Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: tamen

Your search found 9030 occurrences

More search results (batches of 100)
First 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 1601-1700:


1601. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Quomodo enim tibi placatum iri Deum speras, nisi prius ipse placatus fueris proximo tuo? Tu Deum, quem semper summe reuereri debebas, offendisti, alius te, qui homo es, non Deus, creatura, non creator, peccator, non iustus. Et licet ille, qui lęsit, lędere non debuerit, tu tamen lędi merebare. Quid enim mali non meretur is, qui Deo peccat? Et si dixerimus quia peccatum non habemus, nosipsos seducimus, et ueritas in nobis non est. Nunc considera quam iuste poscas tibi ignosci, qui Deo deliqueris, cum tu homini non uis ignoscere,


1602. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

roganti necessarium, ut nunquam de Dei misericordia diffidat, sed semper se impetraturum speret quod petit, si modo illud fuerit sibi, uel ei pro quo petit, profuturum. Omnia, inquit, quęcunque petitis, credite, quia accipietis, et eueniet uobis. Male tamen id credit, qui ueritati, quę Christus est, non adhęret, eodem dicente: Veri adoratores adorabunt Patrem in spiritu et ueritate. Et ut ostenderet, quare sic adorandus esset: Spiritus, inquit, est Deus, et eos, qui adorant eum, in spiritu et ueritate oportet


1603. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

digni sunt, suffragiis obtineamus. Ita fecisse gentiles quasdam in Euangelio Ioannis legimus. Cupiditate enim affecti uidendi Iesum rogauerunt Philippum, Philippus Andream, ambo Dominum. Quid secutum sit, euangelista non explicat. Non tamen dubito, quin ipse Dominus per apostolos exoratus hoc concesserit, quod fortasse iis tacentibus uel non concessisset uel concedere distulisset. Sanctos ergo in auxilium nobis inuocemus, quia in psalmo est


1604. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Quod si in scelere perseueraturum aliquem constaret, nemo fidelis pro salute illius orare auderet, nisi sibi licere arroganter crederet, quod non licuit prophetę. Nos uero ideo etiam pro obstinatissimis rogamus, quia nescii futurorum speramus ad poenitentiam redituros. Certum est tamen cassas uanas-que esse preces, per quas aliis id postulatur, quod non merentur accipere. Illorum etiam inefficax et inutilis erit deprecatio, qui lingua quidem mansuetudinem atque humilitatem pręferunt, dum Deo


1605. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

suam. Non ergo recepturi sunt Dei gloriam, quam orando non expetunt, cum iam receperint gloriam hominum, quam concupierant. Vtuntur et hi quidem Dominica oratione, sanctorum psalmis precibus-que ab Ecclesia constitutis | Dominus tamen non attendit uerba, sed animum intentionem-que orantis, et magis irritatur quam placatur, cum id, quod bonum est, proposito usurpatur non bono. Tale quippe facinus et Hieremias deuouet dicens: Maledictus, qui facit opus Domini


1606. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

cupiens, nisi poenitentiam egerit, non effugiet poenam. dicente Propheta: Deus dissipauit ossa eorum, qui hominibus placent. Pręterea neque eorum ad impetrandam gratiam proficit oratio, qui quanuis benefecerint, iactanter tamen facta sua prędicant, cum teste conscientia contenti esse deberent | et quicquid laudabiliter egissent, non sibi sed Deo tribuere. Talis fuit phariseus ille, qui ingressus templum, ut oraret, deprimere aliorum mores coepit, suos uero insolenter efferre. Deus, gratias tibi


1607. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

sensit, quamdiu ille uixit. Quin etiam poenitentię tanta uis est, ut immutabilis Dei mutare posse sententiam uideatur. Niniuitę Post dies quadraginta subuertendam Niniuen Ionas a Domino iussus prędixerat, et tamen Niniuitis in cilicio cinere atque ieiuniis poenitentiam agentibus ignoscitur. et quoniam illi peccandi superbiam in poenitendi humilitatem conuerterant, diuinum decretum reuocatur. 18


1608. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

apparet, qui a patre iussi, ut uineam cultum irent, alter negauit se iturum, et poenitentia motus iuit. alter iubenti quidem assensit, sed mutato proposito ire noluit. paruo momento utriusque in contrarium reuoluta est uoluntas. is tamen patris imperium peregisse dicitur, quem nolle obedire poenituit, et quod ante noluerat, rursum uoluit | sua-que sponte fecit, quod liberum erat facere nolle. Hoc si inuitus fecisset, inter non obedientes habendus esset.


1609. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

peccata multa, quia dilexit multum. Sed dilectionis huius testes lachrymę erant, quibus pedes Domini rigauit, capilli quibus rigatos tersit, labia quibus tersos osculata est, unguentum quo illos post oscula unxit. moeror, humilitas, amor simul | mixta erant, omnium tamen causa fuerat amor, quo concupiuit cum ipso in gratiam redire, quem offenderat. Petrus quoque apostolus negationis crimen fletibus diluit amaris. Et qui ante lachrymas Domino


1610. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

operui cinere carnem meam. facies mea intumuit a fletu | et palpebrę meę caligauerunt. Daniel inter prophetas egregius habitus est, uisionum somniorum-que intelligentia donatus est, puer adhuc senes iudicauit, et tamen: Daniel 10 Ego Daniel inquit lugebam trium hebdomadarum diebus, panem desyderabilem non comedi, et caro et uinum non introierunt in os meum, sed neque unguento unctus sum.


1611. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

lugeas, ut uitam magis laboriosam uiuas, ut pręterita peccata succedentium uirtutum meritis compenses. utque in primis cures, ne poenitendi tempus tarda conuersione imprudenter amittas. Ista tamen omnia cum perfeceris, uide ne quid tibi tribuas. totum divinę gratię acceptum referre debes, et cum propheta dicere: Hier. 10 Scio Domine quia non est hominis uia eius | nec uiri est ut ambulet et dirigat gressus


1612. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Difficile est inquis ab usitatis desistere | et pellem iam inueteratam serpentis more cum noua commutare. Sed nisi de Iudea transieris ad Galileam, Domini resurgentis gloriam uidere non poteris. Tametsi hoc tibi difficillimum sit, incipe tamen, tenta, experire | quanto magis tardas, tanto rem factu difficiliorem reddes. Neque enim ad hanc difficultatem, quam causaris, nisi per moras dilationes-que conuersionis descendisti. quo longius abieris, durius erit reuerti. oneri quotidie addendo, nisi


