Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: qUoqUe

Your search found 5999 occurrences

More search results (batches of 100)
First 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 1001-1100:


1001. Marulić, Marko. Dauidias, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]


Ergo Sunę campis omnes post terga relictis
Festini properant alacresque in pręlia tendunt
6.10   Agmine quadrato. Dauidica turba cohorsque,
Postremum sortita locum, munibat eundo
Regis utrumque latus, frontem quoque tergaque regis
Protegere atque animis audacibus illa tueri.
Poscere iam pugnam cuncti uibrareque tela,
6.15   Exertare manus uultumque efferre ferocem,
Succlamare etiam terrereque uocibus hostem.


1002. Marulić, Marko. Dauidias, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]


6.60   Te tamen ecce uolunt: illis parere necesse est.
Ergo tuos tecum tollens, seu uis Sicelechum,
Seu uis ipsa meę retro pete moenia Gethę,
Vt tandem cessent nostrę mala murmura turmę."
Hic quoque Dauidi deus affuit. Inde reuerti
6.65   Iussus quippe fuit, ne gentis signa prophanę
Sponte sequens populumque sacris rituque fidelem
Cognatumque sibi contra stans impius esset. Dauid


1003. Marulić, Marko. Dauidias, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]


Ipse suum aduersa transegit cuspide corpus Seruorum amor in dominos
Atque comes illi nigrum descendit ad Orcum.
Talis erat Gracchi Philocrates (uera Latini
Si referunt fasti), tanto quoque nomine dignus.
6.110   Pandarus ille etiam talis, quo Cassius usus
Dicitur, Augusti quum uictus uincla timeret.
Ambo isti dominis uitam rapuere rogati,
Ne raperet uiuos inimici sęua potestas


1004. Marulić, Marko. Dauidias, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]


Quem fons irriguus, quem tellus nobilitabat,
Herbarum assiduo gaudens et lęta uirore,
6.200   Non procul a Iabis muris. Ibi tecta sepulchro
Septenos luxere dies: funebris amictus
Humentesque oculi, querulo quoque nenia cantu
Indubitata dabant non parui signa doloris. Dauid reuersus Sicelechum
Dauidem interea Dauidiademque cohortem
6.205   Tertia lux tandem Sicelechi reddidit agro.


1005. Marulić, Marko. Dauidias, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

res geritur mucronibus. Ampla repenti
Cęde repletur humus mensęque thorique cruore
Sparguntur passim. Sessorum corpora iuxta
Cęsa cadunt, clamorque uirum strepitusque uolantum
6.275   Vndique telorum, inflicti quoque comminus ictus
Crebrescunt magis atque magis, superintonat ęther
Et reboant ualles et mons collesque resultant.
Exultat uictrix acies latroneque uicto
Raptas cogit opes, hominum pecudumque receptos


1006. Marulić, Marko. Dauidias, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]


Sola quater centum iuuenum manus ardua scandens
Dorsa camellorum, fugeret dum prępete cursu,
Euasit tanti manifesta pericula belli.
6.285   Ibat Dauid ouans, redimitus tempora lauro,
Insigni quoque uectus equo, tota agmina circum,
Omnes et spoliis et telis hostis onusti.
Cumque illis pueri, mulieres atque puellę,
Iamdudum captiua manus, nunc libera, tendunt
6.290   Ad patrium remeare solum (mora nulla),


1007. Marulić, Marko. Dauidias, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

illi penitus coniungit. Cętera turba,
6.300   Non omnis, sed uexat amor quos ęris habendi.
Reclamant. "Dabimus nihil his" dixere "bonorum,
Quę uehimus! Quoniam quos nunc absentia pugnę
Fecerat exortes, nostrę quoque iura rapinę
Nequaquam cędi decet his. Vxoribus ergo
6.305   Contenti et natis acceptis, cętera nobis,
Nostrorum capitum discrimine parta, relinquant." Dauidis iudicium


1008. Marulić, Marko. Dauidias, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]


Amalechitarum, quum tristis nuncius illi
(O quam festino turbantur gaudia luctu!)
6.355   Aduenit memorans Gelboi funera belli
Innumerasque neces magno certamine plebis
Iam dudum uictę, Saulis quoque regis acerbam
Et Ionathę sęuam per plurima uulnera mortem.
Horum de casu quęsitus plura duorum
6.360   "Ecce fugam capiens" inquit "per deuia saxa
Montanę rupis, regem tunc forte iacentem


1009. Marulić, Marko. Dauidias, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]


In te strata iacent Saulis sublimia membra
Vili humilique loco, ueluti de plebe prophana
Vnus et ipse foret, qui dudum insignia regni,
6.435   Sceptra manu gessit, sancto sacratus oliuo.
In te procubuit Ionathas quoque, regia proles,
Victor et ipse uirum. Ionatha charissime, quo te
Prosequar affatu? Quali lamenta mouebo
Ore miser? Quanto referam tua funera fletu?
6.440   Cuncta simul periere mihi solatia tecum.


