versio... [page 15v | Paragraph | SubSect | Section]


13.2  Grineu, Musarum rector, alumne, pater.
13.3  Cuius honoratae uolitant monumenta Camoenae
13.4  Iam super Hesperias Mygdoniasque domos;
13.5  Nomen erit cuius mansurum semper in aeuum,
13.6  Destituent cuius saecula nulla


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].

Božićević Natalis, Frano (1469-1562) [1497], Francisci Natalis Carmina, versio electronica (), 3135 versus, verborum 19055, Ed. Miroslav Marcovich [genre: poesis - carmen; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [natalisfcarmina].


More search results (batches of 100)
First 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.