1613. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

remunerator, seuerissimus obstinatorum ultor ac punitor. Et cum tantus talis-que sit, tu illum tibi iratum esse audes negligere? tu illum peccata peccatis cumulando ad uindictam non uereris prouocare? cum tamen a peccatis desistendo placare posses. Ipse enim per prophetam tibi pollicetur | nullam de tot offensis unquam se exprobraturum, si offendere desieris | et secundum sua pręcepta coeperis operari. neque esse suę uoluntatis asseuerat,


1614. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

de hoc Petro fuit uenia data. Manasses Si stellas adorasti, si diis alienis templa aras-que posuisti, si obseruasti somnia maleficiis-que credidisti, si in Dei seruos cędibus es grassatus, ista omnia Manasses fecerat | et tamen, cum eum poenituisset ueniam-que orasset, exauditus est | hostili-que iugo liberatus regnum recuperauit quod amiserat. Nullum ergo tam immane facinus committi potest, quod poenitentibus miseratio non ignoscat diuina. Et cum ita sit,


1615. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

de medico qui omnes in se confidentes in unico uerbo sanat diffidis? Graue est inquis peccatum meum. nunquid grauius quam istorum, quorum modo mentionem fecimus? quibus tamen quod nequiter deliquerant, clementer dimissum constat. Nunquid etiam grauius est peccatum tuum quam cęlum, quam terra quam mare? sed qui potuit creare ista, non poterit sceleris tui pondus eleuare | et ubi abundauit delictum, ibi gratiam abundare facere?


1616. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Nonne etiam Hierosolymę urbi grauissimum idolatrię crimen exprobrans Deus dixerat: Hie. 21 Si laueris te nitro et multiplicaueris tibi herbam borith, maculata es in iniquitate tua coram me. postea tamen ne de peccati remissione diffideret: Fornicata es inquit cum amatoribus multis | tamen reuertere ad me, et ego suscipiam te. Zach. 5 Sed cum reuerti noluissent | aggrauassent-que


1617. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

crimen exprobrans Deus dixerat: Hie. 21 Si laueris te nitro et multiplicaueris tibi herbam borith, maculata es in iniquitate tua coram me. postea tamen ne de peccati remissione diffideret: Fornicata es inquit cum amatoribus multis | tamen reuertere ad me, et ego suscipiam te. Zach. 5 Sed cum reuerti noluissent | aggrauassent-que scelus mentis obstinatione, eorum impietatem plumbi massa onerari uidit Zacharias propheta |


1618. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

benefecerint. Restat ut dicta euangelica, quę memorauimus | quę-que illis similia sunt, ita intelligantur, ut si fiant quę in ipsis pręcipiuntur, peccatori ad emundationem adiumento fore | si tamen pręcesserit poenitentia cum confitendi proposito, quando fuerit opportunum. Igitur sicut charitas ipsa fundamentum et consummatio uirtutum est, ita poenitentia finis esse debet peccandi bene-que agendi initium, ut cętera feliciter succedant | Deo-que grata atque accepta sint.


1619. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

poenitentia cum confitendi proposito, quando fuerit opportunum. Igitur sicut charitas ipsa fundamentum et consummatio uirtutum est, ita poenitentia finis esse debet peccandi bene-que agendi initium, ut cętera feliciter succedant | Deo-que grata atque accepta sint. Siquis tamen solam poenitentiam sibi sufficere credens confessionem respueret, in hereticorum numero ponendus esset. neque ei profecto prodesse potuisset poenitentia ab Ecclesię corpore separato. Separatum enim a


1620. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

nunc uni sacerdoti abscondis, in die Iudicii omnibus manifesta erunt. dicente Domino: Naum. 3 Reuelabo pudenda tua in facie tua. Coram uno modo non uis erubescere? coram plurimis postea confunderis. Omni tamen uerecundię tuę molestia intolerabilior erit Iudicis aduersum te seueritas atque cognitio. ea te peccatis grauatum in barathrum detrudet inferni, ut qui confessionis beneficio per misericordiam Dei oblato uti noluisti, terribiles infinitos-que cruciatus patiaris per iustitiam, dicente


1621. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Poenitentes de iis quibus te offendimus Domine, et eadem sacerdoti tuo confessi | atque ab ipso, cui tu soluendi potestatem dedisti, absoluti, ad mensam saluberrimi conuiuii tui accedimus, ut corpori et sanguini tuo communicemus. Indigni quidem, sed tamen abs te inuitati, qui infirmitati nostrę pręsentaneum porrigens remedium, sacratissimum corpus tuum sub specie panis: Accipite inquis et comedite | hoc est corpus meum. deinde preciosum sanguinem tuum sub specie uini in calice infusum propinans ais:


1622. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Tu enim ipse qui ueritas es, hoc testaris et affirmas, cui uel minimum refragari infidelitatis crimen est. Panis uini-que figuram oculis cernimus, odorem naribus haurimus, saporem ore gustamus, duritiem atque liquorem tactu sentimus. et tamen non nostris sensibus, sed tuo testimonio credimus. Omnis enim homo mendax, tu solus uerax, tu ipsa ueritas, quę nec decipi potest nec decipere. Nos itaque corpus tuum, clementissime Domine, et tuum sanguinem aliena specie


1623. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

qua ratione id fieri possit quęrimus | aut quomodo panis uini-que substantia in substantiam corporis et sanguinis tui transeat, cum accidentia non mutentur, scrutamur. Maius est enim miraculum istud | quam ut humano ingenio uel scientia comprehendi possit | te tamen tradente uerum esse credimus | etiam quod intelligere quomodo uerum esse possit nequimus. Etenim suis finibus circumscriptus est intellectus noster, tuę autem potentię, tuę sapientię nullus est finis, nulla circumscriptio: omnem


1624. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

supra crucem obtulisti in sacrificium. sed ibi uisibilis et passibilis et mortalis apparebas, hic lates gloriosus et deuicta iam morte triumphans. Ibi abscondita erat in homine diuinitas, hic panis uini-que figura cęlatur et humanitas. Sed licet neutrum cernant oculi, utrunque tamen confitetur fides. Tu hic totus es, qui in cęlo es totus, cęlestia non derelinquens et terrena uisitans. Nam et in cęlum ascensurus te quotidie nobiscum fore promiseras usque ad seculi consummationem.