1010. Marulić, Marko. Dauidias, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]


Mens simul una fuit. Tantę ne gloria cędis
Ęuo fracta cadat, campum certaminis huius Campus robustorum
7.110   Campum dixerunt tunc nomine robustorum,
Nunc quoque seruantem pugnę monumenta uetusta.
His ita confractis surgunt hinc inde repente
Pręlia: totę acies, castris post terga relictis,
Concurrunt pariter. Superat Dauidica turma
7.115   Aduersosque fugat,


1011. Marulić, Marko. Dauidias, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]


Surdis hoc Asahel concludens auribus urget
Cursu terga uiri. Conuersus protinus ille,
Aduersa rapide uenientem perculit hasta
Visceraque inguinibus fluxerunt cuspide apertis.
7.130   Sic Asahel periit, cuius quoque cęde sequentes
Turbati cursum sistebant atque dolore
Affecti nimio lugebant funera noti Asahelis pernicitas
Eximia uirtute uiri, qui cursibus ipsas


1012. Marulić, Marko. Dauidias, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Afferimus, nostro dudum mucrone recisum,
Qui tuus hostis erat, cuius mens emula regni,
O rex magne, tui te pellere sedibus istis
Tentabat, nunc bella ciens, nunc fraudibus utens,
Vt te sublato tribulum quoque sceptra tuorum
7.390   Arriperet solus. Sed qui tibi regna parauit
Tradere tota deus, Saulem iam sustulit ille
Progeniemque omnem: tutus dominabere terris." nota
O


1013. Marulić, Marko. Dauidias, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Firmato imperio genus ipsum augere uacabat,
Successor sceptro ne desit stemmatis huius
Atque domus semper generet Iesseia reges.
Ergo uolens Dauid prolem proferre, maritas
Ducit adhuc alias. Solymis quoque pignora plura Dauidi nati Hierosolymis
8.75   Quam prius Hebrona genuit foecundus in urbe.
Samua nomen erat primo Sobabque secundo,
Nathan post illos, Salomon quoque pacis


1014. Marulić, Marko. Dauidias, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

alias. Solymis quoque pignora plura Dauidi nati Hierosolymis
8.75   Quam prius Hebrona genuit foecundus in urbe.
Samua nomen erat primo Sobabque secundo,
Nathan post illos, Salomon quoque pacis amator,
Iabir et Helisua et Nepheg liberque Iophias
Helisamasque, dei speculator, et Heldas acutus,
8.80   Perfidus Heliphelech horum postremus habetur.
Fama Palestinas uolitans penetrauit ad oras,


1015. Marulić, Marko. Dauidias, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]


Insertę extabant, ut quum foret arca mouenda,
Suppositis humeris hanc possent ferre Leuitę.
8.155   Intra illam plenum sanctę uas fictile mannę
Atque dei digito cęlatę in marmore leges
Conseruabantur, magni quoque palmes Aronis.
Culmina erant spiris eiusdem cincta metalli,
Quod reliquas omnes partes crustauerat arcę.
8.160   Calcabant utrumque latus simulachra duorum
Pennigerum Cherubin: alis umbracula sparsis


1016. Marulić, Marko. Dauidias, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

arua,
8.315   Tectus pellicei processi tegminis umbra
Tergoreoque sinu. Pręsentis adusque diei
Tempus ego nunquam sacram mihi condier ędem
Quęsiui, cedroue domum uel marmore structam.
Hoc quoque Dauidi referas, uolo, crastina quum lux
8.320   Aduehet alma diem: 'Pecudis pannosus ouilis
Pastor eras, quum te uolui pręponere regno
Israhelitano et sceptri donare decore.
Tecum semper eram, subieci uiribus


