Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1790], Operum omnium tomus III, versio electronica (), Verborum 71764, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [skrl3].
Previous section

Next section

10.

1 Magnates et Nobiles, quod alioquin ex lege naturae ad sui suorumque felicitatem, ex fine vero illo civitatis, in quam sub ducibus et regibus olim coaluerunt, ad sui suorumque securitatem omnimode procurandam obligentur; pristino illo praeclaro in Regno Hungariae tum feliciter florente securitatis instituto non iam nisi in monumentis superstite, praesentibus vero rerum circumstantiis aliam utique nunc provisionem exigentibus, titulo redimendae 3198 legalis, nobilitati certo summe onerosae insurrectionis, ex iusta animisque Hungarorum peculiariter ingenita humanitate in levamen miserorum, communis securitatis onera unice portantium, colonorum et civium iustum subsidium belli pacisque parem securitatem exigentis tempore, quot annis libere tum applacidaturi sunt cum per Senatum Regni Excelsum Statibus et Ordinibus Regni in provinciis generaliter congregatis praevie et rationes Camerae Regiae de proventibus et erogationibus Thesauri Regni Regii, et praesentes Regni necessitates clare ob oculos positae fuerint.

Previous section

Next section


Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1790], Operum omnium tomus III, versio electronica (), Verborum 71764, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [skrl3].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.