Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: tUnc

Your search found 3643 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 192-204:


192. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

secundum Deum agere uitam. Talibus ergo uersutiis utentes promissis decem mensibus in carcere iacuerunt. Tandem uero uidentes fratres comitis cum ceteris, quod nullo modo de potestatis manibus euadere poterant eorum captiui nisi ligna Spalatensibus traderent et cursum penitus resignarent, tunc acquieuerunt ad omnia et miserunt Spaletum sex ligna, que habebant maiora, et alia quedam, que ceperant, minora. Pacti sunt autem, quod numquam ad latrocinandum exirent, iuramenti se uinculi astringentes et obligantes, quod, si quando in contrarium facerent, tenerentur soluere Spalatensibus


193. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

ad montes, qui sunt inter Ruteniam et Hungariam et usque ad confinia Polonorum, inde circuiens et circumspectans cunctos infirmiores terre ingressus, cesis ingentibus siluis, longas fieri fecit indagines obstruens transiectis arboribus uniuersa loca, que ad transeundum facilia uidebantur. Et tunc reuersus misit et congregari fecit omnes principes, cunctos barones et proceres regni sui cunctumque robur Hungarici exercitus contraxit in unum. Venit autem Colomannus rex, frater eius, cum omni potentatu suo. Venerunt et presules Hungarie, qui et ipsi non contenti sobriam ecclesiastice


194. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

immo pre diuitiarum magnitudine magnas militum aties ductitabant. Affuit Mathias Strigonensis, accessit Hugrinus Collocensis archiepiscopi, uterque cum suffraganeis suis. Quos secuta est magna multitudo prelatorum et relligiosorum, qui omnes ad castra regia congregati sunt, quasi oues ad uictimam. Tunc ceperunt uniuersale consilium agitare diebus non paucis contractantes, qualiter aduentantibus Tartaris esset consultius occurrendum. Et cum diuersi diuersa sentirent, nullum uolebant consilium concorditer stabilire. Alii terrore torpentes nimio dicebant cedendum eis fore ad tempus, nec esse


195. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

parabatur interitus, non ualebant in unum consilium concordare. 4Illis ergo consulendo cunctantibus, morasque inaniter protrahentibus, ecce nuntius inopinatus ad regem cucurrit, nuntians ex certo, quod infinita iam multitudo Tartaree gentis regnum intrauerat et iam prope esset. Tunc omisso consilio rex et regni principes ceperunt arma parare, ordinare duces super legionibus, maiorem pugnantium copiam conuocare. Exeuntes autem a Strigonii partibus transierunt Danubium et uenerunt uersus Pestium, que erat maxima uilla. Igitur peractis iam fere diebus quadragesime, prope


196. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

pugnandi haberent animum contra eos. At uero Hungarorum rex selectis militibus imperat in eos exire. Qui armatis cuneis et bene dispositis ceperunt egredi contra ipsos. Sed Tartarorum aties non expectans manuale certamen suo more sagittarum iacula emittentes in hostes cursu precipiti fugiebant. Tunc rex cum uniuerso exercitu suo, quasi fugitantium insequens terga, uenit usque ad flumen Tysiam, quam transuadentes, leti iam et uelud hostiles turmas extra sua confinia propellentes, uenerunt usque ad aliam aquam, que uocatur Solo. Uniuersa uero multitudo Tartarorum castra posuerat ultra aquam


197. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

usque ad aliam aquam, que uocatur Solo. Uniuersa uero multitudo Tartarorum castra posuerat ultra aquam illam in locis abditis inter condensas siluas, unde non totaliter, sed in parte ab Hungaris conspici poterant. Videntes autem hostilia agmina ultra fluuium descendisse, castrametati sunt citra. Tunc precepit rex, ut non sparsim sed confertim tentoria figerent. Composuerunt ergo sese quasi in quodam artissimo stabulo cuncti, circumponentes currus et clipeos undique quasi pro munimento castrorum. Ita uero tentoria constipata fuerunt et eorum funiculi in tantum connexi et concatenati ad


198. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

fuerunt et eorum funiculi in tantum connexi et concatenati ad inuicem stringebantur, ut uia esset omnino perplexa nec liceret per castra discurrere, sed omnes essent ueluti quodam retinaculo intercepti. Hoc reputabant Hungari munimen, sed in maximum eis cessit discrimen. 6 Tunc Bath, maior dux Tartarei exercitus, in quendam collem conscendens, speculatus est diligenter omnem dispositionem exercitus et reuersus ad suos dixit: Bono animo nos esse oportet, o sotii, quia licet magna sit multitudo gentis istius, tamen quia improuido reguntur consilio, non poterunt


199. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

exercitus et reuersus ad suos dixit: Bono animo nos esse oportet, o sotii, quia licet magna sit multitudo gentis istius, tamen quia improuido reguntur consilio, non poterunt effugere manus nostras. Vidi enim eos quasi gregem sine pastore in quodam artissimo stabulo interclusos . Tunc eadem nocte uniuersis legionibus suo more dispositis iussit aggredi pontem, qui inter utramque fluminis ripam distentus non multum ab Hungarorum castris distabat. Quidam uero transfuga ex Rutenis ad regem cucurrit et nuntiauit dicens, quod Hac nocte ad uos transituri sunt Tartari. Estote


200. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

aggredi pontem, qui inter utramque fluminis ripam distentus non multum ab Hungarorum castris distabat. Quidam uero transfuga ex Rutenis ad regem cucurrit et nuntiauit dicens, quod Hac nocte ad uos transituri sunt Tartari. Estote itaque cauti, ne forte subitanei et improuisi irruant in uos! Tunc Colomannus rex armatis suorum cuneis e castris processit, quem secutus est Hugrinus archiepiscopus cum agmine suo. Erat enim et ipse uir bellicosus et ad pugnandum satis promptus et audax. Venerunt autem medio noctis tempore ad predictum pontem. Et ecce iam pars quaedam hostium ultra


201. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

modicum cogitabant. 7 Attamen Colomannus rex et Hugrinus archiepiscopus et quidam magister militie templi, ut strenuos decebat uiros, non ut ceteri se quieto sopori dederunt, sed totam noctem sub armis ducentes peruigilem mox ut clamorem persentiunt, statim e castris erumpunt. Tunc militaribus armis accinti et in unum cuneum conglobati, audacter in hostiles aties irruerunt et cum eis aliquandiu multa fortitudine pugnauerunt. Sed cum essent paucissimi respectu infinite multitudinis Tartarorum, qui locustarum more paulatim ebulliebant de terra, pluribus iam de sua


202. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

oppositis excipiebant, sed dorsa uertentes ad ictus cadebant passim tam crebri, ut de concussa ylice diffluere glandes solent. Et cum omnis spes uite foret adempta, mors uero in omnium oculis yando per castra uideretur discurrere, rex et principes relictis signis ad fuge presidium se conuertunt. Tunc reliqua multitudo hinc crebris mortibus territa, hinc flamme deuorantis in giro metu attonita, nil nisi ad fugam totis precordiis estuabat. Verum cum tantis se posse malis eripere fugiendo intendunt, ecce aliud malum domesticum et familiare incurrunt. Etenim cum uiarum aditus funiculorum


203. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

argentea, purpurea indumenta et arma copiosa. Sed Tartarorum inaudita crudelitas nil curans de spoliis omnem pretiosarum rerum parui pendens predam in sola hominum cede crassatur. Cum enim uiderent iam itineris labore defessos nec posse ad arma manus extendere nec pedes ulterius ad fugam laxare, tunc ceperunt hinc et inde iaculis infigere, gladiis obtruncare, nulli parcere, sed omnes feraliter trucidare. Cadebant a dextris et a sinistris ybernalium foliorum instar, iacebant per totam uiam miserorum prostrata cadauera, fluebat sanguis more torrentis fluuii. Infelix patria filiorum infecta


204. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

infigere, gladiis obtruncare, nulli parcere, sed omnes feraliter trucidare. Cadebant a dextris et a sinistris ybernalium foliorum instar, iacebant per totam uiam miserorum prostrata cadauera, fluebat sanguis more torrentis fluuii. Infelix patria filiorum infecta cruore longe lateque rubebat. Tunc miserabilis multitudo, quam nondum deuorauerat gladius Tartarorum, ad quandam paludem uenire compulsa, non est permissa diuersam ingredi uiam, sed urgentibus Tartaris in eam ingressa est. Pars maxima Hungarorum ibique ab aqua et luto pene omnes absorti sunt et extincti. Ibi ille famosissimus


Bibliographia locorum inventorum

Toma Arhiđakon (1200-1268) [1268], Historia seu cronica Salonitanorum atque Spalatinorum pontificum, versio electronica (, Split), Verborum 40426, Ed. Olga Perić [genre: prosa oratio – historia] [word count] [thomashistsalon].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.