1017. Marulić, Marko. Dauidias, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

prius usus iniquo
Ad mites humilis morum conuertitur actus
Et quem flammifero succenderat igne libido,
Proponit castum iam conseruare cubile
Affectus frenans recta ratione pudendos.
8.430   Tunc quoque centenas raptas ex hoste quadrigas
Seruitio regis decerni cędere dignum est,
Quum uitę meritis de terra scandere cęlum
Hi iussi ęterno donantur munere regni.
Leua manus quondam numeros proferre


1018. Marulić, Marko. Dauidias, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

fudit Idumes, Dauid uictor
Valle Salinarum primo rursumque Gebellę
8.470   Finibus. Atque loco referuntur utroque perempta
Mille quaterque decem gentilis milia turmę.
Vrbs quoque pręsidium regis subiecta recępit.
Hostibus afflictis Dauid perduxit ouantes
Ad patriam cuneos simul et peana canentes.
8.475   Omnia uasa deo, spoliorum cuncta metalla
Consecranda dedit temploque arisque


1019. Marulić, Marko. Dauidias, versio electronica [Paragraph | Section]

auitos concessit et ipsum mensę suę participem fecit. Sibam seruum cum filiis terram illius colere iussit. X. Anon, Amonitarum rex, male accepit legatos Dauidis. Ioab fudit illius conducticios Syros. Dauid quoque Syros Adadeseri fregit. Sobabum militię principem interfecit. XI. Ioabus uastat fines Amonitarum. Obsidet Rabbam. Dauid Bersaba, Vrię coniuge abutitur. Vriam interimi fecit. Bersaben uiduam accepit et


1020. Marulić, Marko. Dauidias, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]


Agmina per campos late diffusa. Ioabi
Sanguinolenta manus fugientibus ingruit. Ipse
Densior Hannonis cuneus, quum terga cohortem,
Qua mage fretus erat, statim uertisse uideret,
9.120   Se quoque proripuit rapido per gramina cursu. Abisas
Hos pedibus strepituque sequens animosus Abisas
Substitit, ingressos ut proxima moenia uidit.
Illic defixo legio Iudea tropheo


1021. Marulić, Marko. Dauidias, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

inquit
"Non pauci cecidere uiri, missilibus illi
E muro iactis, hi cęsi comminus armis
Illorum, quos Rabba suis effundere portis
Ausa est ad pugnam dubiique pericula Martis.
9.295   Hos quoque tunc contra certans Ętheus Vrias
Oppetiit potiusque mori decreuit in armis
Quam per probra fugę turpem seruare salutem.
Atque hęc lęta parum fatisque peracta sinistris,
Inclyte rex, tibi me iussit


1022. Marulić, Marko. Dauidias, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

gemitu testare grauem sub corde dolorem.
Te uisum ueniet genitor. Diducito uocem
10.55   Et dic: 'Oro, pater, ueniat fac Thamaris ipsa
Et fratri obsequium pręstet soror, ipsa ministret
Et pulmenta paret, manibus quoque porrigat ultro
Vina cibosque mihi. Solet euanescere docto
Sępe ministerio lentus de corpore langor'." In Ionadabum male consulentem
10.60   Hos monitus, Ionadabe, dabas


1023. Marulić, Marko. Dauidias, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]


11.30  Pro me bella gerit nunc Absalon'. Ista loquentem
Deserui fugique procul tua signa secutus.
Malo mori tecum quam uiuens corda fouere
A regnis aliena tuis." Sic lingua locuta est
Perfida, plena dolis. Dictis quoque credulus istis,
11.35  Exardens odio rex dixit: "Miphiboseti nota
Quę fuerant, iubeo tua sint!" Proh semper iniquum
Mentis iudicium! Delato crimine quenquam


1024. Marulić, Marko. Dauidias, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

ait: "Quonam usque procaci
11.60  In te latrabit lingua canis ille nefandus,
Optime rex? Sine me, petulantia protinus ora
Hoc cędam gladio!" Sic dicens porrigit ensis
Ad capulum dextram, Semeum quoque lumine toruo
Suspexit. Sed enim miti sermone minacem Rex respondit
11.65   Rex cohibere uirum conatus "Desine" dixit
"Velle illum punire hominem. Fortasse iubente
Hęc


1025. Marulić, Marko. Dauidias, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Ast ille admirans: "Cur non Dauida secutus,
Chuse, tuum fueris, tam semper deditus illi?"
11.85  Respondit Chusus: "Meus est rex, Absalon, ille,
Quem deus elegit, quem plebs populusque probauit
Israhelitanus. Chusus quoque seruiet ipsi.
Obsequiosus eram regi, nunc regis alumno
Obsequiosus ero. Fas est, ut regis amicis
11.90  Successor regni tandem dominusque fruatur." Comparatio
Hinc