1625. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Primus Melchisedech in sacrificio panem et uinum obtulit. Inde tu diceris | in ęternum sacerdos, non secundum ritum eorum qui pecora sacrificabant, sed secundum ordinem Melchisedech, qui pane uino-que litauit. Illius tamen sacrificium signum et umbra fuit, tuum autem ueritas est et lux. tuum istud et prophetę futurum prędicauerunt | et figurę significarunt, ut in eo credendo, quod et uetustas promitteret | et nouitas exiberet, fides nostra


1626. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

te? in eo quod dicitis | Mensa Domini despecta est . Offerimus panem pollutum, quoties impuris manibus oblationem sanctam contrectamus. Et licet illa pollui non possit, nobis tamen nostra imputatur nequitia. Mensam autem Domini despectam esse dicere uidemur, quoties ad eam contemptim temerarie-que accedimus, quasi ad corporis communes epulas inuitati, non ad animę alimentum singulare. Si ergo mundari se aliquis


1627. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Omnes certe indigni sumus, cum nemo sit qui non peccet , nemo cui cum centurione in Christum credente dicere non conueniat: Domine non sum dignus, ut intres sub tectum meum. In eo tamen digni censemur, si poenitentes, si confessi, si humiles accedimus. Talem cum te iam esse noueris, accedere ne dubites; ab illo inuitaris, qui omnes conclusit sub peccato, ut omnium misereatur. Talis cum accesseris mundaberis, continentior constantior-que efficiere


1628. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

tempore abstinemus carnibus atque lacticinis, quod in his plus nutrimenti esse constat ad lasciuię incitamenta. Qui uero arctius ieiunant, in refectione pane et aqua contenti sunt, aliis abstinent. Sed uirium habenda ratio est | atque ita ieiunandum, ut corpus non lasciuiat | et tamen ad uitę religiosę opera possit sufficere. Satius est orare in ecclesia, psallere, laudis sacrificia offerre, diuina discere uel docere | quam abstinentia nimia debilitatum nihil horum posse pręstare. His autem omnibus moderata


1629. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

se defendat, hic qui ab aquę potu cessare iubetur egrotabat. Noli adhuc aquam bibere inquit, propter stomachum tuum et frequentes tuas infirmitates, sed modico uino utere. hoc est, non multo ad luxuriam, sed modico et aqua diluto ad languidi corporis iuuamentum. Nemo tamen nefas putet | uel carnibus uesci extra ieiunium, nisi uotum obstet, ne in Hebionitarum incidat heresim. uel etiam ieiunando uini usum damnet, ne ipse cum Taciano Encratidarum autore damnandus iudicetur. Nam Dominus et Saluator noster his usus est, ut euangelistę testantur,


1630. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

quo operiemur, sed quęrite inquit primum regnum Dei et iustitiam eius, et hęc omnia apponentur uobis. Ne quem ergo ad Dei seruitia iterum retardet inopię metus, his Domini uerbis confirmatus in illo spem collocet. non tamen ocio et ignauię sese dedat: laborantes ille adiuuat, non desides neque somniculosos. et quoties hominis industria quantum necessitati satis est nequit parare, ipse suppeditat. Agar cum filio per desertum errans cum uehementer sitiret, angeli


1631. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Quid enim prodest corpus tenuare abstinentia, et prauas cupiditates ab animo non euellere? si sic ieiunas, non Christum imitaris, sed diabolum. qui certe neque comedit neque bibit, et tamen nunquam a sua peruersitate resipiscit. Sicut nec illi, quibus lamentantibus, quod ieiunando calamitatem nequirent auertere, Deus respondit: Esaia 53 Ecce in die ieiunii uestri


1632. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

contemnit? De vitio ieivnare nolentivm ventriqve indvlgentivm. Caput XXIV Quanuis autem aliquis in uoluptatibus flagitiis-que perseueret et obduret, si tamen cum iubetur ieiunat, futurę emendationis nonnulla spes est. Non est enim in illo penitus extinctus Dei timor, qui uel hac una in re formidat non obtemperare | Sed quid de illorum


1633. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

in tempore suo ad reficiendum et non ad luxuriam. Profecto non hominum sed pecudum uita est | habere incerta comedendi tempora | passim-que pasci, quasi qui nunquam satientur | et edaciores idolo Bel bibaciores-que existant; si tamen idolum illud tantum in die consumpserit, quantum mentiti sunt eius sacerdotes, hoc est, similę artabas duodecim, oues quadraginta, uini amphoras sex. Sed tamen potatus huius atque abliguritionis intemperantia tolerabilior foret, si rerum solummodo iacturam


1634. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

comedendi tempora | passim-que pasci, quasi qui nunquam satientur | et edaciores idolo Bel bibaciores-que existant; si tamen idolum illud tantum in die consumpserit, quantum mentiti sunt eius sacerdotes, hoc est, similę artabas duodecim, oues quadraginta, uini amphoras sex. Sed tamen potatus huius atque abliguritionis intemperantia tolerabilior foret, si rerum solummodo iacturam inferret, et non etiam corporis atque mentis. Hela Samarię rex cum se uino ingurgitasset, Zambri serui insidias


1635. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

concumberet, neque fortasse quid ageret. cum inter dementem et ebrium nullum discrimen sit, nisi quod alter altero facilius curetur. Tutius est autem secretum aliquod committere stulto quam ebrioso. neuter scit arcanum cęlare, stulti tamen uerbis nemo adhibet fidem, ebrio magis creditur. Ad hęc inter compotantes frequenter leuissima de causa exurgunt rixę, concertationes, uulnera, cędes. Vnde Salomon in Prouerbiis ait:


1636. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

transferat Babylonem, quę nunc non in usum rei diuinę sed magis in opera diaboli uerti solent. hoc est in popinas ganeas-que et obscoenam corporis uoluptatem luxum-que uitę cito finiendę. Quicquid tamen futurum sit, hoc nobis relinquitur solatii quod licet urbes regna-que destruantur, ipsa Christi religio nullis hominum uiribus poterit aboleri. Quanuis cuncta defecerint, illa cui neque portę inferni pręualere queunt, non deficiet. et hęc est uictoria quę uincit mundum


1637. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Primo quidem in fide perseuerandum est, ne labescente fundamento quicquid superędificatum fuerit corruat. Nam sicut fides absque operibus mortua est, ita opera sine fide uana sunt, et licet temporaria mercede non fraudentur, ęterna tamen remuneratione priuantur. Fidei autem perseuerantiam Ioannes apostolus nobis commendat dicens: Quod audistis ab initio, in uobis permaneat. | quia si in uobis permanserit, quod audistis ab initio, et uos in Filio et Patre permanebitis. Dominus etiam in Apocalypsi:


