Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: rerum

Your search found 3676 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 653-743:


653. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 2 | Paragraph | SubSect | Section]

tuaeque tutelae commissos, ita in domum tuam excipias atque apud te habeas, ut posteris quoque iuditium de te meum testatum sit. Nam tametsi dicendi genere nihil fere laudis assequi debeam, nisi quod ad exequendam hystoriam aliis materiam subiecisse uidear, attamen, praeterquam quod nuda quoque rerum narratione legentes delectantur, amore in te meo quam notissimus esse cupio. Vale. Ludouici Tuberonis Dalmatae abbatis Commentariorum de temporibus suis


654. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 3 | Paragraph | Section]

Nempe ac si unquam alias, his temporibus uidimus malis consiliis non modo res publicas regnaque commutari, sed etiam funditus euerti. Eos autem, qui forte aut rei gestae duntaxat cognoscendę studio haec scripta legere uoluerint (etenim uel nuda rerum cognitione capimur) aut parata habere, unde summere possint, quae huberiore stylo perscribant, rogatos esse uelim, ne a me Romani eloquii dignitatem, iamdiu una cum imperio amissam quaerant, sed ad res, quae narrantur, animum


655. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 4 | Paragraph | SubSect | Section]

interfecto, Alberthi filius regno iure sibi debito potitur, qui quum dolo suorum Pragae adolescens perisset, ad Matthiam, priuatum Iani Chuniadis filium, qui sibi Coruini nomen imposuit, opera Michaellis Selagii regnum ab Hungaris deffertur, quippe is erat Matthiae auunculus, ad eumque omnium rerum summa tunc respiciebat. Hic autem rex quum paterno genere Geta esset, quam gentem ab eorum asperiore cultu commodiore ad componenda uerba Graeca uoce Moroulachos nostrates nuncupant, sese


656. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 11 | Paragraph | SubSect | Section]

inuasere, atque, ut fit, una cum iugo linguam quoque uictos accipere coegerunt. Itaque bona pars eorum in nomen Sclauenorum abiit, quod profecto ipsius linguae, qua nunc Illirici utuntur, sonus facile indicat, nihil pene rerum uocabulis a Rhaxanorum differens sermone, nisi quod presertim Dalmatae sub mitiori sane positi coelo uerba lenius proferunt, retinentes adhuc quaedam Latinę linguae habitus ac morum uestigia. Sane ante


657. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 12 | Paragraph | SubSect | Section]

prouocatus Michaelis Selagii exemplo, qui itidem Transiluanam praefecturam gerens Matthiam Chugniadem Coruinum sororis filium, ut supra dictum est, regem creari Hungaros coegerat ― quo scilicet Stephanus opera sua fratris filio rege titulo tenus constituto regimen rerum omnium sibimet uendicaret. Itaque inculto illo dicendi modo, et a Scytharum more, a quibus Hungari originem ducunt, nequaquam abhorrente exorsus, haud mediocrem etiam animi motum atque iram, cuius erat natura impotentior, prę se ferens, utpote pro certo fere habens


658. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 16 | Paragraph | SubSect | Section]

ac consilio in campum descendisse arbitratur, nihilque praeter honestum, ius gentium et uetustissimum Hungarorum morem uestris factum iri suffragiis fere pro comperto habet. Est enim ei persuasum uobis non minorem inesse iustitiam quam fortitudinem, prudentiam quam fortunam, rerum omnium copiam quam modestiam. Quae cum ita sint, uestri arbitrii est uobis regem designare, prudentiae uero quam optimum deligere ad regnum. Nemo enim est uicinorum regum, qui id frustra per se


659. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 20 | Paragraph | SubSect | Section]

Licet enim affirmare, quoniam quandoque, ut sapientes censent, uel optimos uiros non nisi per erumnas Deus ad summum perducit gradum, et Vuladislauum diuina uoluntate, seu hominibus incognita, seu, ut supra dixi, quo regis ignauia ferocia Hungarorum ingenia mitiora fierent, non sine rerum perturbatione et regni detrimento ad regnum Hungariae accessisse, et Albertho nullius sane fraude illud ablatum , sed potius Pestanorum comitiorum acclamatione, certissimo, ut exitus rei comprobauit, omine in regem paterni regni, in quod mox


660. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 20 | Paragraph | SubSect | Section]

Regina, Matthiae uidua, regiam Budensem deserit; proceribus, in fauorem Vuladislaui, thesauri sui spem facit. Per idem tempus inter filium regis Matthiae reginamque, quo citius domus Chugniadis familiae statuta humanarum rerum uolubilitate ruinae destinatae caderet, nascitur dissensio, quae quidem utrique detrimento fuit quam maximo. Alterum enim regno spe fere tota accepto deiecit, alteram ingenti pecunia priuauit, atque in maximum induxit moerorem, fide ab Hungaris non pręstita, ut ipsa tegendae


661. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 20 | Paragraph | SubSect | Section]

pestem magna ex parte adauxit, ferrumque ac facem ciuili bello praetulit, hinc regina iure coniugii, inde regulo, perinde ac si esset legitimus haeres, ad se regnum trahente. Quem scilicet praeter alia, quibus imperitum rerum adolescentem mali consultores stimulabant, ad excelsa omnia atque alta speranda hoc maxime incitabat, eo quod rex Matthias, morte primae coniugis iam solutus matrimonio, eius matrem regio cultu, aeque ac iustam uxorem, domi in delitiis habuerat, uolueratque eam, ut multi affirmant,


662. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 21 | Paragraph | SubSect | Section]

patiantur. Spondet praeterea, si Vuladislauum Hungariae regem declararent, seque ille, quod quidem eorum fauore posse fieri sperabat, uxorem duceret, totum thesaurum regnante Matthia ab se qualicunque modo congestum in communem regni usum uersuram, rata et omnem rerum iacturam priuata uita leuiorem fore, nec difficulter pecunię detrimenta resartum iri, si uoti compos facta esset. Principes qui Vuladislauum in Hungaria regnare optabant, quamquam Beatricem ne in regno quidem priuatam agere e republica existimarent, nedum reginam esse uolebant


663. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 26 | Paragraph | SubSect | Section]

cupidissimos sibi conciliaret, iudiciumque eorum patrocinio eluderet. Atque ita, quum causa non posset, fraude ac mendacio sese tutatus est. Hoc autem haud insectandi gratia retulimus, utpote quod non, ut hominem infamia mulctarem, quem ne nominarim quidem, sed rerum serie atque facinoris atrocitate coactus narraui, magnoque sacerdotum, quum et ipse sim sacerdos, dedecore scelus ipsum duntaxat commemorando execratus sum, quo caeteri religione sacri tam foedo deterriti exemplo caueant sibi. Quandoquidem


664. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 26 | Paragraph | SubSect | Section]

serie atque facinoris atrocitate coactus narraui, magnoque sacerdotum, quum et ipse sim sacerdos, dedecore scelus ipsum duntaxat commemorando execratus sum, quo caeteri religione sacri tam foedo deterriti exemplo caueant sibi. Quandoquidem uel hac precipue causa rerum gestarum cognitio sit salubris: etenim ui atque instinctu naturae pudor audiendi, quae turpiter fecimus, nos uehementer reuocat ad honestum. Sed iam eo, unde deflexit oratio, reuertamur.


665. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 28 | Paragraph | SubSect | Section]

quam pugnae similis fuit. Suppelex regia misere diripitur; Bather uictor Budam reuertitur; reginae uiduae de connubio cum Vladislauo rege blanditur. Post hoc praelium, ut solita in huiusmodi euentu humanarum rerum ludibria omni ex parte ederet fortuna, suppellex tam priuata quam regia praedae data, facies etiam externis, et his sęuissimis hostibus, commiserationem simul et indignationem motura, modo abesset auaritia.


666. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 35 | Paragraph | SubSect | Section]

uehementerque admirarer abs te id sperni quod quidem caeteri etiam per nefas ac omne ambitus genus petunt. Sed quum in diuitiis ac praesulatus dignitate multo maior sit uirtutis quam in paupertate materia, non possum tuam rusticitatem, pace tua dixerim, non accusare, eo quod adduci uideris te rerum contemptu ad perfectiorem uitae statum peruenturum. Enimuero paupertas nullum ferme uirtutis genus praeter fortitudinem duntaxat sibi uendicare potest, cuius sane proprium est non deprimi nec animo frangi. At e contrario, diuitiae


667. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 38 | Paragraph | SubSect | Section]

in urbe excipitur, sacrificiisque prius de more factis in regiam deductus est. Scio non esse ne mediocriter quidem eruditi, nedum Christiani hominis ulla superstitione, uanissimi cuiusque ingenii ludibrio, euentus latentium rerum explorare, aut futura praesagiis collecta praedicere. Attamen haud difficulter adducor, ut credam quibusdam ostentis uentura saepius significari, sed non intelligi, nisi post quam ea exitus approbarit. Aliquot ante quam rex


668. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 39 | Paragraph | SubSect | Section]

regem strenuum minime contigisse, praesertim quo tempore, ac si unquam alias, excelsi animi rege Hungari magnopere indigerent, et qui Turcas, ferocem gentem, a finibus suis armis arceret nec sineret continuis incursionibus agros Hungarici regni deuastare. Sed harum causas rerum facilius quaerere possumus quam inuenire. Itaque ne diuinae sapientiae, quae hominum captum excedit, per temeritatem praescribere uideamur, hoc pro comperto habendum est omnia a Deo recte ac ordine constitui, nec eius curam


669. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 39 | Paragraph | SubSect | Section]

quin etiam ita quaeque euenire, licet quaedam interdum parum ex uoto cedere uideantur, ut nullo modo magis e publico commodo accidere possint, siue ea Dei permissu, siue uoluntate fiant. Neque enim imperio et caeteris fortunae bonis, quae uoto expetuntur, sed fide, spe, perseuerantia atque rerum fragilium contemptu res Christiana procedit atque augetur. At dicet quispiam: Cur Deus permittit rapi a Turcis, immani ac nefaria gente, Christianae nationis liberos, et eos, qui per aetatem nihil admittere in Deum potuerunt? Nec solum rapi, sed etiam Christianis sacris


670. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 49 | Paragraph | SubSect | Section]

quum antiqui atque legitimi imperii desiderio, tum quia Scythicum iugum, ferum ac insociabile genus hominum, quod sane inuita et accepit, et pertulit, fraeta iam nostris auxiliis magna ac aperta fastidit indignatione. Turpe enim uidetur Alemanorum genti, qua quidem nulla est inter Christianos rerum gestarum claritate nobilior, Hungaris seruire, qui plane, uel ipso habitu oris ac moribus, seruis potius quam liberis sunt annumerandi. Caeterum ab ipsis Hungaris nihil est timendum. Rex ibi paucorum consilio absque ullo exercitu accersitus de imperio, ad quod nos


671. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 52 | Paragraph | SubSect | Section]

abunde praebente, Vesprimium uenit. Caeterum Vuladislauum regem, animaduertentem hinc fratrem, inde Alemanos instare, ingens desperatio incessit. Non tamen animum curis obrui permisit: nam licet esset desidiae usque ad reprehensionem deditus, nec ulla gloriae cupidine tangeretur, tamen urgente rerum discrimine inter ipsa pericula satis audaciae ostendebat. Itaque pontifices ciuitatum, caeterosque proceres, qui tunc Budae aderant, in regiam conuocat, hortatur regnum una secum defendant, delectum militum habeant, pecuniam in stipendium, quo exercitus hosti opponendus comparetur,


672. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 56 | Paragraph | SubSect | Section]

totam urbem complet, nulli denique prouidi ducis deest negocio. Et quia plęrunque in bello falsa quoque magni momenti esse solent, spargit famam Alberthum cum fratre in gratiam redisse, Boëmosque ingenti manu contracta Hungaris subsidio aduentare. Maximilianus successu, ut fit, rerum elatus, parum admodum ducens sedem olim regni Hungarici, qua nemo hostium ad illam diem potitus erat, nullo repugnante expugnasse, caduceatorem mittit, qui eius uerbis Budam a principibus, qui per idem tempus ibi erant, propalam peteret, atque ad uoluntariam


673. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 57 | Paragraph | SubSect | Section]

et ob id oppugnanti haud promptam, spe regni potiundi lapsus modum quoque secundis statuit rebus, ac sese uehementer accusauit, quod Alba Regia capta Budam, inopinata hostium uictoria perculsam, exercitum protinus non duxisset, regnumque pene e manibus emisisset, cursu rerum prospero importuna mora corrupto, ratus id quod nunquam, opinor, euenisset, expugnata uidelicet Buda, quae caput regni est, totam etiam Hungariam subiectum iri, propterea quod regni Hungarici uires non in urbibus castellisque, caeterisue id genus ędificiis consistunt,


674. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 58 | Paragraph | SubSect | Section]

in domum (niues enim terram oppleuerant) dimittit. Quo facto Maximilianus neque bello gerendo posthac, neque paci seruandae satis idoneus habitus est, quandoquidem et pacem facile turbaret, et bellum temere susceptum celeri rerum desperatione deponeret. Reuerso in Austriam Alemano Petrus Paganus, cognomento Longus, Nouae Vrbis arce, cui praefuerat egregie nec sine hostium clade, defensa ― nam plures sexingentis ex Alemanis, dum commissam suae fidei arcem tutatur,


675. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 58 | Paragraph | SubSect | Section]

tandem deficiente commeatu pactus, ut cum suis rebus abiret, eam Alemanis dedidit, nullaque ob talem deditionem, utpote neccesario factam, infamia notatus in Hungaria est reuersus. Hoc statu Hungariae laetari pro se quisque ex his, qui fide dubia uictori procul dubio adhaesuri rerum exitum expectabant. Ex quibus Laurentius dux Vuilacenus, Bartolomaeus Varanensis prior, atque quidam alii, latronum more grassantes rapere ex alieno, spoliare, uicinosque armis uexare. Quae res ubi multorum querelis ad


676. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 58 | Paragraph | SubSect | Section]

prior, atque quidam alii, latronum more grassantes rapere ex alieno, spoliare, uicinosque armis uexare. Quae res ubi multorum querelis ad senatum (nondum enim rex ex Boëmia redierat) delatae sunt, uno consensu statuunt pro presenti rerum facultate latrociniis obuiam ire, ne scilicet cuiquam, quantum fieri poterat, regiam opem imploranti merito desiderabilem sua facerent incuria. Igitur aduersus Laurentium eiusque socios Matthias Cerebbius, uir bello satis clarus, confestim missus est. Itaque alter cum


677. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 67 | Paragraph | SubSect | Section]

Quicunque enim in regno Hungariae praedia cum colonis, qui quidem prope seruorum loco habentur, possidet, antiquo Hungarorum instituto cogitur proprio sumptu, pro facultate scilicet rerum suarum, sese ad bellum parare, atque regi in expeditionem proficiscenti adesse, hostesque a patrio duntaxat solo arcere. Neque enim extra regni fines suo quisquam impendio militare lege cogi potest. Itaque rex cum magnam Boemorum ac


678. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 68 | Paragraph | SubSect | Section]

tormentis tutabantur. Ac sicut ipsi in urbem aqua interfluente, quae urbis moenia cingebat, irrumpere non poterant, ita Alemanos ab eruptionibus, adempto his omnium rerum usu, quae extra oppidum petebant, prohibebant. Dum Alba hoc modo obsidetur, Cinisius cum suo exercitu, quinque millibus autem fere hominum praeerat, Vassontem castellum, quod ab Alemanis captum, nec procul a Vesprimio esse ante diximus, it oppugnatum, atque non sine caede


679. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 72 | Paragraph | SubSect | Section]

non corporis utatur imperio? Sed quid loquor de pontificibus, qui fortunae obsequiis deliniti interdum cupiditatibus suis nequeunt imperare, quum plaerique infimi ordinis sacerdotes, accersita illa egestate et simulato rerum contemptu insignes, tristem uultum, plenam honestatis orationem, sordidum habitum maximis uitiis praetendant, atque alienam simplicitatem ueluti occasionem sui lucri arripientes uirtutum instrumentis, quibus pessime utuntur, imponunt, aeque ac optima patrum


680. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 84 | Paragraph | SubSect | Section]

equis et armis spoliatus, ut re in religionem uersa Hungari putauerint sine ulla humana opera Turcas profligatos fuisse. Attamen hoc regis successu ― nam qualiscunque ea aduersus Turcas uictoria extitit, tota in Vuladislaui felicitatem transferebatur ― a studio nouarum rerum haud quaquam deterriti sunt principes Hungarorum. Itaque quum alia nouandarum rerum occasio haud occureret, constituunt omnes proceres, Stephani Botheris imprimis instinctu, quem opera Thomae antistitis a Transiluana praefectura amotum fuisse dicunt, in unum conuenire, atque


681. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 84 | Paragraph | SubSect | Section]

sine ulla humana opera Turcas profligatos fuisse. Attamen hoc regis successu ― nam qualiscunque ea aduersus Turcas uictoria extitit, tota in Vuladislaui felicitatem transferebatur ― a studio nouarum rerum haud quaquam deterriti sunt principes Hungarorum. Itaque quum alia nouandarum rerum occasio haud occureret, constituunt omnes proceres, Stephani Botheris imprimis instinctu, quem opera Thomae antistitis a Transiluana praefectura amotum fuisse dicunt, in unum conuenire, atque sacerdotibus potissimum ob regis in eos studium infensi legem ferre, qua omnis promiscue


682. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 89 | Paragraph | SubSect | Section]

sita est, quoniam, praeter quam quod aeditus esset atque magna ex parte praeruptus, a circunfuso insuper mari pene undique ea tempestate in peninsulae modum alluebatur. Campum enim illum, qui nunc publicis frequens tabernis rerum uenalium forum est, post conditam urbem deducto inde humore constratum esse constat. Rex igitur priusquam urbis iaceret fundamenta arcem in praealtis rupibus mari subiecto imminentibus, ubi


683. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 111 | Paragraph | SubSect | Section]

reliquit, ne sociorum agris multitudine hominum oneri esset, quum praesertim expeditio haud magnis copiis indigeret, propterea quod graue Moldouiae, ut arbitror, Polonis coelum omnem pene exercitum cum ipso duce ualetudine tentauerat, magnaque pars Polonorum, quae maxime laborum insueta rerum necessariarum inopiam longinquamque militiam molestius tolerauerat, morbo absumpta erat. Valachi, Turcarum auxiliis fraeti, confestim e montibus, ad quos cum familiis animaduerso Polonorum hostili animo confugerant, descendunt. His enim mos patrius est hostem in


684. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 113 | Paragraph | SubSect | Section]

illa regio ad Turcas defecisset, perceperunt. Caeterum occurebat animo eorum ritu, qui compositis actionibus sese in scholis declamando exercent, nostratium impendentes, simul et recens acceptas, deplorare calamitates. Quas quidem nunc institutarum rerum ordo exigit commemorare, atque ea stylo persequi, quae profecto neque sine graui moerore monimentis mandare queunt, et in maximum essent Christianos principes odium inductura, modo id a lege historiae non abhorreret, et uis ac facultas orationis meae rei gestae exaequare posset


685. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 115 | Paragraph | SubSect | Section]

Turcae, utpote finitimi, bellum continenter gerebant, Hungaris imperitabat. Is sperans, si Gemium in potestate haberet, non solum facile consecuturum, uti Bazethes intra fines suos sese contineret, atque inualidior uiribus fieret certo enim sciebat Gemium a popularibus studio, ut fit, nouarum rerum ualde desiderari - uerum etiam se bonam imperii partem eo facto Turcis adempturum. Quippe arbitrabatur Bazethem fraterno metu nullam pacis conditionem ab se dictam recusaturum, legatos ad Lodouicum, Francorum regem, Turcam petitum mittit. Gallus, nondum enim, ut arbitror, Deus


686. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 116 | Paragraph | SubSect | Section]

maxime modum Christiani, Turcis praesertim finitimi, a quibus minime oportuit, pene proditi sunt. Nam Bazethes, domestico metu liberatus, statim animo consilia uolutare coepit Christianos aperte oppugnandi, atque opportunitate rerum gerendarum, quae ad illam diem haudquaquam patuerat, uti. Turcae cum Moldauis et Tartaris Poloniam misere depopulantur. Itaque ubi Turcae, qui in Bazethis regno alicuius numeri erant, regis animum iam erectum, atque ad


687. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 120 | Paragraph | SubSect | Section]

et in dies imbeciliorem reddere, suos rebus captis allicere, promptioresque ad militiae labores tolerandos efficere. Quibus quidem artibus breui maximum et apud suos et apud exteros adeptus est nomen. Itaque cum coepisset a finitimis uehementer timeri, cogitaretque, successu rerum inflatus, maritimas Asiae urbes, quae in ditione imperatoris Constantinopolitani erant, aggredi, morbo extinctus est, sepultusque in uico, quem diximus ab eius nomine Othmanliam uocari. Orchano secundo eorum regi Amurathes I.


688. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 128 | Paragraph | SubSect | Section]

Turcae magna cum spe et acclamatione denuo aggrediuntur Poloniam, a tempestate tamen aliisque calamitatibus foedissime attriti, sedes suas infectis rebus repetunt. Ingenti praeda, ut supra docuimus, quum caeterarum rerum, tum hominum, e Rhoxano agro abacta, cognitaque Polonorum ignauia, Turcarum animi ad Poloniam denuo incursandam uehementius quam antea inflammantur. Igitur expeditio in Polonos iterum decernitur, haud tamen sine quorundam purpuratorum certamine, dum sibi quisque


689. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 140 | Paragraph | SubSect | Section]

Turcae non admodum tunc periti erant, longe superior. Quapropter Veneta id arte a Crimano factum esse plerique putabant: solent enim illi, pro insita prudentia, quam quidam timiditatem atque ignauiam malunt appellare, et boni militis inopia, hostem magis apparatu et specie ipsa rerum quam ueris uiribus terrere, magisque consilio uel auro, quod mercatorum omnino est, quam armis imperium augere. Atque iccirco sicut ad hanc diem haud saepe ex suis expeditionibus magnam reportarunt uictoriam, ita nec multum iacturae fecerunt. Veneti igitur ad eas triremes,


690. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 142 | Paragraph | SubSect | Section]

in hostem proris ueluti pugnaturus atque ex latiore maris spatio naues suas remis concitaturus consistit. At Turcae existimantes Venetos pugnae se haud commissuros ― neque enim eos latebat senatum Venetum solere suis ducibus in expeditionem proficiscentibus mandare ne unquam summam rerum fortunae atque uniuersi certaminis periculo committant ― e portu Sophiae tertia diei hora progrediuntur; naues quae remis agebantur, propter litora cursum dirigebant, onerariis illarum latera in hostem uergentia claudentibus. Quum ita Turcae haud minus formidantes quam


691. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 147 | Paragraph | SubSect | Section]

plaerique Veneti, satis strenuus, animo uero quum suapte natura timido, tum propter nullum militiae usum ob imminens periculum prorsus abiecto, haudquaquam ausi sunt cum inermi fere congredi hoste, utpote ad praedam, non autem ad praelium a domo profecto, ac longi itineris labore omnium rerum neccessariarum inopia prope enecto. Itaque Alexander, quum procul dubio uel a parua uirorum manu praeda exui potuisset, quantum ad hostem pertinuit, nullo ferme aut prorsus paruo affectus est incommodo. Ducenti enim equites ― uulgo


692. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 150 | Paragraph | SubSect | Section]

sicuti Italia haud longo Hadriatici maris interuallo ab Illyrico et caeteris regionibus, quarum praecipue euenta literis mandamus, dirimitur, ita nec remotior a proposito digressio uideri debet, si praesentium rerum ordine admonitus duorum Italiae principum, Alfonsi Secundi Neapolitani regis, et Lodouici Sforciae Mauri, qui aliquot annis Mediolanense administrauit imperium, horrendos ac miserabiles casus, tragoediaque quam historia digniores institutis inseruero rebus ― tametsi


693. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 158 | Paragraph | SubSect | Section]

tutius se ibi quam in agro Mediolanensi cum hoste dimicaturum: quia si quid aduersi cecidisset, minore hominum consternatione id futurum esset, quam si in oculis Mediolanensis ciuitatis profligatus fuisset, quo quidem casu urbs ipsa praemium uictori cessura uidebatur, unde ipse ex rerum euentu consilium capturus Mediolani substitit. Itaque simul ac suos in fugam compulsos audiuit (nam ne conspectum quidem hostium Sforciadae sustinuerant) thesauro omni, quem


694. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 158 | Paragraph | SubSect | Section]

ne scilicet imperium aliis artibus, quam quibus illud parauerat, gereret. Hunc in modum prius Alfonso Secundo Neapolitano regi regnum, Lodouico deinde Sforciae Mauro tyrannis adempta est. Qui quidem sicuti aequali prope popularium quaerela imperium administrarunt, ita eundem fere rerum suarum exitum uterque sortitus est, nisi quod alter fortunae suae haud multum superuixit, alter uero paucis post fugam mensibus, cum magno conductorum militum exercitu ex Alemanis confecto, ab exilio reuersus, quum iam haud paruam imperii partem recuperasset, externi


695. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 158 | Paragraph | SubSect | Section]

ut supra demonstratum est, arbitrabantur, tum uel maxime propter nefarium foedus, quod ille aduersus ipsos Venetos cum Bazethe Turcarum rege percusserat. Iam insignibus duorum principum casibus ad regum documentum qualicunque oratione ante oculos legentium propositis ad institutarum rerum regrediar narrationem. Turcae Albanesios ad Naupliam sternunt; Venetorum classem explorant, hinc Italicam expeditionem machinantur. Profecto in hyberna, ut dictum est, Bazethe, Turcae, qui partim in


696. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 173 | Paragraph | SubSect | Section]

quaerere, rem sane uictis, ut ipsi arbitrantur, non omnino miseram, quum pręsertim illi cum mancipiis suis aequo prope iure uiuant, nullis fere delitiis domini a seruis secreti, utpote cum quibus etiam connubii iunguntur neccessitudine, quosque interdum indole eorum capti pari iure cum liberis rerum suarum haeredes instituunt. Corone Turcas ultro recipit; Nauplienses ad parem sortem frustra sollicitantur. Capta urbe quinto et quadragesimo die postea quam oppugnari coepta est, custodiisque firmata milites


697. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 176 | Paragraph | SubSect | Section]

Hungaros et Turcas id temporis induciae ― proximos Turcarum fines circa Naronem amnem adorti sunt. Qui quidem dum ingentem pecorum hominumque praedam securi hostium abducunt, ab agrestibus, quorum uis magna dolore amissarum rerum e proximis locis in praedones excita fuerat, admixtis paucis Turcis equitibus, haud parua ex parte in locis iniquis circumuenti sunt, partimque caesi, partim uiui capti sunt. In quibus quindecim ferme insignes nobilitate Dalmatae equites cum ducentis obscurioribus uiris


698. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 179 | Paragraph | SubSect | Section]

suppeditabant neruique Venetae rei constabant, per bellum magnopere impediebantur, quae res opes etiam illorum uehementer attriuerat, nec ullis fere Christianorum regum auxiliis, praeterquam solo nomine ac fama Hungaricae magnitudinis adiuuabantur. Ad haec cura Italicarum rerum ipsos a Turcis auertebat. Iam enim Lodouicus Aureliensis Duodecimus, Francorum rex, Italia Circumpadana atque Mediolanensi imperio occupato, diuiserat cum Ferdinando Hispano rege, ut supra diximus, regnum Neapolitanum, eiecto inde Friderico, Alfonsi Secundi


699. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 183 | Paragraph | SubSect | Section]

