Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: italiae

Your search found 135 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2

Click here for a KWIC Report

Occurrences 26-58:


26. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 90 | Paragraph | SubSect | Section]

acuente, aliquantisper coaluerat, quum iterum Rhacusanorum animis Epidaurii excidii metus obuersari coepit. Nam Sarraceni, Calabris ac Appulis superatis, Garganum montem nullo obsistente occuparant. Distat autem illa regio Italiae ab Illyrico littore e regione posito duorum ferme dierum nauigatione, mediocri uento nauim impellente. Itaque Rhacusani, communicato cum Iadestinis consilio, quorum ciuitas sicut regionis felicitate reliquas


27. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 102 | Paragraph | SubSect | Section]

Rursus uana sunt mortalium arma, nullus maximi thesauri usus, inutiles militum ingentes copiae, omnia uel recte excogitata male cessura his, quos Deus uult esse destitutos. Quod profecto, quum saepe alias, tum nostra aetate in tribus, ut nunc est Italorum captus, opulentis Italiae imperiis, Neapolitano, Mediolanensi, et Veneto declaratum est, quorum mutationem, et miserabiles casus, quoad res susceptae permiserint, suo loco opportune narrabimus. Pauli Cinisii mors; Laurentii Vilaceni seditio, Vylaco


28. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 137 | Paragraph | Section]

regionibus imperitante, omni studio ad eas in potestatem redigendas incumbit, eoque magis, quod ad custodiam regni sui pertinere arbitrabatur maritimam oram suis obtineri praesidiis, ne aliquando ea loca ad se oppugnandum hostibus aditum praeberent. Valde enim eum propter Italiae propinquitatem perterruerat Gallorum in regnum Neapolitanum duce Carolo Octauo aduentus, quum praesertim eum haud lateret Christianis, qui in eius ditione essent (est autem horum maxima per uniuersum regnum multitudo) non animum, sed ducem ad defectionem deesse.


29. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 138 | Paragraph | SubSect | Section]

et Turcam facto, ne classis Turcaica per pacem inconsulto senatu Veneto Ionium pelagus attingeret. Etenim Veneti quum caeteris insulis, tum Corcyrae uehementer timentes, suspicabantur Turcam eo classem missurum: sane satis compertum habebant Bazethem ualde cupere Corcyra insula propter Italiae propinquitatem potiri. Rex, tametsi admodum insolens ea percunctatio esset uisa, nihil tamen asperius ad ea, quae Venetus sciscitatus erat, respondit, ne non oratorem modo, sed et hospitem contra Turcarum morem contumelia affecisse uideretur, quandoquidem dona


30. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 146 | Paragraph | SubSect | Section]

essent ditione uixerant. Turca potitus Naupacto confestim Alexandro Trapezuntio, Bossinae, ut dictum est, satrapae, per literas, quod ipse ultro postulauerat, mandat, ut per Dalmatiam, ac Liburnos Istrosque terrestri itinere ad intimas Italiae Venetaeque ciuitati appositas regiones cum exercitu penetraret, agrosque eorum omni clade peruastaret, quo et amissae Naupacti dolor hostibus alia insuper augeretur calamitate, magisque hostiles infringeret animos, et militibus suis praede non deesset occasio. Alexander igitur


31. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 150 | Paragraph | SubSect | Section]

Hadriatici maris interuallo ab Illyrico et caeteris regionibus, quarum praecipue euenta literis mandamus, dirimitur, ita nec remotior a proposito digressio uideri debet, si praesentium rerum ordine admonitus duorum Italiae principum, Alfonsi Secundi Neapolitani regis, et Lodouici Sforciae Mauri, qui aliquot annis Mediolanense administrauit imperium, horrendos ac miserabiles casus, tragoediaque quam historia digniores institutis inseruero rebus ― tametsi alterius exitum superius attigerim


32. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 152 | Paragraph | SubSect | Section]

non parentis uerba auribus, non consilium animo recipere, non dolorem tegere, non linguae temperare, uerum propalam de Lodouico obloqui atque ei minari, bellumque prope denuntiare, nisi procuratione Mediolanensis imperii ocius abiret. Est etiam fama satis constans Alfonsum quosdam Italiae primarios uiros una cum oratore, qui Lodouici Sforciae nomine id temporis Neapoli obuersabatur moxque Mediolanum, utpote functus legatione, erat repetiturus, ad coenam haud procul Neapoli, in uillam, quam Collem Caesareum uocant, inuitasse, atque ibi inter coenandum ad legatum ita


33. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 153 | Paragraph | SubSect | Section]

onere leuari postularent. Quae profecto res ei uel maxime perniciem maturauit, omnium animis regis illiberalitate offensis. Est enim fere sapientibus solemne regibus, quum ineunt regnum neminem ab se tristem dimittere. Huius regis auaritiae quum fama extra Italiae quoque fines uulgata esset, ferunt quendam Dalmatam, ut est ea gens in alienis rebus inquirendis natura paulo curiosior, ita de Alfonsi rebus sensisse: regem aut esse mente captum, aut propediem (iam enim de Gallorum in Italiam ingressu rumor spargebatur) regnum, ut euenit,


34. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 153 | Paragraph | SubSect | Section]

rumor spargebatur) regnum, ut euenit, fuga deserturum. Huic furori aliud insuper facinus, et periculo et scelere par addidit Alfonsus: nam quum ad capienda regni insignia pontificis Romani indigeret auctoritate ― est enim regnum Neapolitanum, ut etiam bona pars reliquae Italiae, antiquo Caroli Magni instituto, quod luxus et insolentiae sacerdotalis maximum est fomentum, pontifici Romano tributarium, nec sine eius interposita auctoritate rex ibi creari solet ― tanta peruicacia in pontificem Alexandrum Sextum usus est, ut ille iniuriae impatiens Carolum Octauum,


35. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 153 | Paragraph | SubSect | Section]

accepit aurum, quo militibus numerato magnis itineribus per Ligusticum agrum Florentiam contendit, ubi quum tantundem pecuniae publicae ei tributum esset, Romam perrexit. Interea Alfonsus, ubi cognouit Gallum aduentare, suos ab se ciues esse alienatos, seque ab omnibus Italiae principibus destitutum, sero quidem, sed non omnino insalubri consilio, nisi Deus posteritati quoque eius hoc regnum, ut euenit, abrogasset, deposito imperio, Ferrandinum filium creat regem, ratus et sibi nihil ablatum iri, quod in filium contulisset, et ita suorum ciuium odium magna ex


36. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 154 | Paragraph | SubSect | Section]

Itaque domus Alfonsi simul sua ipsius tyrannide, simul principum suorum proditione ex regio fastigio ad ima praecipitata est, tametsi eo iam Italorum mores, quum intestina discordia, tum militiae desuetudine deuenere, ut huiusce flagitia ne pro dedecore quidem apud ipsos habeantur. Inde Italiae accidere solet, ut quicunque illam armatus fere attigerit, sine ullo certamine in deditionem redigat, quum procul dubio nulli nationi ingenio, opibus ac hominum multitudine illa gens cedat. Caeterum Veneti aegre ferentes Gallos tantam Italiae partem spe celerius


37. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 154 | Paragraph | SubSect | Section]

ipsos habeantur. Inde Italiae accidere solet, ut quicunque illam armatus fere attigerit, sine ullo certamine in deditionem redigat, quum procul dubio nulli nationi ingenio, opibus ac hominum multitudine illa gens cedat. Caeterum Veneti aegre ferentes Gallos tantam Italiae partem spe celerius sua occupasse, sibique insuper timentes (uox enim regis hostilis ac mali in Venetos animi Gallica leuitate saepius erat audita), Lodouicum Sforciam, qui iam, ut fama est, fratris filio Mediolanensium duce ueneno sublato, inter Italiae motum


38. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 154 | Paragraph | SubSect | Section]

ferentes Gallos tantam Italiae partem spe celerius sua occupasse, sibique insuper timentes (uox enim regis hostilis ac mali in Venetos animi Gallica leuitate saepius erat audita), Lodouicum Sforciam, qui iam, ut fama est, fratris filio Mediolanensium duce ueneno sublato, inter Italiae motum Mediolanense inuaserat imperium, ab amicitia Gallorum auertunt, atque cum eo ineunt societatem, tametsi Lodouicus, ut paulo post demonstrabitur, pro ingenii sui calliditate ita Venetis obsecutus sit amicitiam cum his iungendo, ut neque regem eo facto uellet


39. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 155 | Paragraph | SubSect | Section]

erant ex aduerso direxit. Statuerant autem Veneti uanis animis uictoriam sibi, ut diximus, pollicentes Gallos ab inuadenda Italia aut regis nece captiuitateue, aut magna Gallici exercitus strage deterrere, quo scilicet, submotis externis hostibus, fractisque Neapolitanorum regum opibus, totius Italiae facilius potirentur. Quae quidem Venetorum cupiditas non modo stultitiam ipsorum indicat, quoniam quum mercaturae dediti sint, alienis armis conductisque uiribus imperium Italiae obtineri posse putarunt, sed etiam Italorum principum socordiam atque ignobilitatem arguit,


40. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 155 | Paragraph | SubSect | Section]

strage deterrere, quo scilicet, submotis externis hostibus, fractisque Neapolitanorum regum opibus, totius Italiae facilius potirentur. Quae quidem Venetorum cupiditas non modo stultitiam ipsorum indicat, quoniam quum mercaturae dediti sint, alienis armis conductisque uiribus imperium Italiae obtineri posse putarunt, sed etiam Italorum principum socordiam atque ignobilitatem arguit, quorum sane ignauia Veneti fraeti tam improbam spem concępisse feruntur. Comisso igitur praelio Itali, utpote magna ex parte collectitii milites, primo hostium impetu


41. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 156 | Paragraph | SubSect | Section]

suas in ultionem iniuriae contulerunt, quam quum aliquandiu coxissent animis, tandem, ut suo loco demonstrabitur, per occasionem ea acerrime usi sunt. At Veneti, quibus sane mos est magis consilio quam uiribus rem gerere, clade, quam in praelio acceperant, dissimulata, famam de industria extra Italiae fines, apud Turcas maxime, quo huius cladis nuntium nondum peruenisse credebant, ingenti eorum, quibus res cognita erat, risu, dissipant se uidelicet aduersus Gallos uictores fuisse, abusi plane imprudenter subita regis post praelium profectione. Qui quidem, quod satis constat, tum ne


42. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 158 | Paragraph | SubSect | Section]

fugam mensibus, cum magno conductorum militum exercitu ex Alemanis confecto, ab exilio reuersus, quum iam haud paruam imperii partem recuperasset, externi militis fraude ac proditione uiuus in potestatem hostium pertractus est, cum et copiis Gallo praestaret, et omnes pene Italiae principes ei perinde ac procul dubio uictori futuro partim sese propalam aggregarent, partim clam auxilia submitterent. Quin etiam hac ex parte hi duo principes comparem exitum habuisse dicuntur, propterea quod quemadmodum Lodouicus in expellendo e regno Alfonso


43. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 180 | Paragraph | SubSect | Section]

Duodecimus, Francorum rex, Italia Circumpadana atque Mediolanensi imperio occupato, diuiserat cum Ferdinando Hispano rege, ut supra diximus, regnum Neapolitanum, eiecto inde Friderico, Alfonsi Secundi fratre. Quos sane reges uel per se graues accolas, nedum immixtos Italiae rebus intolerandos fore existimabant. Sed nec Turcae, maxime qui honestioris fortunae erant, bellum pace atque ocio mutare recusabant. Videbant enim damno magis quam emolumento illis id bellum esse: nam praeter quam quod nullo stipendio a rege accepto, sed suo


44. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 185 | Paragraph | SubSect | Section]

coepta eorum uisa sit fouere. Fortunam autem uim quandam diuinae appellamus constitutionis, qua humana negocia agi censemus. Nam quum in idem tempus, quo Veneti huius modi consilia animo uoluebant, mors Alexandri Sexti, pontificis Romani, peropportune incidisset, multas Italiae urbes pontificis Romani uectigales partim a possessoribus pecunia emptas, partim uoluntaria deditione traditas in ditionem redegerunt. Quas sane urbes Caesar, Valentiniensium dux, homo omnibus sceleribus coopertus,


45. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 187 | Paragraph | SubSect | Section]

ueneno necabantur, quo non modo pontificis filius, quod turpiter prodigeret, haberet, sed et eius familia spoliis expleretur; in demortuorum locum atque in uacua sacerdotia, qui plus auri obtulisset, sufficiebatur. His pecuniis milites conducebantur, quorum expeditio ac militia erat principes Italiae e suis sedibus pellere, captos forte, aut fide interposita uocatos interficere. Vnde tota Flaminiae regio, et quicquid praeterea urbium ad ius Romani pontificis spectabat, ploratibus ac lamentis sonabat. Illustres constuprabantur foeminae, uirgines, pueri ingenui


46. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 188 | Paragraph | SubSect | Section]

fidem Caesari seruaret, nec modo promissa ei non praestaret, sed insuper malum minaretur, Neapolim se contulit. Ibi, quia Deus illum tam diu iniurias impune ferre noluit, fugiendo, ut saepe usu uenit, in periculum incidit, propterea quod a Consaluo Adigario eadem fraude, qua ille multos Italiae principes interfecerat, fide interposita comprehensus, atque in custodiam datus in Hispaniam ad Ferdinandum regem, Hisabellae uirum, missus est, a quo in carcerem coniectus quum diu uaria consilia euadendi animo uolutasset, tandem sanguinarius homo, ne ab ingenio suo


47. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 190 | Paragraph | SubSect | Section]

capto aut pulso Ioanne Bentiuola importuni tyranni dominatu Bononiam liberare, atque iuri Romanae Ecclesiae urbem omnino restituere, magis irae suae in ipsum Ioannem, incertum quam ob causam concoeptae, indulgens quam ciuitati consulens. Nam Italiae ciuitatum ob factiones ac discordias omnem potestatem ad unum conferri interest. Acceptis a rege Gallo, quos postulauerat, equitibus Bononiam cum exercitu proficiscitur. Et quia nunquam prius auditum erat quenquam Romanum pontificem, utpote qui antehac epistolis


48. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 191 | Paragraph | SubSect | Section]

uirium eorum in rebus bellicis detexerat fortuna) ut eos non nisi fractis prius a rege Gallo opibus eorum aggredi ausi sint. Nam Veneti, antequam Galli et Hispani, hi regnum Neapolitanum, illi Mediolanense, non magis armis quam cognationis iure obtinuissent, toti fere Italiae moderabantur: tantum sane ualebat Venetorum consilium aduersus reliquos Italos ignauia simul ac discordia eneruatos. Itaque Philippo Morino intra paucos dies febri extincto, quem diximus ab Hispanis principibus regem designatum in Ulteriorem Hispaniam


49. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 201 | Paragraph | SubSect | Section]

sibi a Venetis tanta strage infractis timendum putabant, ignorantes Venetorum animos non ita mercatura corruptos, quin existiment interdum fortunae esse obluctandum. Iam Maximilianus, contracto simul peditum, simul equitum iusto exercitu, fines Italiae ingressurus erat, quum Venetorum oratores ad eum accesserunt, infimis praecibus petentes, ut sibi ad se adeundi dicendique potestatem faceret. Qui magis ueteris Romani imperii maiestatis quam suae fortunae memor, et ob id elatior, aditum Venetis negauit. Permisit


50. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 201 | Paragraph | SubSect | Section]

magis ueteris Romani imperii maiestatis quam suae fortunae memor, et ob id elatior, aditum Venetis negauit. Permisit tamen mandata, quae praetulerant, scriptis edere. Quae huiuscemodi fuisse dicuntur: Venetos amicitiam ac societatem uelle cum Maximiliano iungere, eique omnibus Italiae urbibus, totoque continenti cedere; polliceri insuper quinquaginta millia nummum aureorum in singulos annos perpetuo se pensuros, modo ille aduersus Gallos arma sumat. Alemanus animaduertens Venetorum postulatis manifestam subesse fraudem, nec eos quicquam aliud quaerere quam sociorum regum


51. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 202 | Paragraph | SubSect | Section]

Gallum coniuraret, inducere nequiuerat, ei bellum indicit, crimine impudentissime obiecto, uectigali non soluto (est enim Ferrariensium ciuitas Romanae Ecclesiae uectigalis), ut scilicet eius causae praetextu Ferrariam ipsi duci auferret, quam sane urbem ex pago in pulcherrimam Italiae ciuitatem gens Hestensis redegisset. Hac pontificis iniquitate motus Bernardinus, natione Hispanus, Sanctae Crucis cardinalis, uir et uitae integritate, et eruditione insignis, clam pontifice se Mediolanum contulit, atque ex tuto (erat enim Iulius pontifex non modo praecipitis irę,


52. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 202 | Paragraph | SubSect | Section]