1638. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

labefacta uirtus, ne longiore deuiatione aberrantibus uix ulla in uiam redeundi potestas sit, postquam pręsentium uoluptatum delectatio usum fecerit, usus habitum, habitus naturam. Nec tamen si hoc acciderit desperandum erit. Nihil est ita induratum, quod tundendo non infringat pertinax opera. Steriles campos assiduus agricolę labor foecundos reddit. Infructuosę quoque


1639. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

pręceptum esse: Si spiritus potestatem habentis ascenderit super te, locum tuum ne dimiseris! Infestet licet antiquus hostis, insidietur, tendat laqueos, uenena melle oblita propinet | et omnibus nitatur fallaciis, nos tamen a lege pręceptis-que Domini nostri nusquam recedamus, nos nihil seruituti, quam semel Deo obtulimus, pręferendum existimemus. Quia seruitus ista omni terrena libertate iocundior, utilior, gloriosior est. Hanc ne deseramus,


1640. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Nisi enim ille misericordiam suam multiplicaret, quis nostrum saluus fieret? De prvdentia vitiosa et simplicitate stvpida Caput II Esse tamen et prudentiam quandam nouimus non probatam, de qua in Prouerbiis legitur: Ne innitaris prudentię tuę! hanc deuitare debemus, quia ista de se pręsumentium se-que mirantium prudentia est. qui neminem consulunt, neminem


1641. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

inquirendo philosophi inuenire nunquam potuerunt, opus erit eam discere doctrinam, quę a Deo nobis non ab hominibus tradita sit. cum sola uerissimum ad beatitudinem monstret iter | et eandem certissime polliceatur atque conferat. Neque tamen qui mediocri scientia pręditi sunt, a spe beatitudinis excluduntur. Si uis inquit ad uitam ingredi, serua mandata! Diuinę igitur legis tantum quę ad bene beate-que uiuendum pertinent institutiones nosse | et eas opere persequi, satis perfecta est hominis sapientia.


1642. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

modico contentus Christum sequitur | et corporis quoque puritatem seruat repudiatis connubiis, ut casto Domino propius accedat meritis castitatis | et centesimum fructum capiat | trigesimo sexagesimo-que relicto. Sed licet perfectioris uitę altior sit beatitudinis gradus, una tamen est beatorum Ecclesia unum corpus. Quo fit ut ab ista sapientia, qua saluamur, ne coniugati quidem excludantur, si modo quę iussa sunt peregerint. Illos autem sapientiores esse dicimus, quos uirtutibus nouimus pręstare, et non scientia solum uel


1643. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Dabit itaque operam, ut disciplinis instruatur, quę naturam suam perficiant, ne ignarus rerum erret | nec pro bono accipiat malum et bonum pro malo, ac dum sapienter se facere putat, insipientię arguatur. Nam licet affectionem boni habeamus a natura, non tamen et scientiam quę efficit sapientem. Inter doctum autem et indoctum multa distantia existat necesse est, quanta utique inter scire et nescire. Quorum alterum Salomon luci, alterum tenebris comparat dicens: Eccle. II Vidi quia


1644. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

in illa futuri signa sunt, in hoc eorum euentus; in illa umbrę, in hoc ueritas; in illa seruitus, in hoc libertas; in illa promissio, in hoc promissionis impletio atque gratia. in utroque autem bene beate-que uiuendi pręcepta. plenius tamen exactius-que in Euangelio quam in Lege, quia Legis mediator Moyses, Euangelii Christus, per quem redempti ac saluati sumus. Hunc si sequi uolumus | et sanctissimis eius institutionibus inhęrere, uere sapientes uere-que beati


1645. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

disciplinę curare nequiuerant, tacta Christi fimbria recepit sanitatem, quia gentilitas desiit uictimarum cruorem demonibus fundere, ubi in Christo Deum cognouit, quem in spiritu coepit adorare. Adhuc tamen ista infidelitatis sapientia in illis perseuerat, qui somnia sortes-que obseruant | et naturas hominum ex stellarum influxibus pendere iudicant | et incantationibus diaboli magis quam piis Ecclesię precibus delectantur. In his omnibus


1646. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

esse creditur. In cęlestibus autem dixit | iuxta consuetudinem diuinę Scripturę, quę uolucres quoque cęli appellat, quas per aera uolitantes cernimus. Magnarum autem uirium esse illos ostendit | principatum et potestatem et regimen eis attribuens. non hoc tamen in omnes homines, sed in illos duntaxat, qui tenebrę sunt. In illos uero qui lux sunt, ius nullum habent, nisi tentandi incitandi-que ad peccandum, ut et ipsi relicto bene agendi lumine malignę actionis tenebras diligere incipiant, et cum id


1647. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

ut postquam per nonnulla uere prędicata syncere-que monstrata fidem uerbis adeptus fuerit, credulos tandem in foueam pręcipitet erroris. Idem quanuis intimas hominum cogitationes ignoret, eas tamen per exteriores motus atque gestus iudicat et deprehendit. tum quocunque aliquem magis inclinari uidet, eo accommodatis tentationibus trahere nititur, suggerens quicquid illum magis appetere coniicit. Tu uero si uis istud uitare periculum,


1648. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Factus fuit quidem angelus Dei, ut cum reliquis beatis eiusdem generis in cęlo spiritibus beatitudine frueretur ęterna. Et licet futuri prescius Deus nosset illum per arrogantię uitium a statu suę conditionis repellendum, sciebat tamen iustis expedire ut crearetur. ne uidelicet deesset illis aduersarius, cuius molestia ad pręlium exerceantur | et tandem uictoria potiti gloriosius coronentur. Hac de causa profecto etiam


1649. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

demones pro diis habere post Euangelii uulgationem. cessauit et infernus esse fidelium animarum receptaculum, cum Christus in cruce se confitentibus promittere coepit paradisum. Coluber tamen tortuosus hac tanta potestate exutus | aliud fallaciarum genus commentus est: disseminare hereses coepit | et ad uitia concitare. Atque hoc illi permissum (sicut diximus) ut sanctorum robur atque constantia innotescat | et scelesti tunc saltem, cum damnati fuerint intelligant,


1650. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Super aspidem et basiliscum ambulabis | et conculcabis leonem et draconem. Beemoth / Leuiatan Beemoth et Leuiathan in historia Iob legitur, quos elephantum et cętum uocari diximus | alter tamen proprie bestialis interpretatur, alter persequens eos; quasi enim ferocissima bestia nunquam ab hominum persecutione conquiescit. Vulpis Vulpis pręterea quia fraudulentus est