Galli partem copiarum crebro traducebant, ac leuia certamina cum hostibus uario euentu inibant. Nam quantum equites Galli hosticis praestabant equitibus, tantum pedites Hispani Gallis peditibus superiores erant. Quum hic rerum status ad Lyrim esset, Franciscus Gonzaga, marchio Mantuanus, iussu Galli regis ad exercitum uenit. Quem quum inuenisset soluto imperio inertem, imbecillem, commeatus ac omnium rerum necessariarum inopia laborantem, licentia ac lasciuia corruptum, ad haec graui ualetudine


700. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 183 | Paragraph | SubSect | Section]

equitibus, tantum pedites Hispani Gallis peditibus superiores erant. Quum hic rerum status ad Lyrim esset, Franciscus Gonzaga, marchio Mantuanus, iussu Galli regis ad exercitum uenit. Quem quum inuenisset soluto imperio inertem, imbecillem, commeatus ac omnium rerum necessariarum inopia laborantem, licentia ac lasciuia corruptum, ad haec graui ualetudine tentatum, eo quod castra sicut nulla munitione tuta erant, ita nec in loco salubri inscitia ac negligentia ducum posita, conuocatis principibus acerba eos oratione increpuit. Galli praeterquam


701. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 184 | Paragraph | SubSect | Section]

arbitratus non minus decorum esse uictis parcere quam hostes superare, suos a caede hostium inhibuit, Francosque armis spoliatos dimisit incolumes. Quosdam etiam ex hostibus illustriores uiros, Christiana ac rara uictoris in deuictos usus benignitate, ne in itinere necessariarum rerum inopia deficerent, memor humanarum rerum uiatico iuuit. Galli, pace cum Hispanis confecta, in Venetos uindictam meditantur; hi apud imperatorem et alios principes quaerunt suppetias; Alexandri pontificis morte ditionem suam augent.


702. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 184 | Paragraph | SubSect | Section]

uictis parcere quam hostes superare, suos a caede hostium inhibuit, Francosque armis spoliatos dimisit incolumes. Quosdam etiam ex hostibus illustriores uiros, Christiana ac rara uictoris in deuictos usus benignitate, ne in itinere necessariarum rerum inopia deficerent, memor humanarum rerum uiatico iuuit. Galli, pace cum Hispanis confecta, in Venetos uindictam meditantur; hi apud imperatorem et alios principes quaerunt suppetias; Alexandri pontificis morte ditionem suam augent. Francorum regi clades suorum


703. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 185 | Paragraph | SubSect | Section]

reges imperio dignos existimant, alteros, quia mercaturae dediti sunt, alteros, quia non profanis, sed sacris ac diuinis duntaxat rebus uacare debent. Quamquam, ut quod sentio dicam, sicut nolim sacerdotes magnis imperiis potiri, ne curis inanium rerum a diuino cultu auocentur, ita eos possessionibus uelim esse quam ditissimos: nam hospitalitas, munificentia, benignitas, propriae sacerdotum actiones, sine opibus ac sumptu exerceri nequeunt, praeterquam quod mendicitas non modo per se turpis est, sed etiam interdum seu


704. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 187 | Paragraph | SubSect | Section]

Cumque aliquot annis haec pestis atque immanis bellua ita grassata esset, seque apud omnes fere gentes scelerum magnitudine insignem fecisset, nec sumptui rapinae sufficerent (erat enim cum aliarum rerum, tum maxime pecuniae largitor), duos Romanae Ecclesiae cardinales, quos et flagitia sua auersari intellexerat, et diuitiis celebres erant, tollere constituit, quo eorum bona ueluti caduca ac uacantia, atque ad fiscum deuoluta sibi uendicaret. Ad auertendam igitur suspitionem illos una


705. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 187 | Paragraph | SubSect | Section]

nullo forte ministri gustu libatam, securus ueneni, eo quod exploratae fidei minister, habebatur, hausit. Interim cardinales, quos diximus ad coenam uocatos, ancipiti metu deliberare irentne ad pestiferas epulas, an ualetudine excusata domi se continerent. Sed quia eo rerum uentum erat, ut non minus periculosum esset uitare quam inire conuiuium ― timebant enim, ne euitato ueneno in ferrum inciderent ― pręsumptis aduersus uenenum remediis eunt ad epulas. Itaque quum omnes discubuissent, dux Valentiniensium et ipse aduersus


706. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 189 | Paragraph | SubSect | Section]

nimias opes magnae locum facere iacturae. Veneti praesenti inflati fortuna haud fere reputare secundas res in aduersas facile conuerti. Itaque pontificis postulata paruifacere, interdum ei etiam minari, inuidiam nequaquam uereri, immo sermonibus propalam ferre sacerdoti rerum imperium haud conuenire, quasi illud mercatori magis quam sacerdoti conueniret. Pontifex animaduersa Venetorum pertinacia profundaque imperii ac diuitiarum cupidine, uerbis nihil profecturis desistendum ratus, armis ius suum tandem prosequi statuit. Sed quia suis duntaxat


707. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 193 | Paragraph | SubSect | Section]

quod omnes fere Christiani principes pro se quisque fremere regum maiestatem in ordinem coactam esse, mercatores imbelles ex argentaria officina ad imperia prodire, domi resides alienis oculis, alienis manibus in bello uti, regum ignauiam atque discordiam in consilio habere, hisque oscitantibus rerum potiri: itaque nisi Venetis mature occuratur, totam Italiam sub imperium eorum breui cessuram, atque infima summis aequatum iri. Lodouici Tuberonis


708. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 199 | Paragraph | SubSect | Section]

studiosiorem apud Venetos haberi, qui inter consultandum docuisset nefaria, modo magnitudo utilitatis quaeratur. Nolim autem petulantior in scribendo uideri, quod ita Venetorum mores nudarim: nulla mihi iniuria haec gens cognita est. Ipse autem, quum Christianus sim, odio neminem habeo: ut rerum qualiscunque scriptor, quae in meam aetatem incidere narro, plaeraque, ne uerbis quidem immutatis, uti accepta sunt transcribens. Iulius pontifex Rauennam, Ceruiam, Fauentiam, Cesenam, Ariminium etc. in potestatem suam


709. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 204 | Paragraph | SubSect | Section]

Padi processerant, in altum refugerunt. Alfonsus tractis Ferrariam captiuis nauibus, naualia his exaedificauit, eoque eas, monimentum naualis uictoriae, omnibus conspiciendas magno Venetorum dolore subduxit. Quippe qui tantam rerum commutationem aegerrime ferebant, recordantes se, antequam de suis opibus rex Gallus bello illato non parum dempsisset, sub ditione fere sua Ferrarienses habuisse. Sane Veneti impudenti quadam arrogantia praetorem quotannis, duce Ferrariensium inuito, qui et ducis consilio


710. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 205 | Paragraph | SubSect | Section]

distantem castris coeperant, nec facile aduersarii illos munitionibus sese tenentes aggredi poterant. Itaque Galli, ut in aequum traherent Hispanum, simulant se Rauennam oppugnatum ituros. Et haud difficulter fides habita est: nam satis constabat et Gallos necessariarum rerum inopia urgeri, et Rauennam commeatu abundare. Dux igitur Hispanus non ad caetera eius nationis ingenia solers Rauennam defensurus collem necessario relinquendum censuit et propius urbem instructa acie constitit. Quod ubi Galli conspexere, uotum suum impletum rati signa


711. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 206 | Paragraph | SubSect | Section]

Rauennam ui irrumpunt, praeterque commeatum, quem diximus eo importatum ab Hispanis fuisse, bona ciuium diripiunt. Mox conquisitum Castonis Fuxii corpus, curatumque et feretro impositum, Mediolanum ad sepulturam deuectum, ibique pro tanti ducis ac regii consanguinei dignitate omni rerum uerborumque honore a Gallis atque Italis funus eius celebratum. Cardinalis San Seuerinas Flaminiae urbes Gallici consilii nomine occupat; Hispani ad Pampelonam belli sedem constituunt; Maximilianus imperator copias suas a Gallis


712. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 207 | Paragraph | SubSect | Section]

Maximiliani tunc parebant, Britannusque rex ab hac coniuratione aduersus Gallos inita abfuere, quorum alter nepos ex filia regi Hispano erat, alter unam ex filiabus ipsius regis matrimonio sibi coniunxerat. Hac tanta belli mole in Gallum regem concitata facta est repente magna rerum commutatio: nam Gallus, retentis solummodo arcibus urbium Circumpadanae Italiae, exercitum ex Italia in Galliam neccessario reuocauit, atque ita arma, quacunque hostis spem belli gerendi praebebat, circumtulit, ut nullam occasionem illi dederit ullam Gallico regno iniuriam


713. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 211 | Paragraph | SubSect | Section]

regiones latrociniis infestas reddebat, praedicabatque se quoque ut pastorem quondam Othomanum a Deo in magnam uocari fortunam. Etenim Othomanus, cuius soboles multis Asiae atque Europae regionibus nunc imperat, ex pastore latro, ut supra demonstrauimus, effectus successu rerum prospero ad regium fastigium accesserat. Itaque Corguthis suasu latro fit obuiam Halidi in radicibus Dindymi montis, quo, priusquam Achimathes regiis opem laturus, quem Amyso iam profectum constabat, eo cum copiis suis accessisset, manum cum hoste consereret, ratus et se


714. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 213 | Paragraph | SubSect | Section]

caeteris fratribus praecideret ― nam Turcae Europaei, maxime qui Danubium accolunt, Asiaticis uirtute longe praestant; ad hoc ut, si fortuna consilio eius aduersata fuisset, se e proximo ad Hungaros conferret, eorumque amicitia ac opibus et regem Turcaicum territaret, et nouarum rerum cupidis praesto esset. Nam nemo fere regum potest esse omnibus adeo commodus, quin habeat aliquos in regno saltem occultos aduersarios, qui sane quum non deest eiusdem uir stirpis, quem regi opponant, facile noua consilia uel leui intercedente offensa capere solent.


715. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 214 | Paragraph | SubSect | Section]

imbui. Et hoc dico ac si praelii euentum et uictoriam exploratam haberem, quod si quid secus, quod omen Deus auertat, quam speraueras ceciderit, uerendum est, ne uictor malit esse memor fortunae beneficii quam necessitudinis ac paternae charitatis. Quare citra ullum certamen ac rerum perturbationem censeo Selynem per speciem honoris hinc ablegandum, atque ita illi, quod petit, concedendum, ut magis nomen quam rem ipsam habeat, quo et tu minore negocio, quae destinasti, facias consiliumque tuum exequi possis, et ille aliqua ex parte uoti compos hinc abeat. Nam


716. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 216 | Paragraph | SubSect | Section]

numero (ad quinque autem et uiginti millia armatorum ex uariis Turcaici imperii regionibus, iam ad ipsum confluxerant, quorum pars magna egestate compellente, caeteri nouarum rerum, ut fit, studio eo se contulerant) huiuscemodi uerbis milites allocutus esse dicitur, quo illorum animis oratione confirmatis non magnopere patris eius maiestatem uererentur, atque uel si armis decernendum foret, sese ad suam causam adiungere non dubitarent: Non me fugit,


717. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 219 | Paragraph | SubSect | Section]

iactationem uix tolerabat, et exercitui commodiore - quum ei nuntiatum est Selynem adesse. Rex iussis suis consistere atque arma capere uocat ad se Sinonem eunuchum, purpuratorum acceptissimum, et cui summam omnium rerum fidem habebat ― saepius enim eius fideli opera usus fuerat ― imperat ei, iret ad Selynem assumptis secum militum quinque millibus, atque sublato candido uexillo, quod colloquii signum apud Turcas est, percunctaretur illum, quid hoc rei esset, cur patrem armatus sequeretur, cur


718. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 220 | Paragraph | SubSect | Section]

dari tumultuose flagitant; Baiazethem assentiri cogunt; Selynem Constantinopolim inuitant et patrem solio deturbare promittunt. Ab hoc praelio Selynes in Pontum ad naues, unde uenerat, refugit, mox ad Tauricam chersonessum sese recępit. Bazethes uero haud minus rerum perturbatione moestus quam uictoria lętus, Constantinopolim se contulit. Curam illi intendebat, ne Selynes imperii auidus gloriaeque appetens militaris Turcarum studia in se accenderet, Achimathisque e contrario modestia atque in patrem pietas apud gentem inquietam


719. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 223 | Paragraph | SubSect | Section]

sibi Bazethes construxerat) fit celebre. Hunc finem habuit Bazethes, regum aetate sua iustissimus, et si uirtus ac religio extra Christianam Ecclesiam inueniri potest, cultu erga Deum, quem tametsi trinum Turcae nondum coelitus illuminati haud existimant, authorem tamen rerum fatentur, innocentia, humanitate, promissi fide ac constantia, alienae rei continentia admirandus. In hac tamen fere sola re ualde, nec immerito culpatur, quia quum optaret iudices ac praefectos suos quam optimos esse ― crebro enim eos iustitiae admonebat ― grauabatur in eorum uitam ac


720. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 225 | Paragraph | SubSect | Section]

lectis literis ingens incussa est sollicitudo, indice uinciri atque in crastinum diem asseruari iusso, periculum suum animo uoluendo noctem uigiliis extraxit primaque luce proditorem accersit. Reus arbitratus nemini facile persuasum iri fortunam suam nouarum rerum studio idoneam crimen inficiatur, licet eum uultus, orationi dispar, satis proderet trepidatione conscientiam indicante. Et quum neque minis, neque tormentorum aspectu ad sceleris confessionem cogi posset, indicis admonitu puer tonsor accitur, interrogatur unde ad Macedonem


721. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 227 | Paragraph | SubSect | Section]

ingenti pecunia cum libertate donatis cum tribus tantum comitibus, reliquis omnibus inscientibus, aufugit. Et dum per Cariae montes ac uicos, situ et squalore obsitus, et ob id ignotus uagatur, satis gnarus litora et portus fraternarum nauium custodiis teneri, labore continuo ac rerum necessariarum inopia in grauem incidit morbum, aegerque apud quendam colonum in paruo uiculo aliquandiu delituit. Sed regum cura nihil diu occultari patitur, quod inuestigari uolunt, multis in obsequium, propter ingentia praemia, paratis. Igitur hunc in modum Corghutes


722. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 236 | Paragraph | SubSect | Section]

et populum, ex quo ciuitatem suam constituere destinarat, ab Aegyptiaca tyrannide iugoque regio ac ingentibus erumnis ereptum non modo libertate donasse, sed etiam accolarum uictores hostiumque suorum dominos fecisse. Nec immerito: nihil enim magis auersatur Deus, summus rerum omnium parens ac dominus, quam hominum in homines impotentem dominatum. Nam quum non natura, sed fortunae iniuria et humana cupiditate seruitus sit constituta, nulli mortalium maius scelus suscipiunt, quam qui propria auctoritate abutentes suae praesertim nationis homines inclementi


723. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 237 | Paragraph | SubSect | Section]

nisi uita uestra ei usui foret. Nam quicquid agri ferunt, labore ac industria uestra exculti, quicquid pecora uestra aedunt, nobilitati in praedam cedit. Illis terra aratur, illis uineae ponuntur, illis greges et armenta educantur: uobis cum seruitute omnium rerum egestas relicta est. Quod eo grauius toleratu est, quia qui opulentiae causa sunt, hi maxime inopiam sentiunt: tam sane inexhausta est nobilitatis rapacitas. Nec quicquam dubium inter incolas regni Hungariae refero, quandoquidem nemo ignorat, quae miseriis suis quotidie domi quisque uestrum


724. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 243 | Paragraph | SubSect | Section]

montes, qua hi septentrionem spectant, prope accessit, inopia commeatus uehementer laborans, propterea quod Ismahel, quo Turcam uenturum putabat, quicquid hostibus usui posset esse, partim corruperat, partim in deuia et munitiora loca asportarat, quo fame ac omnium rerum inopia Turcam uexatum adoriretur, et ob id differebat praelium, existimans sibi mora opus esse, Turcae uero festinatione. Nam licet Ismahel egregios equites haberet, Selynes tamen militum multitudine longe illum superabat, unde paucitas arte et consilio adiuuanda


725. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 244 | Paragraph | SubSect | Section]

existimans sibi mora opus esse, Turcae uero festinatione. Nam licet Ismahel egregios equites haberet, Selynes tamen militum multitudine longe illum superabat, unde paucitas arte et consilio adiuuanda erat. Turca, quum neque hostem certamen detrectantem consequi, neque inopiam rerum pati posset, animum hostis, uetustate generis tumentem, contumeliosis uerbis insectando ad praelium concitare statuit. Itaque misit ad Ismahelem nuntium, qui mandata ferociter edidit, nec illi linguae libertas, immo potius asperitas, fraudi apud Sophenum fuit. His autem uerbis


726. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 244 | Paragraph | SubSect | Section]

aeque ac fugitiuus seruus nefarie defecit, subiceret. Hec ubi dixit nuntiumque ad Turcam remisit, retulit ad amicos, an tempus pugnae iam committendae his uideretur. Omnes censuere extemplo pugnandum esse, impetu quodam magis quam consilio: nam exploratum habebant Turcas inopiam rerum necessariarum uix tolerare, multosque hostium una cum iumentis fame enectos esse, et ob id Turcam in hostili terra plures dies haudquaquam mansurum. Ismahel prouocatus suos ad pugnam incitat, et manus feliciter conserit.


727. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 246 | Paragraph | SubSect | Section]

conserto praelio ac uehementer per mutuum odium accenso, quum uidisset utrumque sui exercitus cornu ualde premi, Europaeos ingenti etiam cęde prope stratos (Asiaticis enim Sopheni, ueluti cognatis, quantum fieri poterat, parcebant), iamque Sophenos superiores ac successu rerum exultantes in subsidia Turcaica, ubi Selynes ipse curabat, impetum facere, iubet libratores ferreas pilas e maioribus tormentis in irruentem hostem torquere eumque a munitionibus arcere. Qui, ut imperatum erat, igni tormentis admoto plures suorum quam hostium


728. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 250 | Paragraph | SubSect | Section]

hostes insequuntur, ac prius quam a pauore sese colligerent iterato praelio eadem fortuna cum Moscouio confligunt. Itaque ex Moscouiis supra triginta millia hominum cecidere, paucissimis admodum ex Polonica acie caesis. Poloni direptis hostium castris cum magna quum rerum, tum hominum captorum praeda ad regem suum tanta uictoria laetum reuersi sunt. Nempe in ea pugna praeter duo millia nobilium equitum, decem duces, et septem ac triginta senatorii ordinis homines uiui capti sunt. Neque huius rei gestae fama Sarmatiae


729. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 253 | Paragraph | SubSect | Section]

congressi Turcarum ferociam, militaribus meditationibus assueti, non sine pernicie hostium facile eludebant. Qua re Selynes animaduersa, ne suorum animi minuerentur, concione aduocata his fere uerbis Turcas ad praelium totis uiribus ineundum adhortatus est: Tradunt rerum scriptores, uiri Turcae, moris antiqui fuisse reges immortalitati consecrare, quum illi beneficiis suis eo honore dignos se praestitissent, quo et meritis regum gratia referretur,


730. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 253 | Paragraph | SubSect | Section]

non cupimus honores ― sit procul a nostra modestia tam impia cupido. Non eximimus nos hominibus, nec obliti sumus humanae infirmitatis. Satis scio, quicquid agimus, diuino id esse subiectum arbitrio: eodem cultu Deum omnium rerum auctorem una uobiscum colimus. Eum solum diuinis honoribus uenerandum censemus, immo, si quid prospere hac in expeditione, ut speramus, contigerit, quandoquidem iustissimum bellum suscepimus, id totum Deo acceptum referemus. Nec ullum seorsum a uobis


731. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 255 | Paragraph | SubSect | Section]

consilio Gazam se conferunt, amissis circiter duobus millibus equitum. Satis autem constat Cauirium Consauum, siue sibi ipsi mortem consciuerit, siue dolore nimio, et erat exactae iam aetatis, subito exanimatus sit, infracto animo rerum mutationem et saeuientem nequiuisse pati fortunam. Selynes satis gnarus fuga hostium non modo Syriam sibi esse concessam, sed etiam Aegyptum apertam, eo magis, quia Cahirius, Heliopolitanae regionis praefectus, transfugio suo magnam Cercassorum partem ad Turcaicum imperium


732. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 258 | Paragraph | SubSect | Section]

sede expugnata. Itaque crastina die, quum praelium inibitis, memineritis non modo ferociam hostium contundere, sed etiam urbe capta finem belli ac laboris imponere. His dictis ad corpora curanda duces dimittit, de exitu rerum ualde anxius. Videbat enim copias suas, etsi uictrices, tamen multis praeliis haud parum attritas, urbem quam oppugnabat uastam disiectamque ingenti spatio, tametsi expugnatu haud difficilem, tamen non nisi ualido tuendam praesidio. Caeterum fortuna, cui confidebat, utendum ratus


733. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 263 | Paragraph | SubSect | Section]

pulmone celeriter exeso ― et erat illi assiduo opii usu totus fere affectus ― intra quadraginta dies eum absumpsit. Hic uitae exitus fuit Selynis. Qui quidem septimo et quadragesimo aetatis anno, imperii uero octauo mortem obiit, nulli maiorum suorum ui animi et gloria rerum gestarum secundus extitit. Mehmethem auum, Magnum cognomento, qui multum terrarum Turcaico imperio adiunxit, audacia pugnandi longe superauit, uictoriis prope aequauit, nec Omurathi proaui gloriae cedit. Ille pluries collatis signis cum hoste dimicauit, hic pluribus prouinciis


734. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 265 | Paragraph | SubSect | Section]

fortunam, uita excesserit. Pluribus forsan quam lex historiae permittit naturam et cultum Selynis persequuti sumus. Consulto id fecimus: nosci enim non minus decuit tanti regis interiorem uitam, quam quae militiae gessit, quum praesertim multo laudabilius sit uita et moribus quam rerum gestarum gloria commendari. Alterum enim ueluti sui quisque animi bonum sibi uendicare potest, alterum sine aliena opera, labore et sanguine parari nequit. Lodouici Tuberonis abbatis


735. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 271 | Paragraph | SubSect | Section]

cogere nequeat, neque pacis neque belli munia e regia dignitate satis obire potest, sed dempta sibi regis auctoritate omnia praecario, aeque ac priuatus, agere cogitur. Atque hinc in regem ex egestate contemptus, ex priuatorum uero opulentia superbia, animorum elatio, factiones, et discordiae, rerum publicarum pestes maxime, oriuntur. Itaque contra ac plaerique Hungarorum opinantur res se habet. Nam regem opulentia maxime decet, priuatos uero paupertas, qua sane magistra militaris praesertim disciplina semper stetit. Iam Salomon de bello cum Hungaris ineundo certus erat,


736. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 276 | Paragraph | SubSect | Section]

acies, si rectorem idoneum habuisset, et amor publicae rei curaque concordiae omnibus eadem fuisset. Est autem Baciensis ciuitas ultra Danubium in Iazigum Dacieque confinibus fere sita, Sothinensem agrum, Syrmiensi regioni affinem, spectans, adeo huberis soli, ut omni copia rerum uel ingentem exercitum alere possit. Caeterum, ut fit, ubi imperanti deest auctoritas, ad edictum pauci admodum conuenere. Quidam enim, diutino ocio desides, militiam detrectabant, aliis pecunia ad equos et arma paranda deerat, nonnulli, et hi haud tenuis fortunae uiri,


737. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 282 | Paragraph | SubSect | Section]

pavidi Moesi precibus et minis praefectum ad deditionem adigunt; praesidium paciscitur, pacta tamen a Turcis violantur. Praefuerat urbi Blactius quidam Moesohungarus, qui, quia praefecti Taurunenses abfuerant, adiuncto sibi Iano Botthio, arcis praefecto, regimen omnium rerum sibi uindicarat. Quippe praefectorum alter aut sua sponte metu obsidionis extra oppidum per speciem quarundam rerum, quae in urbem importandae erant, parandarum subsederat in proximae regionis latebris ex tuto euentum rei expectaturus, aut repentino et insperato Turcarum aduentu ab


738. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 282 | Paragraph | SubSect | Section]

Praefuerat urbi Blactius quidam Moesohungarus, qui, quia praefecti Taurunenses abfuerant, adiuncto sibi Iano Botthio, arcis praefecto, regimen omnium rerum sibi uindicarat. Quippe praefectorum alter aut sua sponte metu obsidionis extra oppidum per speciem quarundam rerum, quae in urbem importandae erant, parandarum subsederat in proximae regionis latebris ex tuto euentum rei expectaturus, aut repentino et insperato Turcarum aduentu ab urbe interclusus erat; alter paulo ante coeptam obsidionem mortem obierat. Itaque Blactius administratione omnium rerum


739. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 282 | Paragraph | SubSect | Section]

rerum, quae in urbem importandae erant, parandarum subsederat in proximae regionis latebris ex tuto euentum rei expectaturus, aut repentino et insperato Turcarum aduentu ab urbe interclusus erat; alter paulo ante coeptam obsidionem mortem obierat. Itaque Blactius administratione omnium rerum sibi, ut dictum est, assumpta per quinquaginta fere dies tot asperrimi belli malis circumuentus arcem egregie tutatus est, quum quadringenti tantummodo milites secum in praesidio essent. Nempe uigies hostem acerrime dimicantem a muris repulit, non sine magna Turcarum pernicie. Nam ubi Turcae


740. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 283 | Paragraph | SubSect | Section]

ratique insuper metu interprete sese una cum liberis ac coniugibus in hostium potestate mox futuros, omniaque indigna ac acerba passuros, de deditione etiam cum Blactio et Iano agere coeperunt, modo praecibus, modo minis homines fatigando suadendoque, ut quia et omnium rerum inopia iam urgeret, et de regia ope spes incisa esset, mallent uictoris gratiam arcem tradendo inire quam ab hoste una cum omnibus foede trucidari. Tandem quia Hungari etiam inuiti ad arcem tradendam cogi poterant ― numero enim eos Moesi longe superabant ― ne


741. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 284 | Paragraph | SubSect | Section]

latenter antiquare conatur. Nempe quem probabat, si sibi constare uoluit, sequi debuerat. Ita Moesi inconsulto metu seque patriamque perditum iuere, Hungari uero ab equite in abeuntes immisso, interfecti, quamquam sunt, qui asserant omnes praeter Blactium Ianumque Botthium, qui capita rerum in praesidio fuerant, cum fide in Pannoniam remissos. Ferunt autem Turcae regis sui tum degenerem metum, tum perfidiam dissimulantes Blactium Ianumque cum collega suo ab inuito prope Salomone ob uerborum licentiam, quae uino imputari debuerat, necatos. Nam quum a quibusdam


742. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 286 | Paragraph | SubSect | Section]

de ope Taurunensibus ferenda consultantes nuntius deditae urbis terrore ingenti ac moestitia compleuit, eoque maiore affecit dolore, quia praeter reipublicae detrimentum, cum summo nominis sui dedecore famaeque ac gloriae iactura, uidebant se ab adolescente Turcarum rege, bellique et omnium rerum, ut ipsi arbitrabantur, imperito, fraude circumuentos, eoque rem eorum cecidisse, ut hostibus aut contemptui posthac essent, aut non nisi continuo bello fines suos tutari possent, nulla spe in Salomonis segnitia reposita. Qui sane tametsi nunquam antehac armatum hostem


743. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 290 | Paragraph | Section]

quidem iure seruato, licitati sunt hostis caput, pecunia percussori promissa. Nec altera parte Stephanus destitit externis auxiliis Rhacusanos oppugnare: pactus est enim cum Venetis, ut expugnata Venetorum ope urbe Rhacusa, praeda rerum omnium Stephano, urbs uero Venetis cederet. Quod ubi sensere Rhacusani, misso Romam quodam monacho Basilio, qui postea, ob hanc operam strenue nauatam, Tribuliensium praesul creatus est, deferunt ad Nicolaum V. Romanum Pontificem


Bibliographia locorum inventorum

Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.