Sanctae Crucis cardinalis, uir et uitae integritate, et eruditione insignis, clam pontifice se Mediolanum contulit, atque ex tuto (erat enim Iulius pontifex non modo praecipitis irę, sed etiam exitialis) pontificem deterrere ab incoepto conatus est, literis ac nuntiis eum monens, ut Italiae rebus compositis hortaretur Christianos principes ad arma aduersus communem Christianorum hostem sumenda. Per solum autem pontificem stabat, quominus res Italiae essent quietae, quandoquidem pontifex Romanus, quae est eius apud Christianos auctoritas, nutu possit omnem


53. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 202 | Paragraph | SubSect | Section]

irę, sed etiam exitialis) pontificem deterrere ab incoepto conatus est, literis ac nuntiis eum monens, ut Italiae rebus compositis hortaretur Christianos principes ad arma aduersus communem Christianorum hostem sumenda. Per solum autem pontificem stabat, quominus res Italiae essent quietae, quandoquidem pontifex Romanus, quae est eius apud Christianos auctoritas, nutu possit omnem disceptationem finire, modo a quietis consiliis non abhorreat. Quis enim pontifici Romano iusta imperanti non pareat, quum ille ei, qui decreto eius non stetit, rebus


54. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 207 | Paragraph | SubSect | Section]

imitatus, haud sane ab officio ita facile discessisset, destituendo iniuria regem socium ac de se aduersus Venetos optime meritum, nisi forte honestius, simul et utilius uisum est pontificis Romani ac regis Hispani, neccessarii sui, morem gerere uoluntati quam sinere regem Gallum, opibus Italiae adauctum, super caeteros reges eminere, inuidia, quae animum uehementer mordebat, hac honestatis specie obtecta. Eodem quoque tempore ad duodecim millia Heluetiorum a pontifice Venetisque mercede conducta in Circumpadanam Italiam cum filio Lodouici Mauri, cui


55. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 207 | Paragraph | SubSect | Section]

abfuere, quorum alter nepos ex filia regi Hispano erat, alter unam ex filiabus ipsius regis matrimonio sibi coniunxerat. Hac tanta belli mole in Gallum regem concitata facta est repente magna rerum commutatio: nam Gallus, retentis solummodo arcibus urbium Circumpadanae Italiae, exercitum ex Italia in Galliam neccessario reuocauit, atque ita arma, quacunque hostis spem belli gerendi praebebat, circumtulit, ut nullam occasionem illi dederit ullam Gallico regno iniuriam inferendi. Rhaimundus Hispanus dux, cuius culpa paucis ante diebus in agro Rauennate ab


56. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 275 | Paragraph | SubSect | Section]

nasum dentibus impetant. Nunc etiam Turca, quicquid terrarum est inter Sauum amnem et Adriaticum mare, nullo repugnante, si ad id animum adiecerit, armis quatriduo occupabit. Quis enim illi cunctantibus inopia stipendii Hungaris obstabit? Quibus regionibus subactis confestim arma Italiae inferet, finitima quaeque ditionis suae faciendo rerumque serie tractus iungendo. Nempe quum Arsia fluuius Illyricum ab agro Aquileiensi et Veneto dirimat, continens imperium usque ad Italiam, Inferiore Dalmatia in potestatem redacta, habebit. Quot autem dierum iter, ut omittam


57. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 275 | Paragraph | SubSect | Section]

nulla in aerario pecunia est, qua uobis hoc tempore opitulari possumus ― nam et nos exercitum alere cogimur, in cuius stipendium non modo uim magnam ecclesiasticae pecuniae, sed etiam mutuo accaeptae exhausimus ― uosmet ipsi uobis nunc consulite. Quum autem status Italiae tranquilior fuerit, Hispanique ac Galli, quod propediem futurum est, inter se foedus inierint, curae nobis res Hungarica erit. Porro id temporis Romanus pontifex iusti exercitus auxilia aere suo conducta et Caroli Augusti copiis iungenda in


58. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 276 | Paragraph | SubSect | Section]

amissione multo grauiorem fecisse iacturam, quam quae olim facta est Constantinopoli euersa, propterea quod harum altera urbs, antequam ab hoste caperetur, a Romana iam societate per summum scelus ultro defecerat, altera regi socio, et in Romanam Ecclesiam optime animato, non sine Italiae periculo, Hungarorum maxime negligentia et hostili fraude adempta est. Lodouicus interim, misso cum parua manu ― iustus enim exercitus inopia stipendii et terrore omnia complente subito contrahi nequiuit ― ad Drauum amnem


Bibliographia locorum inventorum

Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].


More search results (batches of 100)
1 2

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.