1651. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

concupiscentiam | et spiritum per concupiscentię adimpletionem, ut corpori simul animę-que noceat. Serpens. Scorpio Idem serpens dicitur et scorpio. Mera enim uenena sunt, quicquid ille suadet. Huius tamen periculi metu seruos suos liberat Saluator dicens: Ecce dedi uobis potestatem calcandi super serpentes et scorpiones. In Esaia est scriptum: XIIII. Implebuntur domus eius


1652. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Domus eorum es, si perdite uiuis. draco tibi est diabolus, si uirosos eius afflatus non deuitas. strutio tibi est si terrenarum rerum curis implicaris. Strucio Licet pennas habeat strutio, nunquam tamen a terra subleuatur. Pilosus Pilosus tibi est, si in uitiis consenesces. pilosa namque est senectus. Ulula Vlula tibi est, si in tenebris uitam agis | et ab eo auerteris qui ait: Ego sum lux mundi.


1653. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

heretica prauitate? Hereticorum igitur Seon iste rex est, ut cum illo simul pereant, si ab eo ad Christum qui ueritas est, non conuertentur. Hic est ille Seon superbus, qui fideles Israhelitas non sinit in pace transire per fines regni sui | obstat-que armatus, inito tamen pręlio succumbit. Tentare enim demon sanctos potest, uincere non potest, Deo cui seruiunt protegente. Hic idem est Balach rex Moabitarum, qui Balaam diuinum compellebat, ut fideli populo malediceret. cui autem Deus benedixerat, ei Balaam maledicere nequiuit. Balach


1654. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

quid uolo nisi ut ardeat? Nabuchodonosor Hic idem diabolus Nabuchodonosor est rex Babylonis. Nabuchodonosor | sedens in angustia agnita exponitur. Diabolus enim creatori suo rebellis, quanuis agnoscat errorem suum, qua tamen superbia est, nunquam adduci potest, ut ipsum peccati poeniteat. Rex autem est Babylonis, in illos exercens imperium, qui errore aliquo confusi sunt. nam Babylon confusio dicitur. Hic obsedisse Hierusalem describitur, hoc est homini fideli tetendisse insidias | propriis


1655. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

tamen superbia est, nunquam adduci potest, ut ipsum peccati poeniteat. Rex autem est Babylonis, in illos exercens imperium, qui errore aliquo confusi sunt. nam Babylon confusio dicitur. Hic obsedisse Hierusalem describitur, hoc est homini fideli tetendisse insidias | propriis tamen uiribus ciuitatem capere nequiuit, donec rex Ioachin, id est, rationalis animę pars ultro se illi tradidit. Captus igitur Ioachin iste, quia capi uoluit, de Hierusalem transfertur in Babylonem, de uirtutibus ad uitia. Itaque nisi


1656. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

sit. Hi etiam Sydonii nominantur, id est uenatores. Qui autem homines erunt et non bestię, Sydoniorum istorum uenatione capi non poterunt. Ad bestiarum enim non ad hominum capturam pertinet uenatio. Ille tamen ex homine in pecudem uertitur, qui peccat, dicente Propheta: Homo cum in honore esset, non intellexit. comparatus est iumentis insipientibus et similis factus est illis. Hi etiam Caldei nuncupantur. quos in Abbacuch propheta se suscitaturum minatur Dominus aduersus


1657. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

zizania. Idem est Barrabas, qui adhuc inter Iudeos homicidia peragit incredulitatis. Et ne ignoremus angelum aliquando Dei fuisse, post reatum etiam angelus nominatus est, non tamen bonus, sed malus, non Dei, sed diaboli. Ut est illud in psalmo: Immissiones per angelos malos. et illud in Euangelio: Ite maledicti in ignem ęternum, qui paratus est diabolo et angelis


1658. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Iuda superare quidem Iebuseum potuerunt, delere non potuerunt | vnde cum eis etiam habitasse dicitur . xvi. / xvii. Sic filii Ephraim et Manasse subiecisse certe sibi Cananeum feruntur, non tamen eum interfecisse. Tentationes igitur uincere possumus, ne autem tentemur efficere non possumus. Quod si Dominum serpens tortuosus et in omne nefas confidentissimus | tentare ausus est,


1659. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

nec inuasit solum, uerum etiam superauit? Iudam uicit auaritia, Petrum timor, filios Zebedei honoris appetitio, quosdam quis ex ipsis maior esset contentio, quosdam Dominicę resurrectionis in credendo ambiguitas. Ex omnibus tamen unus Iudas periit, quia ueniam desperauit. Cęteris uero benignitas Domini subuenit | ueniam-que indulsit. quia et ambitionem conuerterunt in humilitatem | et contentionem in concordiam | et dubitationem in fidei firmitatem | et


1660. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Noster es an aduersariorum? nec ante iussis eius obediuit | quam quod angelus Dei esset, compertum habuit. Iud. VI Gedeon quoque ad liberandum ab hostili uastatione populum electus angelum uidit | loquentem-que audiuit, et tamen: Da mihi signum inquit, quod tu sis qui loqueris ad me. accepto autem signo credidit. Vterque tibi exemplo sit, ne uisis eiusmodi nimis cito fidem adhibeas, donec argumento aliquo tibi ueritas constet. Tum


1661. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

ne in gentibus quidem ius esse sibi relictum, omnibus iam a falsa ad ueram religionem conuersis. Hac ergo potestate atque hoc regno priuatus, quid ageret, quo se uerteret, nesciebat. Rursum tamen nouo fraudum genere usus, in illorum qui conuersi erant cordibus (ut supra est dictum) inserere hereses coepit. ut in quibus idolatria iam defecerat, non deesset mendax de uera religione sententia. atque ita non paucos, quibus in credendo mens leuior erat,


1662. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Deo mortui sunt. respondet et ait: Gratia Dei per Iesum Christum. Nos igitur in Christum credentes | a carnis uiolentia non nostrę uires, sed diuina liberat gratia. Quanuis autem ab Adę maledictione tunc absoluimur cum in Christo per baptismum regeneramur, manet tamen in nobis fomes peccati, ut ii qui Christi sunt, in certamine suę carnis probentur. et qui uicerint, eo ascendant, ubi ęternę pacis ineffabili bono perfruantur. Hac tanta ergo proposita mercede


1663. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

dolos munitus fuerit, sicut mons Syon non mouebitur in ęternum. Erit ueluti turris fortitudinis a facie inimici | et tanquam nauis ualidis compacta trabibus | pertransiens mare istud magnum et spaciosum, nec fluctibus fracta | nec procellarum turbine subuersa. Siquando tamen ingrauescere carnis pugna | spiritum-que uehementius lacessere coeperit, caro ipsa tenuanda erit ieiunio, fatiganda laboribus, domanda uigiliis, orationumque pernoctationibus quasi uinculis constringenda.


