Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: sua

Your search found 5170 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 580-718:


580. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_287 | Paragraph | Section]

regni cęlorum. Nunc, qui deinde horum uestigia sunt secuti, ordine referamus! Gregorius, antequam pontifex, urbis Romę senator erat neque diuitiis minus quam nobilitate potens. In Sicilia sex monasteria sua impensa construxit, Romę unum, paternas auitasque ędes in illud commutans, in quod se quoque ipsum conferens uiritimque indigentibus dispertito, quicquid bonorum reliqui fuerat, ex nobili humilis, ex diuite pauper factus


581. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_288 | Paragraph | Section]

intempesta, ut elemosina in occulto fieret, tantum auri per fenestram iniecit, ut et inde uirgines honeste locarentur et pater ipse in spem sustentandi se non iniquam simul deueniret. Nicolao uero, quoniam bona sua prudenter dispensauerat, ecclesiastica credita sunt et in episcopum Myreę diuinitus est electus. Ac post breuissimos uitę huius labores ad ęternam uocatus est quietem dicente Domino: Euge serue bone et fidelis, quia


582. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_304 | Paragraph | SubSect | Section]

dato tam huberem alimentorum copiam sibi sine cunctatione prouidisset. Sic et monachus Sabas, * corr. ex Sabba dum Hilarionem abbatem cum trium milium monachorum comitatu uenientem excipiens in uinea sua ad uuas, quę iam maturę erant, inuitasset et omnes earum pastu refocillati essent, usque adeo multiplicatum inde collegit fructum, ut uinea, quę integra centum lagenas ęstimata fuerat, depasta trecentas redderet.


583. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_305 | Paragraph | SubSect | Section]

Frater uero, qui illum comitabatur: Quid, inquit, ita tristaris, pater? Etsi hic indumentis eget, forsan abundat concupiscentiis. Tunc Franciscus, fraterni erroris non dissimulator, sed corrector iussit protinus, ut ille sua se tunica exuens pauperem tegat, et quod de ipso perperam opinatus fuerat, ab eodem ueniam roget ac tandem discat nefas esse miserorum mores sugillare, indigentiam negligere. Vtinam talem subire cogantur mulctam, ne poenis


584. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_306 | Paragraph | SubSect | Section]

in regno cęlorum. Elizabeth nondum marito lantgrauio uiduata, ob assiduam in pauperes benignitatem, mater eorum cognominabatur. Sanis uitę subsidia mittebat, afflictos consolabatur, ęgrotos uisitabat, mortuis funus sua procurabat impensa. Quos in plebe magis inopia pressos animaduertebat, ex his compatruos atque commatruas sibi comparabat, ut eis liberius subueniendi causas haberet/./ Siquando pecunia non suppeteret,


585. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_308 | Paragraph | SubSect | Section]

loco moueri non posset, cum ureretur, illęsa inter flammas maneret, cum iugularetur, morti non cederet, donec ad cęlos itura, uitale uiaticum de manu sacerdotis accepit, corpus uidelicet et sanguinem Agni, pro cuius amore sua omnia in elemosinam, seipsam in sacrificium tam confidenter quam libenter obtulerat. Caput III / DE HOSPITALITATE


586. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_310 | Paragraph | SubSect | Section]

Beniamin, cum uidisset hospiti suo leuitę uim parari ab infrenatę libidinis uiris, loco ipsius filiam eis uirginem tradere uoluit. Hospes uero, ne illi, a quo benigne exceptus fuerat, dedecoris ignominięque causa existeret, sua, quam secum habebat, coniuge raptoribus satisfecit, qua illi sic abusi sunt, ut extinctam reddiderint. Digna imitatu et senis humanitas et leuitę gratitudo, si modum seruet affectus. Sed defugiendum execrandumque exitiale


587. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_311 | Paragraph | SubSect | Section]

ministrandum, dum se paulisper auertisset, conuersus deprehendit unum ex conuescentibus non apparuisse. Quam rem uehementer secum admiranti nocte proxima affuit in uisu Dominus dicens: eo quod cęteris quidem diebus membra sua hospitio mensaque acceperit, dignum fuisse, qui hesterno acciperet et caput. Palam quippe fieri uoluit Saluator noster, qui est caput nostrum, seipsum in peregrinis recipi, quos sua membra esse dixit sibique


588. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_311 | Paragraph | SubSect | Section]

eo quod cęteris quidem diebus membra sua hospitio mensaque acceperit, dignum fuisse, qui hesterno acciperet et caput. Palam quippe fieri uoluit Saluator noster, qui est caput nostrum, seipsum in peregrinis recipi, quos sua membra esse dixit sibique pręstitum imputari, quicquid pręstaretur illis. Si ergo Iesum suscipere cupimus, aduenas et peregrinos non contemnamus. Quos quidam sub tecto receptos sic tutati sunt, ut eorum


589. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_312 | Paragraph | SubSect | Section]

esse dixit sibique pręstitum imputari, quicquid pręstaretur illis. Si ergo Iesum suscipere cupimus, aduenas et peregrinos non contemnamus. Quos quidam sub tecto receptos sic tutati sunt, ut eorum salutem sua potiorem haberent. Cerbonius, * corr. ex Gerbonius Populonii episcopus, occidi potuit, cogi autem, ut hospites proderet, non potuit. Totilę regis irati minas contempsit, nolens prorsus


590. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_312 | Paragraph | SubSect | Section]

hominem dimitti iussit. Ad Marinum monachum paruulo sub tugurio in solitudine habitantem, aprum aliquando a uenatoriis canibus actum confugisse legimus. Quem ille apud se tam diu latere permisit, donec ei sine periculo ad sua lustra redeundi facultas affuit. Cui tantę curę fuit tutum bęstię pręstare hospitium, quo eum studio uel suscepisse homines uel suscepturum fuisse putabimus? Certe etiam rationis expers ac syluestre animal humanitatem


591. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_315 | Paragraph | SubSect | Section]

proferenda essent, occultabant. Paulus apostolus, cum raptus in paradisum, siue in corpore siue extra corpus, audisset arcana uerba, quę non licet homini loqui, annos quatuordecim rem tantam silentio texit, conscientia sua contentus, donec Corinthiis (ueritus, ne pseudoapostolos sibi uel sui similibus pręferrent, alienati a ueritate, quam ab ipso didicerant) eam aperuit palamque fecit. Sed et hanc gloriandi necessitatem insipientiam uocat.


592. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_320 | Paragraph | SubSect | Section]

inde ex urbibus et agris uulgus ignobile, sed et potentes uiri et iudices, ut benedictum ab eo panem uel oleum acciperent. At ille nihil aliud quam solitudinem meditabatur. In hac salutarium uirtutum parte foeminas quoque sua laude fraudare non decet. Tabita, uirgo sacra monasterii magni Thebaidis, cum se omni humilitate deiecisset, insanire putabatur. Verum quia stultum Dei sapientius est hominibus, sancto Pierio


593. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_320 | Paragraph | SubSect | Section]

labori parcens, ut humilitatem conseruaret. Peruenitque, quo uolebat, ad ecclesiam sancti Nicolai cognomento Decegnies et ibidem solitaria consedit. Ferunt sacelli illius fores, cum clausę obseratęque essent, aduentanti sua sponte protinus patuisse, ut uel hinc intelligas gloriam humanam fugientibus facile pręberi aditum ad gloriam angelorum. Euphrasia etiam, Christo dicata uirgo, signis in Thebaide diuinitus factis


594. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_323 | Paragraph | SubSect | Section]

tot militum ductorem, quot conuenire potuit principi uiro, Cęsaris genero, Romani exercitus pręfecto, sępe uictoria potito, nunquam uicto. Tantam status mutationem nequisset efficere fortuna, quantam ille sua sponte suscepit, haud ignarus multo maiorem certioremque felicitatem esse seruire Christo quam dominari mundo. Quoniam, ut Esaias inquit: A seculo non audierunt neque auribus perceperunt, oculus non uidit, Deus,


595. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_325 | Paragraph | SubSect | Section]

se sic humiliat, ut sic exaltetur! Nunc ancillarum Christi humilitas referatur! Elizabeth, et regis Pannonum filia et lantgrauię Thuringię principis coniux, Deo gratificari cupiens non alienum a dignitate sua putauit mendicum quendam infirmum, obsitum, squalidum, olidum suo recipere sinu suisque manibus crinem illius pectere, tondere, caput lauare, totum corpus, quantum licuit, a pedore sordibusque uindicare; multos pręterea


596. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_330 | Paragraph | SubSect | Section]

monachi in Gallia. Qui a rege Sigiberto ad Treuerensem episcopatum uocatus, postquam recusando nihil se proficere uideret, triginta dierum manendi in monasterio moram, quasi res suas expediturus, petiit. Interim in cęllula sua se includens Dominum precatus est: paratum se ad omnia dura pro illius amore sustinenda, tantum hoc episcopalis officii onere ne se grauari sineret. Mox ergo febri correptus reliquum uitę in lectulo ęger peregit, ne sanus


597. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_332 | Paragraph | SubSect | Section]

rexissent populum, aliis gubernaculo substitutis tranquillę contemplationis quieti sese dedere. Maglorius * corr. ex Maiorus Britannus, Dolensis archiepiscopus, cum Budocum in sua collocasset sede, ipse se ad eremum contulit et solitariam deinceps uitam duxit, tanto factus Deo uicinior, quanto ab urbanis tumultibus fuit semotior. Fecit idem et Iustus,


598. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_343 | Paragraph | SubSect | Section]

uenerant eidem ueniam poscentes supplicant, et impetrata reuerenter discedunt. Idem sanctus ad Siciliam nauigio applicans cum discipulo suo Gazano nec aliud habens, quod pro mercede uectori daret, Euangelium manu sua exaratum coepit offerre. Sed qui accipere rogabatur, cum nihil eos habere cerneret pręter codicem illum et ea, quibus tecti erant, oblatum recusauit neque deinde quicquam exigere uoluit, et inopiam eorum miseratus omni


599. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_343 | Paragraph | SubSect | Section]

Quas quicquam ex his deesse possit Deo seruientibus, cum nequam seculo seruientibus non desit! Quendam ergo de fratribus cum percepisset hortuli fructus intentius custodire et habere aliquantulum nummorum, a consuetudine sua submouit ac repulit. Ille in gratiam reduci cupiens, ciceris uirentes scapos dono fratribus misit. Quos mensę appositos solus Hilarion grauiter olere persensit et in cicere foetere mittentis auaritiam dixit


600. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_344 | Paragraph | SubSect | Section]

gustare noluerunt, sed immugientes atque auersi perfractis stabuli repagulis diffugerunt, pręcipitatiore impetu proruendo quam si stimulis uerberibusque agitarentur. Hinc patet neutiquam esse communicandum neque cum iis, qui sua cupide seruant, neque qui aliena turpiter appetunt, et cupiditatem, tanquam malum uirus, omnibus quidem, sed pręcipue Christi seruis uitandam fugiendamque. Quantum autem illam cauerit idem ipse omnis sanctitatis


601. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_346 | Paragraph | SubSect | Section]

habere nihil, possidere nihil et, quo se submissius gerant, uictum mendicando quęrere. Inhient nunc struendis facultatibus mortales et totis uiribus congregare nitantur diuitias, nisi plus glorię Francisco sua compararit inopia quam ulli unquam regum suum regnum, nisi eius nomen etiam regibus ipsis honori habeatur et hominibus pariter et angelis celebre sit! Vos uero, Ecclesię antistites, qui uillici personam induistis


602. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_349 | Paragraph | SubSect | Section]

potenter tormenta patientur. Fortioribus fortior instat cruciatio. Sed dum nos auaritię ardorem extinguere cupimus paupertatis commendatione, pene modum excessit oratio. Ne tamen et foeminę sua laudatione hac quoque in parte fraudentur, uno duntaxat exemplo eam concludamus, iam ad reliquas tractationes generatim processuri. Elizabeth, regis Pannonum filia Ludouicoque lantgrauio, Thuringię principi,


603. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_357 | Paragraph | SubSect | Section]

sibi adeundi copiam concederet, solicitaretur: Si ueneris, ait, et quod petis concedam et loco cedam. Itaque Theophilus mutauit aditionis propositum, ne ille longius discedendo mutaret habitaculi locum. Grata enim ei erat in sua dioecesi talis ac tanti uiri mansio, cuius merita sibi quoque adiumento esse credebat ad conciliandam gratiam apud Deum. Quamobrem autem Arsenius se ab ullo hominum adiri ęgre pateretur, breui


604. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_370 | Paragraph | Section]

euomere ex ore meo. Vir desyderiorum Daniel ingressus coenaculum, id est, superiorem partem ędium, apertis fenestris contra Hierusalem, ter in die statutis horis genua sua flexisse et adorasse Deum suum dicitur. Hinc tu, quoties orare uolueris, domum Dei ingressus, mente cęlum conscende apertisque fenestris purę synceręque intentionis Spiritui Sancto ad cor tuum aditum para et semper ad


605. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_371 | Paragraph | Section]

Raphaele de cęlo in terras misso meruit curari. Adeo inter orandum illi fleuisse profuit. Tobię autem, filio eius, etiam nuptiarum celebritatem sacris precationibus placuit initiari. Cum Sarra enim, uxore sua, priusquam copulę coniugali operam darent, tres noctes totas in cubiculo simul orando consumpserunt. Inde illa, quę primo statim concubitu iam septem extulerat uiros, cum hoc postremo diu feliciter uixit.


606. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_378 | Paragraph | Section]

intenteque deprecantium mentis oculos Spiritus Sancti fulgore illuminari, ne unquam obdormiant in morte, nequando dicat inimicus eorum: Pręualui aduersus eos. Nunc, ut alter etiam sexus sua habeat exempla, foeminarum in orando studia breuiter explicemus. Anna, Helcanę uxor, ita ardenter orauit ad Dominum, ut temulenta putaretur. Heli sacerdoti sibi ebrietatem exprobranti nihil turbata respondit: Vinum


607. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_378 | Paragraph | Section]

cinere conspersa, in terram prostrata Domino supplicauit, et sola meruit Iudeam uniuersam die uno ab Assyriorum oppressione liberare. Ausa enim facinus omnibus seculis memorandum, inter tot armatorum milia Olophernem ducem sua occidit manu. Quo cęso reliqui metu perculsi in fugam conuersi sunt. Si sic orauerimus, sternetur Sathanas, uitia recedent, malarum tentationum nexus dissoluentur. Annam uiduam in Euangelio legimus de


608. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_384 | Paragraph | SubSect | Section]

est fauor. Nam cum innumera pene multitudo Moab et Ammon et Idumeorum uenissent contra Iudam proximeque Hierosolymam castrametati fuissent, Iosaphat metu perculsus nihil aliud nisi Deum deprecari indictoque ieiunio se et sua illi impensius commendare. Denique urbem egressus gladium non eduxit nec pugnam iniit, et hostes mutuis inter se uulneribus ante eum conciderunt. Iudeorumque tunc labor non in uincendo, sed in spoliando fuit, cum predam


609. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_390 | Paragraph | SubSect | Section]

abbas, litteras non didicerat, et oblato sibi libello, cum orasset, legere coepit. Neque minus doctrinę illi unius aut alterius horę oratio contulit quam aliis multorum annorum studium. Quam autem efficaciter Hor ipse pro sua eruditione orauit, tam pro aliena Magnus Basilius, episcopus. Etenim Effren, Syrię solitario, Gręci sermonis usum a Deo precibus impetrauit, cum ille antehac non nisi Syram linguam, in qua natus erat, habuisset. Impletum


610. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_392 | Paragraph | SubSect | Section]

corpori spiritu surrexit, qui fuerat mortuus, ac se precibus Arnulphi seruatum palam est testatus. Malachias, Ceneroth. Hibernię urbis, episcopus, cuius uitam describit Bernardus abbas, quotidie pro sorore sua defuncta missale sacrificium Domino offerebat. Cumque magnis quibusdam occupationibus impeditus offerre intermisisset, illa per noctem quiescenti appacens conquęsta est iam triginta dierum inediam se sustinere (tantum


611. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_410 | Paragraph | SubSect | Section]

terrenarum rerum cura, ad cęlestium meditationem accingamur. Pensemus, quam potens sit, a quo condita sunt omnia, quam sapiens, qui gubernat uniuersa, quam bonus, per quem cuncta, quę ubique sunt, conseruantur ac in sua natura permanent, quam magnificus sit, cui semper adsistit cęlestis militię innumerabilis exercitus: angeli, archangeli, throni, uirtutes, potestates, dominationes, cherubin et seraphin et omnis beatorum spirituum concio


612. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_419 | Paragraph | SubSect | Section]

nihil est eorum pręstantia sublimius, autoritate grauius, traditione uerius, pręceptione iustius, sensu suauius, pollicitatione felicius. Abest quidem nimis compti eloquii lenocinium et elaboratę dictionis ornatus, quoniam sua synceritate satis nitida ueritas non indiguit fuco alieno. Et quod ęque ad omnes pertinebat, communi sermone triuialibusque uerbis exponendum fuit. Alioquin alii non intelligerent, aliis autem daretur


613. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_425 | Paragraph | SubSect | Section]

Si crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi. De me enim ille scripsit. Signanter, ut mihi uidetur, dixit forsitan. Sciebat enim quosdam ex illis futuros, qui etiam Moysi credentes magis eligerent obstinatione sua perire quam Christum a Moyse et prophetis pręmonstratum confitendo suscipere et per eum saluari. Neque enim est aliud nomen sub cęlo datum hominibus (ut Petrus apostolus ait) in quo oporteat nos saluos


614. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_442 | Paragraph | SubSect | Section]

ultionis procinctu sperare misericordiam; sed frustra quidem sperassent, nisi uitiis finem statuissent. Quod sperauerant, poenitendo obtinuerunt dicente Scriptura: Et uidit Deus opera eorum, quia conuersi sunt de uia sua mala; et misertus est Deus super maliciam, quam locutus fuerat, ut faceret eis, et non fecit. Ea igitur spes impetrandę salutis non fallitur, quam uitę correctio comitatur. Euangelii tempora percurramus! Cuius


615. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_442 | Paragraph | SubSect | Section]

fallitur, quam uitę correctio comitatur. Euangelii tempora percurramus! Cuius spem non incitat atque accendit latro in cruce poenitens? Quam quidem crucem, si nihil mali commisisset, si nemo cogeret, ipse sua sponte hac mercede ascendere debuit, ut a Domino audiret uocem illam, qua nihil iocundius: Hodie mecum eris in paradiso! Ob latrocinia noxę deditus mortique addictus, dum moriens dignum se supplicio confitetur, dum


616. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_383 | Paragraph | Section]

corpus meum, ita ut ardeam, charitatem autem non habuero, nihil mihi prodest. Charitas patiens est, benigna est. Charitas non emulatur, non agit perperam, non inflatur; non est ambitiosa, non quęrit, quę sua sunt, non irritatur, non cogitat malum; non gaudet super iniquitate, congaudet autem ueritati; omnia suffert, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet. Charitas nunquam excidit, siue prophetię euacuabuntur,


617. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_389 | Paragraph | SubSect | Section]

hac cognouimus charitatem Dei, quoniam ille animam suam pro nobis posuit; et nos debemus pro fratribus animas ponere. Qui habuerit substantiam huius mundi et uiderit fratrem suum necesse habere et clauserit uiscera sua ab eo, quomodo charitas Dei manet in eo? Filioli mei, non diligamus uerbo neque lingua, sed opere et ueritate. Charissimi, diligamus nos inuicem, quia charitas ex Deo est. Et omnis qui diligit, ex Deo natus est


618. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_392 | Paragraph | SubSect | Section]

modo conuersę uitam correxere. Ipse uero peruersa hominum opinione iactatus, quoniam circa lupanaria frequens erat palamque reprehensus patienter tolerabat, cum plus utilitatis ex correctione alieni delicti caperet quam ex sua infamia damni. Pafnutius quoque abbas, qua ratione Thaidem, nobile scortum, ab impudicicia auerteret, excogitauit. Cum enim ab ea secretiorem congrediendi locum poposcisset et in abditissimum postremę domus cubiculum


619. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_395 | Paragraph | SubSect | Section]

proximi charitas. Nunc, ne alterius etiam sexus pium in proximos amorem silentio prętermittamus, idem amor nos hortatur, ut scilicet et legentes huberiorem referant fructum et sanctę foeminę sua laude, quantum in nobis est, minus fraudentur. Catharina, uirgo duodeuiginti annos nata, cum Maxentii, Alexandrię pręsidis, edictum audisset, in quo referebatur gladio in illos animaduerti placere,


620. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_396 | Paragraph | SubSect | Section]

sustinuit illa, ut, cuius ope pudiciciam tutata fuerat, ei necis causa fieret. Palam proclamat se esse ei poenę addictam, non ipsum; econtra ille, immo se iudicis sententia damnatum, non illam. Diu certarunt, uterque alterum sua morte redimere cupientes. At uero, quoniam Christi confitentibus mori uiuere erat, Deo disponente ambo simul capitis obtruncatione gloriosum martyrium peregerunt, ne eos tyranni gladius separaret, quos iunxerat amor


621. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_405 | Paragraph | SubSect | Section]

cacabum sulphure, pice, oleo plenum demersa subiectis ignibus coqueretur, eius, cuius iussu talia patiebatur, propius astantis oculum bulloris aspargine cęcatum terra saliua diluta liniens reparauit et ipsum tandem patientia sua superatum Christo credere compulit. Quis conuitium, contumeliam, maledictum non ęquo animo feret, si pro tam grauibus tormentis tam magnum redditum est beneficium? Darię uirginis intergritatem ab infidelibus in


622. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_414 | Paragraph | SubSect | Section]

Noli arguere derisorem, ne oderit te; argue sapientem, et diliget te. Rursum illis libentissime docendi operam debemus exibere, a quibus ultro inuitamur. Iam enim se institutionibus nostris pro sua uirili obsecuturos polliceri uidentur, dum inuitant. Hinc est, quod Paulus transire maturauit in Macedoniam, cum uir Macedo in uisu apparens ei suppliciter poposcit, ut eo ueniens ipsos adiuuaret. Non petit auxilium, qui


623. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_418 | Paragraph | SubSect | Section]

reliquit et summi pontificis permissu ad coenobium Cassini montis perueniens monachum se fecit. Pertimuit eo fungi officio, postquam sibi commissos meliores efficere nequiuisset, ne quęsisse uideretur, quę sua sunt, non quę Iesu Christi, id est, suum honorem, non aliorum profectum. Cogitent nunc, quam agant, qui sibi creditum gregem pabulo prędicationis pascere negligunt et se pastores profitentur, si is, qui quotidianis


624. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_418 | Paragraph | SubSect | Section]

canis mutus non ualens latrare, cui Dominus per prophetam comminatur dicens: Speculatorem te dedi domui Israhel. Si dicente me ad impium: Morte morieris, non annunciaueris ei neque locutus fueris, ut auertatur a uia sua impia et uivat, ipse impius in iniquitate sua morietur, sanguinem autem eius de manu tua requiram. Ob hoc quidem et propheta contremuit dicens: Vę mihi, quia tacui. Et Apostolus: Vę mihi est,


625. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_418 | Paragraph | SubSect | Section]

comminatur dicens: Speculatorem te dedi domui Israhel. Si dicente me ad impium: Morte morieris, non annunciaueris ei neque locutus fueris, ut auertatur a uia sua impia et uivat, ipse impius in iniquitate sua morietur, sanguinem autem eius de manu tua requiram. Ob hoc quidem et propheta contremuit dicens: Vę mihi, quia tacui. Et Apostolus: Vę mihi est, inquit, si non euangelizauero.


626. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_419 | Paragraph | SubSect | Section]

se uersa, ipse sibi iugulum ferit et ad pedes eius, quem inuaserat, exanimis corruit. Sic tutatus est Dominus pii doctoris disertum guttur, ut hic, qui illud per uim polluere attentauerat, suum confoderet et sua sibimet manu mortem conscisceret. Eo cadente reliqui omnes, qui in pari infidelitate diu iacuerant, per fidem sese errexere Christi, et unius increduli poena multis credendi causam prębuit.


627. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_419 | Paragraph | SubSect | Section]

poena multis credendi causam prębuit. Seruatium, Traiectensem episcopum, hac Spiritus Sancti gratia donatum fuisse ferunt, ut prędicantem audientis alienigenę diuersęque nationes unaquęque sua lingua locutum putarent, nihil non intelligentes, quod ab illo esset prolatum. Ad hęc tot miraculis claruisse dicitur, ita pure sancteque uixisse, ut prędicatione, uirtute, moribus ad perfectionem apostolorum proxime


628. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_422 | Paragraph | SubSect | Section]

reprehendendi sint, qui suis prędicationibus inanem tantum laudationis humanę fucum captant seque doctos dici malunt quam docere, quando quidem disciplinis non ita necessariis occupantur, dum docent, dilatantes philacteria sua et magnificantes fimbrias, ita sane, ut, qui audiunt, mirentur magis quam discant. Istos et Stephani anachoretę arguit exemplum. Qui cum aliquando illiteratus ac rudis haberetur, tantum in Mareotidis eremo manens


629. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_434 | Paragraph | SubSect | Section]

ideo se parcere uitę persecutoris, ut esset, cum quo tandem placato in gratiam rediret. Itaque beneficio Dauid uicta est Saulis inuidia, pacem inter se iniere. Dauid tamen Saulis inconstantię non ignarus, ne pręsentia sua illum turbaret, in Palestinam ad Achim Getheorum regem se transtulit habitauitque in Sicelech urbe, donec Saule hostium armis cęso rediens illi successit in regno, cuius odium placare quam ulcisci maluerat. Sic ergo Dei


630. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_443 | Paragraph | SubSect | Section]

uos, fratres, per nomen Domini nostri Iesu Christi, ut idipsum dicatis omnes, et non sint in uobis schismata . Mala est luxuria, mala auaritia, mala uentris ingluuies, malum ocium, sed tamen unumquodque crimen sua blanditur uoluptate. Sola discordia nihil in se habet, quo delectet. Gignit inuidiam, concitat iram, prorumpit ad conuitia, non temperat manibus. Hinc cędes, hinc exilium, domorum orbitas, urbium excidia, regnorum


631. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_460 | Paragraph | SubSect | Section]

quin immo iubente Domino laxasse rete in Euangelio legimus. Quis tale opus reprehendere audeat, si Dominus iubendo approbauit? Iam de elemosinis eorum, quos docebant, uiuere licebat, iam dignus erat operarius mercede sua, et tamen crebrius ad tendenda retia quam ad accipienda munera manum porrigebant, ut non auaritiae, sed honesti laboris exemplo essent. Lucam etiam Euangelistam arte picturę animum spiritalibus negociis fatigatum


632. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_461 | Paragraph | SubSect | Section]

solere, ut semper quasi nouus ad agendas Deo gratias laudesque persoluendas redire cum alacritate festinet. Correctus igitur Ioannes diuina deinceps negocia fabrilis operis uicissitudine impensius est executus et, quantum sua pręsumptione lapsus fuerat, tantum consilio alieno usus profecit. Ioannes, alius abbas, qui in Thebaidis eremo uitam duxit, singulis Dominicis diebus pane ab angelo delato se sustentasse perhibetur, cęteris uero


633. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_473 | Paragraph | SubSect | Section]

dimitte omnia et uni Domino serui! Sic ille tandem carnis petulantiam domuit flagellis et libidinis incendium gelidas niues nudo amplexans pectore extinxit. In hoc uirtutis genere muliebris quoque sexus laude sua non est fraudandus. Elizabeth, Thuringię ducis coniux, regia progenies, cum incolumi sospiteque adhuc marito Christum induisset, in secretiori cubiculo cum ancillis conclusa, uti se flagellorum ictibus onerarent,


634. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_484 | Paragraph | Section]

stomachum, unicam uini guttulam in urceum aquę plenum instillare coepit, ut et obediret et aquam tamen nihilo pene quam ante sapidiorem biberet. Pauculas etiam ficus festiuis duntaxat diebus in cibo habuit, neque hoc quidem sua sponte, sed obedientię iure. Hic igitur iam ab initio in parentis uisceribus a Deo electus, prędestinatus et sanctificatus, quam magna res esset ieiunium, ostendit, cum ipsam matrem ad id compellendo tum


635. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_510 | Paragraph | SubSect | Section]

incurrit, dum obedire negligit. Iccirco quidem Ioannes abbas in Scythi, quem sol iratum non uidit, ex hac uita ad meliorem migraturus, pręcipuum discipulis suis documentum relinquere uolens nunquam quicquam se ex sententia sua egisse dixit, sed seniorum, nunquam aliquid docuisse, quod prior ipse non fecisset. Hoc erat proprię renunciare uoluntati et in docendo nihil pręsumere. In hoc ille summam pene uirtutum putauit, qui, dum decederet,


636. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_516 | Paragraph | SubSect | Section]

uirgo, Pafnutii Alexandrini filia (Smaragdus monachus dicta et credita), quoniam illi multus in uultu decor inerat, quocunque se uerteret, omnium in se oculos conuertebat. Hanc ob rem, ne fratrum mentes Deo intentas pręsentia sua labefactaret, iussa est cęllulę suę ianuam ultra non egredi, sed ibi humanis pariter diuinisque defungi officiis. Paruit non libenter minus quam constanter, octo et triginta annos carcerem passa perpetuum. Tunc tandem,


637. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_521 | Paragraph | SubSect | Section]

suę, pudiciciam, Domino protegente, quocunque perrexisset, tutam fore, uitę tamen suę ob eius formam improbos homines insidiaturos dubitans, sororem suam esse dicebat. Itidem et Isaac, illius filium, de Rebecha, coniuge sua, pari imminente periculo simulasse legimus neque propterea hunc vel illum ob hoc aliquando reprehensum. Ea namque simulatione occasio uitabatur homicidii, et grauius deliquissent, si uerum confitentes causam malis sęuiendi


638. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_539 | Paragraph | SubSect | Section]

sine beneficio eos dimittere, qui sine hęsitatione nostrę se crediderint fidei. Seuerus, Agathensis abbas, passerem aduolantem ita humanitus excepisse dicitur, ut, cum ille fracto crure aliorum aucupium effugisset, ipse sua precatione sanatum dimiserit. Qui enim benigne alios accipit, facile, quod a Domino petit, impetrat. Scriptum quippe est: Mansuetis dabit gratiam. Francisci quoque lenitatem auicularum audacia


639. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_542 | Paragraph | SubSect | Section]

discamus linguam ipsam et coercere, cum seruandum erit silentium, et, cum loqui expediet, pensitare. Quando quidem Salomonis sententia est: In multiloquio non deerit peccatum. Qui autem moderatur labia sua, prudentissimus est. Iob a Domino arguitur, quod contendere ac disputare secum concupierit, dum calamitatum suarum causam anxie perquireret. Et respondens ait: Qui leuiter locutus sum,


640. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_544 | Paragraph | SubSect | Section]

esse pręceptum: Estote factores uerbi, et non auditores tantum! Idem Theophilo episcopo se aliquando adeunti et aliquo sermone ab ipso spiritaliter refici petenti respondit: si taciturnitate sua non reficiebatur, nec sermonibus eum refici posse. Hine quidem die uitę suę iam supremo audacter affirmauit, ex quo eremum incolere coepisset, nullum se unquam protulisse uerbum, quod prolatum nollet. Perfecit ergo, quod


641. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_544 | Paragraph | SubSect | Section]

accepimus, ita ut perquam rare loqueretur nec nisi quantum auditoris exigere uidebatur necessitas, taciturnitatem seruans et simul officio fungens charitatis. Theonam * corr. ex Theonem etiam in cęllula sua clausum annos triginta, silentii habuisse continentiam perhibent et, quantum ea re profecisset, miraculis postea ostendisse, neminem non sanum dimittendo, qui ęger ad se curationis gratia accessisset.


642. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_545 | Paragraph | SubSect | Section]

dicens: Finitis itaque Psalmis et quotidiana congregatione (sicut superius commemorauimus) absoluta nullus eorum uel ad modicum subsistere aut sermocinari audet cum altero, sed ne quidem per totum diei spacium a cęlla sua progredi aut deserere opus, quod in ea solitus eat exercere, pręsumit, nisi forte cum fuerint ad officium necessarii cuiusque operis euocati. Quod ita explent foras egressi, ut nulla inter eos sermocinatio conseratur, sed


643. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_546 | Paragraph | SubSect | Section]

possint: Quod egressum est de labiis meis, rectum in consepctu tuo fuit. Seuerus Sulpitius presbyter, cum multa catholice scripsisset (ut Gennadius presbyter tradit), in senectute sua a Pelagianis deceptus, et agnoscens loquacitatis culpam, silentium usque ad mortem tenuit, ut peccatum, quod loquendo contraxerat, tacendo penitus emendaret. Diuus Hieronymus libro, quem de institutione sanctarum


644. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_565 | Paragraph | SubSect | Section]

demonia, nunquam casti propositi locum deseremus. Medericus quoque, Heduensis abbas, et ipse malarum tentationum uictor ac uirgo, monachum quendam assiduis incestę cogitationis oppugnationibus tantum non superatum, tunica sua induens periculo liberauit, ita ut ille deinde omnis huiusce molestię se expertem palam affirmare solitus sit. Antonio, Alexandrino abbati, diabolus deformi admodum tetraque facie apparens dixit se fornicationis


645. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_571 | Paragraph | SubSect | Section]

illi affatim suppetebant, offerentem neglexisti, patrem quoque eius ut minantem, ita iniuria afficientem risisti. Ob quam constantiam Dominus, dum te impii expoliant, capillorum uestiuit incremento. Dum ad prostibulum trahunt, sua tutatus est luce. Infamem locum micantis fulgoris decore honestauit. Perculit horrore corruptores et in fugam conuertit. Procum autem illum libidinis furiis actum nihilque pensi habentem, cum ad te irruisset,


646. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_575 | Paragraph | SubSect | Section]

Perpetuum nanque Spiritus Sancti habitaculum est impolluta uirgo, quę perpetuę sese dedicat castitati. Maria Decegnies, puellula duodecim annos nata parentum (non sua) uoluntate cuidam Ioanni nuptui tradita, uitę districtione ac sanctitate commouit uirum, ut intactam dimitteret. In uirginitate ergo perseuerans, multa uirtute multisque miraculis celebris euasit. E uita decedenti


647. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_588 | Paragraph | SubSect | Section]

malum, quod illi interminatus fuerat, distulit post eum in diebus Ochozię et Ioram, filiorum eius. Hinc per Ezechielem prophetam ait: Impietas impii non nocebit ei, in quacunque die conuersus fuerit ab impietate sua. Iosaphat, rex Iuda, irruentibus aduersum se Moabitis et Ammonitis et Idumeis indixit ieiunium atque orauit. Omnesque de Iuda steterunt coram Domino cum paruulis et uxoribus ac liberis et in


648. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_591 | Paragraph | SubSect | Section]

et uxores repudiare et, qui de ipsis nati fuerant, filios abdicare. Igitur ipso Dei legem exponente conuenisse dicuntur in ieiunio et in saccis, puluere conspersi et ab omni filio alienigena separati, confitentes peccata sua et iniquitates patrum suorum quater in die et quater in nocte, et adorantes Dominum, Deum suum. Ideo in pace stabiliti pristinę libertatis statum sibi recuperauerunt, dicente Domino: Si abstuleris offendicula tua, a


649. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_592 | Paragraph | SubSect | Section]

uestiti sunt saccis, rex ipse surrexit de solio, abiecit regia ornamenta et saccum induit seditque in cinere ac iussit, ne homines, iumenta, boues, pecora gustent quicquam usque mane utque unusquisque conuertatur a uia sua mala. Id uidens Deus auertit omnem perniciem illam, quam eis comminatus fuerat se illaturum. Quis ergo dubitet, quin a diebus Ioannis regnum cęlorum, uim patiatur et uiolenti rapiant illud, si etiam ante Ioannem hominum


650. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_603 | Paragraph | SubSect | Section]

salutem lucrum suum fecit. Mutius abbas cuidam iam animam agenti Deum precatus trium annorum spacium ad poenitendum impetrauit sanumque secum ad eremum duxit. Et ille, cum triennium peccata sua luxisset in uigiliis, ieiuniis, obsecrationibus, decessit securus. Et cuius ope uitę terminum protelauerat, eius et manibus sepultus in Domino quieuit. Egidius, Arelatensis abbas, dum missam celebrans pro quodam regis


651. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_604 | Paragraph | SubSect | Section]

peccatum suum confessus, uisa enarrauiit ac deinceps ita sancte uixit, ut miraculis nobilitatus sit. Beati sunt igitur, qui lugent, non mundi aduersa, non persecutiones, non corporis ęgritudinem, non suorum mortes, sed sua aliorumque peccata. Nihil ita diluit maculam criminis ut lachryma poenitentis. Huius exundans humor animam puram reddit et spiritali replet suauitate, peccatoris tristitiam mox immensi gaudii spe temperat, ut, qui prius


652. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_606 | Paragraph | SubSect | Section]

parumper contemplemur, ut saltem pudeat nos, qui uiri sumus, isto uirtutis genere a foeminis uinci ac superari. Mulier illa de Euangelio peccatrix in aliena domo quęsiuit Saluatorem, quoniam in sua non habebat. Non enim habitat Deus in corpore subdito peccatis. Conscientię ergo stimulis acta, illuc, ubi Iesus accubuerat, irrupit, accessit retro et pedes eius lachrymis rigauit, capillis tersit, osculata est, unguento


653. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_607 | Paragraph | SubSect | Section]

Postquam autem perseuerauerit, restat, ut uideat Iesum, non in terra sepultum, sed iam deuicta morte in cęlo triumphantem. Quern sic uidere perfecta consummataque beatitudo est. Vt ergo illum in sua Patrisque gloria aspicere mereamur, prius eundem imitari debemus in sua humilitate. Iccirco, dum crucifigendus duceretur, populi et mulierum turba cum lamentis illum et eiulatu sequebatur, ut scias, quia hi uere sequuntur


654. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_607 | Paragraph | SubSect | Section]

sepultum, sed iam deuicta morte in cęlo triumphantem. Quern sic uidere perfecta consummataque beatitudo est. Vt ergo illum in sua Patrisque gloria aspicere mereamur, prius eundem imitari debemus in sua humilitate. Iccirco, dum crucifigendus duceretur, populi et mulierum turba cum lamentis illum et eiulatu sequebatur, ut scias, quia hi uere sequuntur Iesum, qui per poenitentiam affliguntur et peccatorum sordes hymbre


655. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_610 | Paragraph | SubSect | Section]

quoniam inter missę solennia diacono Euangelium inepte admodum legenti stolam erripiens ipsa sibi apponere et eius officio defungi ausa fuerat, semet arrogantię accusans dignitatem deposuit annosque septem a cęlla sua non discessit. Ibi etiam sedile sibi faciendum curauerat, cuius pars, quę humero tenus considentem hemicyclo amplexabatur, in summo clauorum cuspidibus ad Psalmorum numerum dispositis horrescebat. In eo sedili illa, cum


656. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_611 | Paragraph | SubSect | Section]

ab omnibus peccatis suis, quę operatus est, et custodierit omnia pręcepta mea, et fecerit iudicium et iustitiam, uita uiuet et non morietur. Omnium iniquitatum eius, quas operatus est, non recordabor. In iustitia sua, quam operatus est, uiuet. Nunquid uoluntatis meę est mors impii, dicit Dominus Deus, et non ut conuertatur a uiis suis et uiuat? Et iterum: Conuertimini — inquit — et agite poenitentiam ab


657. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_611 | Paragraph | SubSect | Section]

— inquit — et agite poenitentiam ab omnibus iniquitatibus uestris, et non erit uobis in ruinam iniquitas. Et rursum: Impietas impii non nocebit ei, in quacunque die conuersus fuerit ab impietate sua. In Iohele quoque propheta legimus: Dicit Dominus: Conuertimini ad me in toto corde uestro, in ieiunio, et fletu, et planctu, et scindite corda uestra, et non uestimenta uestra, et conuertimini ad Dominum


658. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_618 | Paragraph | SubSect | Section]

peccatorum necessariam esse, cum utriusque Instrumenti pręceptis tum exemplis facile probari potest. Inde est, quod illi Ecclesię autoritate execrantur, qui saltem semel in anno non fuerint coram sacerdotem confessi peccata sua, confitendi habentes facultatem. Impius est enim, qui quicquam infectum relinquit, quod ad placandam Dei iram nouerit pertinere. Peropportune igitur de hoc confessionis genere sermonem facere nunc pergemus.


659. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_619 | Paragraph | SubSect | Section]

diuinę Scripturę locis tum in prophetę Neemię libro legimus, ubi dicitur, quod filii Israhel, dum de captiuitate reuersi reędificarent Hierusalem, ieiunantes et operti saccis et terra conspersi confitebantur peccata sua et iniquitates patrum suorum quater in die et quater in nocte et adorabant Dominum, Deum suum. Poenitentiam igitur iungat confessioni, qui de captiuitate peccati redire cupit ad pristinę innocentię statum et construere


660. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_625 | Paragraph | SubSect | Section]

locus. Ne uero nihil de foeminis dixisse arguamur, tametsi omnia fere, quę ad uirtutem spectant, utrique sexui communia sint, unum tamen earum exemplum promam. Ferunt mulierem quandam peccata sua in uolumine descripta Basilio Magno porrexisse, supplicantem, uti pro eorum remissione Deum deprecaretur. Orauit ille, et omnia deleta apparuere pręter unum cęteris grauius. Cuius causa dum ad Effren


661. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_626 | Paragraph | SubSect | Section]

altera uero detegit, cui oportet, ac reuelat et confitendo poenitendoque diluit atque iterum eo delabi, ubi confundi necesse est, cauet. Qui ergo (ut Salomon sapientia plenus ait) abscondit scelera sua, non dirigetur; qui autem confessus fuerit et reliquerit ea, misericordiam consequetur. Idem dicit: Reuela Domino opera tua, et dirigentur cogitationes tuę. Et Ioannes apostolus, cui futurorum


662. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_630 | Paragraph | SubSect | Section]

tamen ibi est sicut in speculo, non ueritas. In sacramento autem tota substantię Christi magnitudo est, quam non loci spacio metimur, sed ui naturę. Ac ne forte ideo spacium illud, quo hostia circumscribitur, uacuum putes, sua specie plenum est: species in loco, substantia in natura est. E cęlo quoque ad altare, id est, ad terram usque delabendo moram non sustinet, sicut nec oculi nostri acies cęlum et sydera suspiciendo, cum


663. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_637 | Paragraph | SubSect | Section]

licuit sacrilegis illud polluto contactu prophanare, cuius honorem Tharsitius uitę suę antetulit. Illi infidelitatis errore prolapsi ad inferos corruerunt, hic armis eorum fortior cum martyrii palma cęlum petiit, ipsum in sua ibi specie perpetuo uisurus, quem hic in aliena digne coluit. Hactenus de excellentia sacramenti. Reliquum est, ut aliquid de utilitate ipsa, quam ab eo haurimus, fructuque dicamus, tametsi nihil de illo pro


664. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_638 | Paragraph | SubSect | Section]

Oliueti, iam altiora et fructuosiora petentes quam ante petierant. Et Zacheus quidem, cum ipsum Dominum suo suscepisset hospitio, reddit quadruplum pro eo, quod ante fraude interuerterat atque dolo. Et in pauperes sua incipit effundere, qui rapuerat aliena. Pręstat quoque contra illicitas animi cupiditates resistendi robur, ut seipso fortior sit, qui cęlestis cibi pabulo fuerit saginatus. Quemadmodum enim illi, qui in mari fluctibus


665. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_374 | Paragraph | Section]

edicto omnes perdere iusserat. Mox innocentia eorum cognita sententiam uertit in accusatorem. Quos autem neci iam addixerat, honore affecit. Laudabilius egisset, si non pręcipitasset iudicium. Sed neque in eo laude sua fraudandus, quod iniuste decretum iuste reuocare non tardarit, in illum animaduertens, cuius suggestione deceptus fuerat, tam ęquus iniqui hominis ultor factus quam sęuus fuisset innocentum interemptor, si ante dictam


666. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_377 | Paragraph | Section]

magis ipsi accusandi. Moyses abbas in deserto Scythi nominatissimus, cum accersiretur, ut sententiam diceret in fratrem, qui peccauerat, uenit saccum harena plenum in tergo baiulans. Et rogatus, quid istud esset, peccata sua esse dixit, quę uix ferre preualeret, nedum aliena iudicare posset. Quod prępositi monasterii audientes, fratri poenitenti ueniam indulgere quam poenam infligere maluerunt, dum consyderant ne se quidem sine peccato esse.


667. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_378 | Paragraph | Section]

quod audisti!« Cumque ille id sibi a uiro fideli relatum asseueraret, respondit: »Si fidelis esset, non tibi dixisset!« Postremo proposuit ei trabem et festucam de Euangelio, ut semper aliena peccata festucam putet, sua trabem, se prius condemnans quam alios iudicans. Quo tandem consilio ipse usus ibidem habitauit, unde recedere decreuerat, male de altero obloquentibus credere destitit, male agentes sibi pręferre coepit et, si quis etiam


668. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_396 | Paragraph | SubSect | Section]

proderet. Qui cum diu multumque uexatus a sanctissimis uiris curari nequiuisset, postremo ipsius Pafnutii oratione curatus est. Sicque mitis ac modestus adolescens iam labefactatam honestatis et sanctimonię famam patientia sua reparauit, pietate auxit, dum et inculpatus tolerat et offensus miseretur. Sed nequis ab ingratis saltem per impatientiam subtrahenda esse beneficia existimet, Eulogius, presbyter Alexandrinus, leprosum quendam domi


669. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_397 | Paragraph | SubSect | Section]

reprehendens, quod pius in beluam, impius in proximum fuerit, quod illi ursum, illos ipse peremerit, quos ita ac seipsum diligere debuerat. Postremo intantum eum poenituit uerba uindictę protulisse, ut, si fieri posset, sua morte illorum, qui consumpti fuerant, uitam redempturus uideretur. Itaque semper flebat, fletu ipso ostendens ne mentionem quidem uindictę esse faciendam. Nos ergo, cum lęsi fuerimus, linguam quoque a maledicto


670. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_404 | Paragraph | SubSect | Section]

facientes quam beneficium, quo homines, et quidem ciues ipsorum a demonum lęsione liberati fuerant, rogauerunt Iesum, ut inde a finibus suis discederet. Et discessit. Indigni quippe erant pręsentia ipsa Saluatoris, qui sua magis quam se saluari concupiscebant. At contra sanctissimi apostoli cęterique discipuli, ut soli Christo adhererent, omnia, quę habebant, constanti errectoque animo reliquerunt. Neque Mattheus


671. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_407 | Paragraph | SubSect | Section]

appeterent, multa cum benedictione dimisit. At illi, quod ab eo, quem lęserant, tam benigne accepti fuissent, quotannis monasterio eius non paruam olei copiam missitarunt, ut iam non solum alieni auidi non essent, sed etiam sua largirentur. Elducus, in partibus Britannię abbas, Paulo discipulo segetis iam maturescentis delegarat custodiam. Quo obdormiente graculorum agmen eo delapsum depascere agrum coepit. Et ille


672. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_411 | Paragraph | SubSect | Section]

stercus de nidulo hirundinum cadens oculos excęcauit. Et nihil eo contristatus dicitur, sed gratias egisse Deo pristinęque religiositatis ardorem accendisse magis quam restinxisse. Ob quam patientiam anno a cęcitate sua quarto uisum recipere angeli ministerio meruit. Et rursum gratias Deo agens: Ipse - inquit- castigauit nos propter iniquitates nostras, et ipse saluabit nos propter misericordiam suam. Qui sic


673. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_412 | Paragraph | SubSect | Section]

habitum, quippe qui ipso relicto fugiens falsa ad regem delatione possessionum eius partem intercepit. Respondebimus multos etiam, qui nunquam claudicauerant, dolis atque perfidia seruorum deperisse. Itaque neque isti sua pedum imbecillitas detrimento fuit, sed nequitia serui; quem fugientem fortasse peremisset, si consequi potuisset. Innocentior fuit, quia ingredi nequiuit. Multo autem satius est debiles pedes habere quam manus


674. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_412 | Paragraph | SubSect | Section]

habens, quod paulo ante omnem substantiam (cum opulentissimus esset) una cum liberis amiserat. Nec tamen cogi unquam potuit, ut saltem labiis peccaret. Vxor iacenti assidebat, non quę consolaretur afflictum, sed petulantia sua grauius exasperaret. Nanque tantarum impatiens erumnarum iubebat, ut iam in suam ille necem maledictis Deum prouocaret. At uero Iob non ignarus longe maiorem esse miseriam Deo peccare quam ista pati, in ipsam indignatus:


675. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_415 | Paragraph | SubSect | Section]

oculos habent, difficilius assequi soleant. Maiolus, Cluniacensis monasterii monachus, cęcus erat. Et tamen sapientię ac sanctitatis merito factus est abbas Matiscensis. *corr. ex Maticensis Nec sua ipsi obstitit cęcitas, quin alios cęcos curaret. Surdos insuper mutosque et claudos sanauit, procul dubio sanaturus et seipsum, nisi multo plus emolumenti ac fructus percipere se sciret ex eiusmodi imbecillitatis


676. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_417 | Paragraph | SubSect | Section]

ęgrotabant, sanitati erat. Oleo enim, cui ipse benedictionem imposuisset, peruncti curabantur. Qua quidem in re ostendere nobis uoluit Dominus, quantum ille et fortis esset in patiendo et pius in miserendo. Idem enim, qui pro sua ualitudine nihil solicitus uidebatur, pro aliena anxius erat et pręsentaneum omnibus remedium conferebat. De seruulo mendico in Homiliis et in Dialogo Gregorii relatum est, quod toto


677. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_418 | Paragraph | SubSect | Section]

Senogallię princeps, elephantico morbo diuinitus liberatus, omnia, quę habuit, partim Ecclesię, partim pauperibus erogauit et relictis omnibus soli Deo humilis et egenus toto animi affectu seruire coepit. Compulerat enim sua ipsum infirmitas humani generis conditionem altius consyderare. Et deprehendit nihil prodesse homini terrenum dominatum atque illum, ubi conualuit, dereliquit, cęlestia tantum quęrens et ęterna. Non ab re


678. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_420 | Paragraph | SubSect | Section]

dicitur neque aliam corporis partem pręter summos manuum digitos, cum capere uellet cibum, non aliud ad cubandum lectulum habuisset quam nudam humum. Cogita nunc, qualiter infirmitatem tulerit, quę talia, dum sana esset, sua sponte, ut Christo placeret, tulit. Paula Romana, cum febri laboraret et stomachi cruditate cibum non digereret, ut modico uino uteretur, nec medicorum placitis nec religiosorum suasionibus


679. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_420 | Paragraph | SubSect | Section]

ut optata possideret, omne carnis detrimentum pro nihilo duxit. Mamillam deinde hulceribus affectam ita tolerauit, ut iam morti proxima, apparente sibi beato Petro apostolo, non, ut curaretur, rogarit, sed an sibi peccata sua condonata essent, quęsierit. Quę dimissa esse audiens, multo plus ex hoc consolationis cepit quam ex ęgrotatione ceperat doloris. Si sic animę curam gesserimus, omnis aduersa corporis ualitudo


680. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_427 | Paragraph | SubSect | Section]

et prodigia lapidibus obruitur. Sed quid mali illi lapidum ictus inferre poterant, cui cęli iam aperti erant? Vitam impii eripiebant, sed Iesus a dexteris uirtutis Dei manens animam suscepturus expectabat. Ille itaque tam de sua salute securus pro suis occisoribus orabat: Domine — inquit — ne statuas illis hoc peccatum! Auxitque martyrii gloriam pietatis erga inimicos merito et in Domino obdormiuit, quia uigilauerat pro Domino,


681. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_448 | Paragraph | SubSect | Section]

emoriuntur. Tauris ferocissimis distrahenda alligatur, et ruptis uinculis periculum euadit omniumque mentibus in stuporem uersis libera dimittitur. Inde ab Iconio, ubi talia passa est, Seleuciam deueniens, multis doctrina sua Christo ascitis, uitam hanc cum ęterna commutauit, parata quidem pro ueritatis assertione omnia perpeti supplicia, nisi ab iis illam Dominus protexisset, multorum consulens saluti, dum uni parcit, ipsam tamen sic pręmiis


682. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_460 | Paragraph | SubSect | Section]

precationibus tantum sanctorum, uerum etiam rebus, quas ipsi contrectauerint, terrentur demonia et fugiunt. Siquidem Medericus, abbas apud Edunum sanctitate clarus, cum monachum libidinosis cogitationibus ęstuantem tunica sua induisset, eiusmodi molestia liberauit discedentisque ab illo immundi spiritus ululatus auditus est et ipse in castitatis proposito absque lasciuię prurigine pure integreque permansit. Alius


683. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_464_ | Paragraph | SubSect | Section]

responderet: Hoc saltem in solitudine utiliter ago, quod amore Domini mei, Iesu Christi, a tuguriolo isto non decedo. Cessarunt ibi pręstigiatoris insidię, ubi Christi amori datus est locus. Et in cęllula sua tranquillus permansit, qui iam de abitu cogitarat. Neque hoc de eodem sancto ac mirabili uiro hic prętermittendum, quod carnalis lasciuię titillationem corporis fatigatione suo exemplo docuerit arcendam.


684. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_465_ | Paragraph | SubSect | Section]

ad lapidem pedem tuum, noctu surrexit et in puteum haud modicę altitudinis se pręcipitem misit. Ad sonitum casus exciti fratres ipsum seminecem extrahunt et, cum rem didicissent, a demonio illusum affirmant. Sed ille in sua credulitate pręsumptuosaque superstitione perdurans, die tertio post uita defunctus est. Et quoniam in tali errore defecerat, uix illi a Pafnutio abbate multorum precibus exorato inter dormientium in Domino fratrum


685. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_479 | Paragraph | SubSect | Section]

Dominus et commodat. Misereor turbę — inquit — quia triduo iam perseuerant mecum et non habent, quod manducent. Et dimittere eos nolo, ne deficiant in uia. Sic ergo Dominus perseuerantes gratia sua pascit, ut deficere non sinat, immo, ut abundare faciat. Nam et comederunt — inquit — et omnes saturati sunt. Ac nequis ad uitę perfectionem sibi nihil deesse existimet, fragmenta multa superfuerunt, non


686. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_484 | Paragraph | SubSect | Section]

Sed quid singula repetentes exempla diutius immoramur? Omnes enim seculorum sancti sanctęque ad ipsum sanctitudinis culmen in bonis operibus perseuerando peruenere. Alius alia uirtute magis excelluit, sed unusquisque in sua uitam finiuit. Nisi bene et rationabiliter inchoata ad ultimum usque deduxissent, nec inchoasse profuisset. A custodia matutina usque ad noctem speret Israhel in Domino, ut, quod sperarit, accipiat. Seruiamus illi in


687. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_488 | Paragraph | SubSect | Section]

Omnia tempus habent, et suis spaciis transeunt uniuersa sub cęlo. Deffinire autem uolens, quid esset in uita optimum: Et cognoui — inquit — quod non esset melius nisi lętari, facere bene in uita sua. Omnis enim homo, qui comedit et bibit et uidet bonum de labore suo, hoc donum Dei est. Ad hęc peccatorem solicite exhortans: Quodcunque facere potest — inquit — manus tua, instanter operare, quia


688. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_490 | Paragraph | SubSect | Section]

domum suam. Ideoque et uos estote parati, quia, qua nescitis hora, Filius hominis uenturus est. Beatus ille seruus, quem, cum uenerit dominus eius, inuenerit sic facientem. Amen dico uobis, quoniam super omnia bona sua constituet eum. Vigilate ergo, nescitis enim, quando dominus domus ueniat: sero, an media nocte, an galli cantu, an mane, ne, cum uenerit repente, inueniat uos dormientes. Quod autem uobis dico, omnibus dico:


689. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_490 | Paragraph | SubSect | Section]

et nescies, qua hora ueniam ad te. Et iterum: Ecce uenio — inquit — sicut fur. Quoniam autem, qui gnauiter excubat, non suppilatur, subiungit dicens: Beatus, qui uigilat et custodit uestimenta sua, ne nudus ambulet et uideant turpitudinem eius. Igitur, nequando uigiliam hanc aliqua obliuionis dormitatione intermitteret, Ioannes Elemosinarius, patriarcha Alexandrinus, dum sibi


690. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_494 | Paragraph | SubSect | Section]

hinc iam dicere incipiemus, ut non solum uiuere, sed etiam mori eorum exemplo discamus. Ac primum, ne nimia condendi cadaueris distrahamur cura, Abraham emisse agrum Ephron Hethei scribitur, in quo antrum erat. Eo antro pro sua suorumque sepultura usus est. Ibi primum ipse, deinde Isaac, postremo Iacob depositi recubuere. Desine, peccator, magnifica tibi extruere monumenta et immodico sumptu stupendis artificum operibus exornare. Ecce, qui cum


691. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_509 | Paragraph | SubSect | Section]

lectulum eius ex monastico fortasse instituto accensa per noctem lucebant. Inter illa medius idem apostolus ipsi apparuit. Cuius repentino conspectu lęta magis quam perterrita interrogauit, essentne delicta sua sibi dimissa. Et cum dimissa esse accepisset, ab eodem euocata, ut iam ex hac uita ad meliorem migraret: Rogo — inquit — ut soror Benedicta mecum ueniat. Et responsum accepit alteram nunc secum uenturam, Benedictam autem


692. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_530 | Paragraph | SubSect | Section]

elementa et uerso naturę ordine sol obscurabitur, luna non dabit lumen suum, stellę cadent, terra quassabitur, commotis mare fluctibus rugiet. Et, proh scelus, tam trepida rerum facies non commouebit impios, ut ab impietate sua desistant. Erunt signa — inquit Dominus — in sole et luna et stellis, et in terris pressura gentium prę confusione sonitus maris et fluctuum, arescentibus hominibus prę timore et expectatione,


693. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_533 | Paragraph | SubSect | Section]

ne forte is crastinus sit, quotidie occurrere illi parati simus. Itaque etiam post resurrectionem suam de ipso die interrogantibus Discipulis respondit: Non est uestrum nosse tempora uel momenta, quę Pater posuit in sua potestate. Hinc et Apostolus ad Thessalonicenses scribens ait: De temporibus autem et momentis, fratres, non indigemus, ut scribamus uobis. Ipsi enim diligenter scitis, quia dies Domini sicut fur in nocte ita


694. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_534 | Paragraph | SubSect | Section]

usque ad pręfinitum tempus. Cęterum, quanuis ignoretur, quando pręfinitum sit, longe tamen esse non potest. Nam in Apocalypsi scriptum est: Ecce uenio cito, et merces mea mecum, reddere unicuique secundum opera sua. Et ante Apocalypsim Esaias: Vlulate — inquit — quia prope est dies Domini, quia uastitas a Domino ueniet. Et iterum: Hęc dicit Dominus: Custodite iudicium et facite


695. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_535 | Paragraph | SubSect | Section]

ne ad illos tantum dictum suspicaremur, adiunxit: Quod uobis dico, omnibus dico: Vigilate! Hoc est omnibus, et qui tunc erant, et qui nunc sunt, et qui postea futuri sunt. Omnibus quippe uigilandum est, quia stat sua cuique dies, breue et irreparabile tempus omnibus est uitę. Si breue, cur sic uiuimus, tanquam longissimum sit? Si irreparabile, cur ętatem ocio conterimus, tanquam ea ignauiter transacta repuerascere


696. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_536 | Paragraph | SubSect | Section]

ignauiter transacta repuerascere liceat et non eo concedere necesse sit, ubi et omnis labor irritus est et omnis dolor perennis? Ecce uenio sicut fur — inquit Dominus. Beatus, qui uigilat et custodit uestimenta sua, ne nudus ambulet et uideant turpitudinem eius. Vestimenta sua custodit, qui gratiam in baptismo acceptam integram illibatamque conseruat. Qui uero eam uitiis deturpauerit et sic Sponsi cęlestis thalamum intrare


697. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_536 | Paragraph | SubSect | Section]

ubi et omnis labor irritus est et omnis dolor perennis? Ecce uenio sicut fur — inquit Dominus. Beatus, qui uigilat et custodit uestimenta sua, ne nudus ambulet et uideant turpitudinem eius. Vestimenta sua custodit, qui gratiam in baptismo acceptam integram illibatamque conseruat. Qui uero eam uitiis deturpauerit et sic Sponsi cęlestis thalamum intrare pręsumpserit, nonne audiet: Amice, quomodo huc intrasti non habens


698. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_538 | Paragraph | SubSect | Section]

quę fiunt in medio eius. Signum ergo Filii hominis crux sancta est, quam ante aduentum eius in cęlo splendentem conspiciemus. Et nisi multum splenderet, sole iam obtenebrato conspici non posset. Itaque luce sua uisibilis omnibus apparebit. Plangent autem omnes tribus terrę, quoniam et ipsi fortasse, quos non accusabit conscientia, pauebunt, sed illi pręcipue, qui Iesum quidem crucifixum credentes, minime tamen ei obsequentes,


699. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_541 | Paragraph | SubSect | Section]

eis usque ad tempus et tempus. Sicque Ecclesia sublatis persecutoribus conquiescet iam secura, nisi forte tam gloriosum Sponsi sui aduentum et ipsa stupens timebit, donec ab illo euocata introducatur in cęllaria sua et gaudens dicat: Sub umbra illius, quem desyderaueram, sedi, et fructus eius dulcis gutturi meo.


700. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_553 | Paragraph | SubSect | Section]

et decies centena milia assistebant ei. Iudicium sedit, et libri aperti sunt. Explicabuntur igitur libri prędestinationis pręscientięque diuinę, et Dominus iudicabit orbem terrę in ęquitate et populos in ueritate sua. Iustum et impium iudicabit Dominus, ipso per Ezechielem dicente: Ecce ego iudico inter pecus et pecus, arietum et hircorum. Quemadmodum enim pastor — ut in Euangelio dicitur — segregat oues ab


701. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_561 | Paragraph | SubSect | Section]

sibi subiectos minus recte gubernant. Arguentur patres matresque familias et omnes, qui eorum, quibus pręsunt, saluti atque utilitati consulere negligunt. Post hęc idem apostolus aduersus perfidos Iudeos excutiens uestimenta sua dicet: Sanguis uester super caput uestrum; mundus ego ex hoc ad gentes uadam, ut scilicet Iudeis ob incredulitatis pertinaciam ad ęternas tenebras relegatis ipsos gentiles conuersos et credentes in cęlestia


702. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_567 | Paragraph | SubSect | Section]

quoniam dereliquerunt uenam aquarum uiuentium, Dominum. Illos etiam in damnationem mittet, qui per dolum alienis damnis ditari student: Vę, qui ędificat domum suam in iniustitia, et coenacula sua non in iudicio; amicum suum opprimet frustra, et mercedem (eius) *add. non reddet ei, qui dicit: Aedificabo mihi domum latam et coenacula spaciosa; qui aperit sibi fenestras et facit


703. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_568 | Paragraph | SubSect | Section]

quoque ignorantiam accusans dicet: Populus non intelligens uapulabit. Assentatores etiam, qui arrogantię fomitem subdere cordibus principum eos efferendo solent, reprehendet et increpabit et dicet: In malicia sua lętificauerunt regem, et in mendaciis suis principes. Omnes adulterantes quasi clibanus succensus a coquente. Auaris quoque et cupidis exprobrabit: Aurum suum — inquiet — et argentum suum


704. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_569 | Paragraph | SubSect | Section]

auferetis* corda uestra et non ambulabitis superbi, quoniam tempus pessimum est. Tunc etiam Abacuch propheta in raptores, in auaros, in sanguinolentos fraudulentosque exclamabit dicens: Vę ei, qui multiplicat non sua! Vsquequo et aggrauat contra se densum lutum? Nunquid *corr. ex auferatis non repente consurgent, qui mordeant te, et suscitabuntur lacerantes te, et eris in rapinam eis? Vę,


705. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_574 | Paragraph | SubSect | Section]

errorem, ubi non erat error. Nunc gehenna nos excipiet, non ut corrigat, sed ut puniat, et sicut hactenus animas nostras, ita deinceps etiam corpora simul atque indesinenter exurat. Sic et unumquenque sua scelerum accusabit conscientia, et communis infelicitas ad unam omnes compellet querelam. Insuper ipsi nequam spiritus foeda terribilique facie obcursantes in illos exclamabunt: Quid moram facitis? Quid cunctamini uenire


706. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_582 | Paragraph | SubSect | Section]

Omnes ad predam uenient, facies eorum uentus urens; et congregabit quasi harenam captiuitatem. Et ipse de regibus triumphabit, et tyranni ridiculi eius erunt... Totum in hamo subleuauit, traxit illud in sagena sua... et semper interficere gentes non cessat. Aderunt ibi et ferę bestię a Daniele quondam uisę: leęna expandens alas, ursus dentibus infrendens, ut comedat carnes plurimas; pardus quoque cum quatuor alis et


707. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_593 | Paragraph | SubSect | Section]

Sed, dum adhuc deduceretur, a candidissimis iuuenibus multaque luce coruscantibus obuiam factis dimitti ac uitę pristinę restitui iussum, quod dicerent Seuero presbytero hoc poscenti Deum concedere. Igitur, cum peccata sua eidem confessus poenitentiam peregisset, die septimo iterum, sed felicius, obdormiuit. Terribiles illi nondum confesso, cum per tenebras traheretur, demones fuere, haud dubie terribiliores futuri, si ad gehennam usque


708. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_593 | Paragraph | SubSect | Section]

precibus nobis opus esse, cum expiramus. Iam iudicatis nihil proficiunt preces. Nulla est in inferno redemptio. Neque enim Thedoricum, Italię regem, Arrianum, ne in interitum rueret ęternum, sua tenere uis suusque ualuit potentatus. Quem solitarius quidam in Lipara, Sicilię insula, Deo seruiens, in foueam illam, quę flammas eructat, uinctum deiici uidit a Ioanne papa Symmachoque patritio, quos ille catholicam


709. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_596 | Paragraph | SubSect | Section]

redire iussum; hoc addito, ut iam disceret, qualiter sibi deinceps uiuendum esset. Intantum itaque postea immutatus est, ut ipsa corporis maceratione se uidisse testaretur, quod tantopere timeret. Stephanus Romanus, uir sua ętate illustris, Constantinopolim profectus, in ualitudinem incidens uita decessit. Et quoniam ii, qui illum comitati fuerant, officii gratia corpus eius ad patriam referre uolebant, quęsitus est pollinctor, qui illud


710. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_601 | Paragraph | SubSect | Section]

ut diximus, propinquorum amicorumque tormentis, quos iuxta se cernet, torquebitur mutuaque inter illos commiseratio communis afflictionis erit incrementum. Vellent poenas eorum non uidere, quibus coguntur maledicta ingerere. Sua singulis cruciatio excitabit iram, aliena multiplicabit terrorem. Quid multa? Nihil ibi scietur, nihil uidebitur, nihil audietur, nihil sentietur, nihil cogitari poterit, nisi quod poenis cumulum addat quodque afflictos


711. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_601 | Paragraph | SubSect | Section]

Danielis accusatores a leonibus uel Helisei derisores ab ursis uel Achab regis uxor a canibus membratim discerpti dilaniatique essent; si denique sicut septem Machabei fratres tyranno sęuiente, linguis mutilatis, capite pelle sua deglabrato pedibusque ac manibus desectis in sartagine fricti atque exusti fuissent. Nullum crudelitatis genus est, cuius toleratu inferorum tormenta redimi non debuerint. Introibunt enim in inferiora terrę peccatores,


712. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_606 | Paragraph | SubSect | Section]

Palpate et uidete — inquit — quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me uidetis habere. Itaque post resurrectionem eiusdem naturę corpora sanctorum erunt, cuius fuit corpus Christi, ut membra sua capiti suo conueniant et digna sint, quę in Deo maneant et in quibus habitet Deus. Post hanc corporum pręrogatiuam cumulabitur gratia gaudiumque perpetuum ex loci pręstantia, iustorum


713. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_607 | Paragraph | SubSect | Section]

mira. Et, si tot egregia in hoc infimo uisuntur elemento, quanto omnia excellentiora esse credi par est illo in loco, qui cuncta supereminet elementa, qui cuncta sibi subiecta et quasi sub pedibus posita despicere uidetur et sua sublimitate se omnium nobilissimum profiteri, quem summus et immortalis opifex fabricauit atque ornauit Deus, ut esset angelorum sedes hominumque beatorum domicilium sempiternum. Videmus ista etiam, quę sub cęlo sunt,


714. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_607 | Paragraph | SubSect | Section]

quem summus et immortalis opifex fabricauit atque ornauit Deus, ut esset angelorum sedes hominumque beatorum domicilium sempiternum. Videmus ista etiam, quę sub cęlo sunt, solem, lunam, sydera, cuncta terrena corpora luce sua formositateque superare; nec dubitamus ea, quę supra cęlum sunt, longe illustriora formosioraque esse, quę mortales oculi uidere non possunt. Nouimus pręterea concepti formatique hominis primam habitationem maternum


715. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_609 | Paragraph | SubSect | Section]

elegans et ineffabilis decor, et nulli comparanda structura, et omnibus lignis, omnibus gemmis, omnibus metallis magis excellens materia pars magna gaudii lętitięque beatorum erit. Sed profecto magis etiam gaudebunt sua inter se societate sanctorumque angelorum. Electus gloriosusque conuentus immensam singulis pariet animi uoluptatem. Illuc enim ascenderunt tribus, tribus Domini, testimonium Israhel, ad confitendum nomini Domini.


716. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_622 | Paragraph | SubSect | Section]

Leonis, papę; Amatoris, Antisiodorensis episcopi, Germani, Capuani episcopi, Onophrii solitarii in Aegypto, Speciosi in monte Cassino monachi compluriumque aliorum, quos enumerare longum esset, felices animę, quo die corpora sua reliquerunt, eo ad cęlum tolli uisę sunt et, dum tollerentur, melos interdum lętantium angelorum auditum; Deo uolente felicitatis, ad quam euocabantur, testimonium in terra residere, ne alios pigeret eorum uitam imitari,


717. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_633 | Paragraph | SubSect | Section]

sunt, cum illis iterum fuerint copulata! Gallę Romanę, Christi ancille, ęgrotanti — Gregorius autor est — apostolum Petrum apparuisse, atque illam, ut secum ueniret, inuitasse, eo quod peccata sua dimissa essent. Hanc uisionem cum aliis ipse retulisset, corpore exuta cum illo utique abiit, cui claues datę sunt regni cęlorum. Illum igitur beatitudinis locum ascendit, cuius ianitor est, qui inuitauit.


718. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_635 | Paragraph | SubSect | Section]

Constanti fide, spe firma, forti magnoque animo uiam salutis ingrediamur! Modicum laborabimus, multum metemus. Accipiemus enim, sicuti scriptum est, regnum decoris et diadema speciei de manu Domini, Dei nostri. Ipse dextera sua teget nos et in brachio sancto suo defendet nos. Ipse ponet consolationem lugentibus Syon, dabit coronam pro cinere, oleum gaudii pro luctu, pallium laudis pro spiritu moeroris. Ipse sustollet nos super altitudines


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.