1664. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

quibus et ipse se submiserat | teste euangelista, qui subiungens ait: Et descendit cum eis, et uenit Nazareth, et erat subditus illis. Veruntamen siquid iusserint parentes, quod legem offendit diuinam, Deo potius pareas quam illis, uel si non officit legi | et tamen tibi ad obsequendum Deo impedimento est, dimitte parentum imperium | et ad seruitium Deo pręstandum conuertere. Non est inquit, me dignus, qui patrem aut matrem plus quam me diligit. Ad obediendum Deo inuitat cum ait: Luc. LIII


1665. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

quod non quęreret mundi gloriam, sed mundi salutem, dixit: Io. 8 Ego gloriam meam non quęro | est qui quęrat et iudicet. Hic gloriam suam non quęsiuit, qui se ultro ignominię ab impiis perferendę exposuit. Ille tamen gloriam eius quęsiuit, qui cum illo erat. Glorificauit enim Deus hominem quem assumpsit, a morte suscitando, in cęlum transferendo, quod semel assumpsit nunquam dimittendo, adorandum et angelis et hominibus


1666. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Quod ergo non quęsierit gloriam suam ad humanitatem pertinet, quod autem quęsierit et iudicarit, ad diuinitatem refertur. Quanuis enim humanitas et diuinitas una persona Christi sit, sępe tamen et dicere aliquid et facere illi placuit, quod non erat utrique naturę commune. ut per ea quę hominis sunt, hominem agnosceremus, et quę Dei Deum. Nam in Christo uel hominem sine Deo | uel Deum sine homine confiteri | hereticorum impietas est. Cum igitur dixit se gloriam


1667. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

qui magis capacis ingenii sunt prędicare. simplices uero simplicibus uitę pręceptis instruere. Ac ne forte precii alicuius gratia id agas, sed affectu salutis eorum quos doces: Gratis accepistis inquit, gratis date. Accipere tamen ab offerentibus quantum uictui necessario satis sit, si indigueris, ne nefas putares ait: Dignus est operarius mercede sua. Mercede uidelicet quę inopię succurrat, non quę luxuriam paret. Porro sicut ipse docuerat, ita discipulis suis prędicationis officium


1668. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

ipsum uirginitas scias , de Ioanne apostolo quia uirgo erat, in Euangelio dicitur: Discipulus ille quem diligebat Iesus. Nam licet Iesus etiam reliquos omnes diligeret, de nullo tamen sic est expressum | sicut de isto, quem mentis corporis-que puritas commendabat. Hic solus in sinu Christi cunctis ad mensam sedentibus recubuit, quia solus fortasse intemeratę uirginitatis laude illi proximior erat. Pręcellit


1669. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

| uel obseruatum sancte. Adde quod neque pręcepta | neque exempla, quę litteris mandata legimus, ita mouent | ut sanctorum hominum uiua uox | et pręsens oris aspectus | et uitę totius tenor oculis expositus ac manifestus. Miranda siquidem plurimorum gesta audimus, nonnulla tamen quia difficilia factu ardua-que uidentur, suspenso animo accipimus, uix fidem adhibentes relationi alienę. de his autem quę oculis intuemur, quę pręsentes inspicimus, dubitare non est neque ambigere. aut cuius testimonio credemus, si nostro contenti non fuerimus?


1670. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

iussit | et inuentum exactoribus dari. Maluit pecuniam qua satisfaceret mirabiliter comparare | quam apud se repertam offerri. Poterat lapides in gemmas, in aurum ligna conuertere, qui de ore piscis fecit staterem repente adesse. Et tamen semper alieno usus est hospitio, semper oblata ab aliis stipe sustentatus est. nudus iacuit in pręsepio, nudus pependit in cruce | atque is qui cęli terrę-que erat dominus, nec sindonem suam habuit, qua uelaretur mortuus, nec suum quo conderetur sepulchrum.


1671. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

humiles despiciens | ac proinde aliorum famę non facile parcens, opulentię ostentator, paupertatis irrisor, ad uitia audax, ad bonum animi tardus. Diuiti quoque multi inuident, plurimi insidiantur | et spoliis eius ditari cupiunt. Sed quanuis nemo insidietur, ille tamen metuit domi fures, foris latrones | et cibus illi pariter suspectus est et somnus. nec minus interdum animi solicitudinibus quam fortunis abundat. Pauper uero ubique tutus est, ubique securus.


1672. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

et saluos faciet filios pauperum | parcet inquit pauperi et inopi, et animas pauperum saluas faciet. et iterum alio loco: ps. 73 Pauper et inops laudabunt nomen tuum. Ne cui tamen fraudi sit, de paupere humili, iusto Deum-que timente ac spontaneo ista prędicantur, non de illo qui inuitus indiget et indignatur, et intemperanter concupiscit, et ne inopia quidem oppressus humiliatur. Nec de illo qui pauper sub


1673. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | Section]

naui residentibus | admirantibus-que hominis audaciam nihil metuentis, nisi cum mergi coepisset, quando etiam ei de sua cruce prędicenti respondit: Et si me oportuerit mori tecum, non te negabo. Tametsi pręstare nequiuerit quod promiserat, promisit tamen tanquam pręstiturus . et certe pręstitisset , si non suę imbecillitati, sed Dei uirtuti confidens promisisset. Quando pręterea Christo Domino seruis suis pedes lauanti, indignum ratus ut Dei filius ad


1674. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | Section]

, si non suę imbecillitati, sed Dei uirtuti confidens promisisset. Quando pręterea Christo Domino seruis suis pedes lauanti, indignum ratus ut Dei filius ad tantam descenderet humilitatem, respondit: Non lauabis mihi pedes in eternum. Postquam tamen audiuit | se non habiturum partem cum illo, nisi ab eodem se lauari permitteret, continuo mutata sententia: Domine, inquit, non tantum pedes, sed et manus et caput. usque adeo expauit, ne ab eo separaretur, quem totis animi affectibus diligebat. Quando etiam stans


1675. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

iacturam, corporis debilitatem, fortunę minus ex sententia fluentis iniuriam | ut elati animi uulnus, quod lenibus medicamentis suppuratur, asperioribus curetur. Videndum tamen ne dum talia imprecaris illi a quo mali aliquid sustines, odium uel inuidia te moueat, sed sola prouocet charitas, qua inimicum tuum meliorem effici cupias, non miseriorem, et emendatum non afflictum, neque hoc propter te ne ille


1676. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

motum compuleris obedire rationi. Quod cum feceris, tunc demum | et intra te animi tranquillitate perfrueris | et exterius nemo tibi erit molestus, quia tu nemini eris iratus ad lędendum aut mali aliquid optandum. Charitas tamen aliquando postulat ut irascamur | et irascendo pacem illi quęramus, qui peccando offendit. Siquidem irasci delinquentibus ut corrigantur, nihil est aliud | nisi eas reuocare uelle, ut et Deo cui peccauerunt reconcilientur | et bonis omnibus morum


1677. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

iumentum pabulo subducto, in saturitate lasciuit. Ex his quę diximus satis constat | animę atque corporis pacem laboriosam admodum esse et inquietam | et solicitam | et quę fatigationibus non solum comparetur, sed etiam retineatur. Is tamen eius fructus est, quod possessorem suum ad ęternę pacis bonum feliciter transmittat, si ipse usque in finem ita ut dictum est egerit. XXXII Quo cum


1678. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

ipsum alloquendo pugione transfixit. Ismahel Hiere. XLI Talis pax et Ismahelis extitit, qui amicissimum se ostendens ad Godoliam cum decem uirorum comitatu uenit | et cum iisdem conuiuio gratanter fuit exceptus | nulla tamen benignitate amici motus est ne perficeret, quod animo uersabat | inter epulas ipsum primo Godoliam, deinde illos qui in pręsidio erant concidit | oppidum-que occupauit. Eo loci postea octoginta uiros Hierosolymam ad sacrificandum pergentes, ut ad se in Masphat diuerterent


1679. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

inuitatos | et iam uino epulis-que graues inuadens repenti cęde sustulit. secundo IIII Andronicus Andronicus quoque, Antiochi regis pręfectus, Oniam sacerdotem, cum iurasset nihil se ei nociturum, de asylo euocatum trucidauit. nec tamen impune huic fuit. Ipsum enim rex capite plecti iussit, comperto quod ab Onię emulis pecunia corruptus id egisset. Nonne pax istorum omni fuit detestabilior bello? omni aperta simultate deterior?


1680. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

emulis pecunia corruptus id egisset. Nonne pax istorum omni fuit detestabilior bello? omni aperta simultate deterior? Iudas Superata est tamen (ut ad nostra ueniamus) Iudę Scariothi scelere: Dominum suum, qui est omnium Dominus, omnium credentium Redemptor, omnium Saluator, a quo in apostolatum ascitus fuerat, quem sibi pedes lauisse sciebat, cum quo pascha comederat, cuius corpori et sanguini


1681. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

pacis offerre, quem tam paruo iam uendiderat. Sed uide huiusce nefandi flagitii terribilem exitum. conscientia pulsatus ueniam desperauit. quam certe si petiisset impetrasset, et qui pro suis crucifixoribus orauit, proditori quoque pepercisset. Ille tamen dolore superatus ipse sibi mortem consciuit, laqueo se suspendens | et infelicem animam ęternę mortis tenebris tradens. Ne igitur uel Iudę uel aliis infidis et execratis, quorum modo fecimus mentionem, similis habearis, maxime in pace


1682. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Qui enim docuerit et fecerit sic, magnus uocabitur in regno cęlorum. Diuinorum scientia omnium quidem scientiarum pręstantissima est. percepisse tamen illam nihil proderit, nisi etiam secundum illam uiuatur. Eccl. 3 Sapientissimi Salomonis sententia est | nihil esse melius quam lętari in opere suo, et hęc est inquit pars hominis.


1683. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

prius aduersa perpeti malle quam Dei mandatum preuaricari. hoc erit calicem bibere pro Christo, quem prior pro nobis bibit Christus. Qui tamen hoc fecerit, nequaquam in eo quod pro Christo sustinet, se gratiam retulisse putet, sed benefiicii plus accepisse. Idem enim ille qui pro nobis pati uoluit, ut nos pro sui nominis gloria sustinere possimus pręstat. Faciamus quidem satis cum obedimus.


1684. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

fecerit, nequaquam in eo quod pro Christo sustinet, se gratiam retulisse putet, sed benefiicii plus accepisse. Idem enim ille qui pro nobis pati uoluit, ut nos pro sui nominis gloria sustinere possimus pręstat. Faciamus quidem satis cum obedimus. nulla tamen apud illum imperandi est causa, nisi ut remuneret obedientes. Neque enim nostro obsequio indiget Deus, sed nos ipsius indigemus iussione. ut cum hoc quod iussum est impleuerimus, accipere illud


1685. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Itaque in hac uita sicut proficere, ita et deficere contingit. et quemadmodum peccatores per poenitentiam sanctificantur, ita sancti per fragilitatem peccant atque delinquunt. (!) Sanctorum tamen siue iustorum nomen non amittunt illi, qui dum se peccasse dolent cito corriguntur. Peccauit Moyses, peccauit Aaron, peccauit Dauid, peccauit Petrus, peccauerunt omnes reliqui discipuli, cum tempore Dominicę mortis a fide


1686. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Peccauit Moyses, peccauit Aaron, peccauit Dauid, peccauit Petrus, peccauerunt omnes reliqui discipuli, cum tempore Dominicę mortis a fide defecissent. Iudas Solus tamen de sanctorum numero excidit infelix Iudas. quia licet de scelere doleret, de uenia tamen desperauit. Cum igitur nemo tam perfectus sit, quem non aliquando labi contingat, nemo in pręsenti potest esse perfectus, nisi pro conditione fragilitatis humanę,


1687. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Petrus, peccauerunt omnes reliqui discipuli, cum tempore Dominicę mortis a fide defecissent. Iudas Solus tamen de sanctorum numero excidit infelix Iudas. quia licet de scelere doleret, de uenia tamen desperauit. Cum igitur nemo tam perfectus sit, quem non aliquando labi contingat, nemo in pręsenti potest esse perfectus, nisi pro conditione fragilitatis humanę, secundum quam dictum est: Matth. V


1688. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

est eum uidebimus. quę sola uisio efficit nos beatos | atque omni uirtute repletos | et iam neque culpę neque tentationi obnoxios. quibus miseriis interim carere non possumus. Danda tamen est opera, immo omni labore conandum, nequando in illa peccata quę ad mortem ducunt incidamus. quod si etiam minima quęque (quantum in nobis est) uitare studuerimus, uel nullus uel rarus admodum ad grauia et quę ad mortem afferant


1689. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

appetitio animum tuum attollat | et quod humilitate congestum est, arrogantia dissipet. Ad exemplum aliorum uirtus tua sit exposita semper, non ad iactantiam neque ostentationem. ut tua iustitia (sicut pręcipit Dominus) in occulto sit conscientię tuę, et tamen ad laudem largitori uirtutum, Deo, pręstandum, qui te uiderint concitentur. Ad Ro. XII Prouidemus enim bona (ut Apostolus ait) non solum coram Deo, sed etiam coram omnibus hominibus. ut uidelicet ex


1690. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

| atque inter beatos etiam diuersitatem esse meritorum. Gradus igitur perfectionis sunt, ut qui in infimo uersantur non desperent de medio, et qui medium attingunt non diffidant de summo | quem si apprehendere nequiuerunt, locum tamen suum non deserant, et eo innocentię statu quem acceperunt contenti Deo gratias agant | multum-que se profecisse arbitrentur, si retrorsum non cesserint. Quandiu erunt arbor bona bonos facient fructus, iustitiam conseruabunt,


1691. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

agendi bene-que perseuerandi fiducia in Deo sita sit, sine quo ne cogitare quidem quod bonum est, nostra ualet imbecillitas. Animum autem ita ut exposuimus institutum atque compositum quę commoda sequantur quis ęstimet? non est tamen silentio prętermittendum, quod Scriptura docente didicimus. De fructibus bonitatis. Caput XII Primum quidem iustorum preces


1692. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

repugnans, peccatum est. Inter peccatum et delictum quidam discernunt | delictum-que leuius esse aiunt. Id enim delictum dici, cum non facimus quod debemus, peccatum uero cum committimus quod non debemus; in illo boni omissionem esse, in hoc perpetrationem mali. utroque tamen uocabulo Scriptura pluribus in locis indifferenter indistincte-que utitur. Cęterum non parua inter se peccatorum discrimina sunt, cum aliud alio longe grauius sit detestabile-que magis | uel diuersi generis atque conditionis. Peccatum in


1693. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

consilio, cuius in capite sedes est, prauę cupidinis affectum sequimur. Nihil autem nequius | quam quos imitari debemus, eis inuidere uelle. accidia Alterum leprę genus florere dicitur | ac totum quidem corpus a capite usque ad pedes occupare | quę tamen munda esse putatur, nisi caro uiua apparuerit. Hanc equidem mentis torporem esse reor | et ad ea persoluenda quę tenemur ociositatem atque ex tedio neglectum, quod uitium accidiam appellant. Ea sane totum hominem possidet, dum mollem penitus et


1694. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Iniquitates meę supergressę sunt caput meum, et sicut onus graue grauatę sunt super me. Non est huius loci de hostiis quoque et expiationibus leprę disserere | satis sit generatim ista breuiter-que perstrinxisse. Nec tamen omittemus illud quoque leprę genus obiter attingere, quod post aliqua seorsum describitur, ut maius aliquid innuat, quam quod cum illis quę simul enumerata sunt, commune sit. Heretici


1695. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

differentia. Caput XV Quędam peccata ita leuia sunt ac minuta, ut his carere omnino non possimus. et quia ueniam facile impetrent, a nonnulis uenialia nuncupantur. Hęc quidem a regno Dei non excludunt, aditum tamen ad illud tandiu impediunt, donec expientur. Nihil enim inquinatum illuc intrabit. Sed nunc de illis duntaxat nobis erit sermo, quę mortifera sunt | quę-que uitari et debent quidem et possunt. aut si commissa fuerint, poenitentię doloribus extenuari purgari-que. alioquin


1696. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

tametsi uulgi opinione, qui nihil nisi corporis fortunę-que bona mirari didicit, felicissimus feratur. In Apocalypsi angelus, id est, antistes Laodicię ecclesię gloriatur, quod sit diues et locupletatus et nullius egens | et tamen dicitur ei: III Nescis quia tu es miser et miserabilis et pauper et cęcus, et nudus. Non est enim felicitas diuitiis abundare sed uirtutibus. neque infelicitas inopia grauari sed flagitiis.


1697. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

quippe et callidi homines, cum aliquid dolose fecerint, sapere sibi uidentur. sed mundi huius sapientia stulticia est apud Deum. Vere autem sapiens est, qui innocentiam seruat, ut ei placeat, a quo ut saperet accepit. Ex omnibus tamen malis quę in se habet peccatum, hoc teterrimum est, quod nos a Deo separet, et qui per gratiam adoptionis filii Dei sumus, per peccatum efficimur serui diaboli. Quod a Deo separetur qui peccat, audi Ioannem apostolum


1698. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

esse queat noxium, nihil ita ęrumnosum. Si te tyrannus torqueat ut pecces, omnia tormenta perferre satius est quam peccare. si necem minetur, mori innocentem pręstat | quam nocentem uiuere. Scias tamen nefarium esse mortem sibimetipsi aliquem inferre, ut imminens peccandi periculum deuitet, nisi Deus iusserit. sicuti quibusdam uirginibus iussisse creditur, quę sibi mortem consciuere, ne ab hostibus


1699. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

mihi aperuit aurem, ego autem non contradico, retrorsum non abii. Interioris hominis ista auris est, quam Dominus aperit, ut uerba uitę in cor eius infundat, quem diligit. Sunt tamen nonnulli usque adeo peruersi, ut ne exteriorem quidem corporis aurem pręceptis diuinis prębere uolunt , sed seculi uanitatibus dediti | et temporalibus immersi negociis | ita uiuunt, quasi qui post pręsentem uitam nihil futurum expectent.


1700. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

contemnatur, qui autoritate pręstare debet. Odores quippe ipsos, quemadmodum et cantus oris et neruorum tibiarum-que sonos ad sacrorum cultum datos esse meminerimus Deo-que laudes celebrandas, non ad corporis humani uoluptatem. Odoribus tamen morbos quosdam curari, quosdam ne ueniant prohiberi constat | et cytharę sono Saulem regem conualuisse legimus. Rosis itaque et croco et floribus et nardo et balsamo et omnibus aromatum generibus iuxta medicorum placita uti licet curationis gratia


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].


More search results (batches of 100)
First 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.