1026. Marulić, Marko. Dauidias, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]


11.175   Dignaque Maacha lueret supplicia natus.
Inde sacerdotes Sadochum atque Abiatharum
Ipse sibi notos secreto Chusus adiuit
Atque aperit quęcunque modo tractata fuere
Et decreta simul, monuit quoque cuncta referri
11.180  Curarent regi rexque ut transiret ab illo,
Quo posuit sua castra, loco, ne uiribus idem
Vix numerandorum uicina nocte uirorum
Oppressus pereat. Tunc hi misere fidelem


1027. Marulić, Marko. Dauidias, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

liquorem.
Accurrunt lixę mulierque rogata fatetur
Illos pręcipiti transisse per auia cursu.
11.195  Foemineis illusa dolis, ea turba retrorsum
Cędendo redeunt Solymarum moenia uersus,
Hi quoque de puteo surgentes iam modo coeptam
Tendunt ire uiam pariter castrisque recepti
Rem sibi commissam Dauidi ex ordine pandunt
11.200  Persuadentque fugam. Iussit rex signa mouere
Sub noctis tenebris, Iordanis


1028. Marulić, Marko. Dauidias, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

talia nobis
11.300  Rex mandata dabat, quum nos spectaret ab urbe
Propensis animis ad pręlia Martis euntes:
'Absalona meum nullis ego lędier armis
Pręcipio, parili si non succumbere fato
Me quoque percupitis'?"—"Mitte" inquit "uana" Ioabus
11.305  "Argumenta modo! Dic: quo manet ipse locorum
Sic pendens?" Tunc ille manum porrexit et ipsum
Ostendit digito. Rapiens tria pila Ioabus


1029. Marulić, Marko. Dauidias, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Recordere tuę. Quando dimittere lęsus,
Non punire soles, quoties sua crimina fassus,
Te quibus offendit, doluit reus et sibi supplex
Ignosci petiit, nunquam non compos abiuit
Ipse sui uoti. Spes me quoque talis adegit
12.25   Sub tua iura meam penitus committere uitam,
Non minus esse ratus crimen diffidere de te
Tam miti domino, quam uerbo lędere regem
Tam magnum indigno." Sic fatus lenia regis


1030. Marulić, Marko. Dauidias, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]


Inuiolata tamen seruabit Miphibosetus,
Rex uenerande, tuus, donec uitalibus auris
12.90   Vsus erit pedibusque solum calcauerit istud." Dauid respondit
Respondit Dauid: "Deceptum me quoque uerbis
Confiteor Sibę. Nimium quod credulus illis
Extiterim, doleo; piget et decreta mouere
Iam firmata semel. Parti medeamur utrique:
12.95   Diuidite inter uos quicquid concessimus uni!"


1031. Marulić, Marko. Dauidias, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

te ne totus uidear decedere) linquo.
12.120   Ipse abeat tecum, qui primę flore iuuentę
Perfruitur, cuius iam uis satis apta labori
Satque audax animus. Totos tibi seruiat annos
Sitque tuus semper, quando memet quoque, Dauid,
Esse tuum fateor." Correpta protinus ille Dauid ad illum
12.125   Ipsius dextra "Chamaam mihi" dixit "amice
Accipio gaudens, ut, dum tua munera nobis


1032. Marulić, Marko. Dauidias, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

stupratas
Continuo Dauid mulieribus imperat illis,
Quas Absalonis foetarant stupra nefanda,
De laribus transire suis longeque remoto
12.175  Hospitio positis iussit quoque limina claudi,
Carceris in morem. Nulli inde exire dabatur,
Nulli aditus patuit. Ferro clatrata fenestra
Prospectum tribuit uitęque alimenta recępit.
Hic intus mansere diu sine coniugis usu


1033. Marulić, Marko. Dauidias, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]


Magne uirum ductor! Sic sic, quicumque molesti
12.295  Dauidi fuerint, pereant et crimina tali
Cęde luant." Vidit Sebę tunc ora Ioabus
Sanguine foeda suo reliquisque carentia membris.
Hoc quoque iudicio factum reor esse Tonantis,
Diuiso ut iaceat tumulans corpore, cuius
12.300  Seditione pium plebis pars altera regem
Deserere ausa fuit seruoque fauere superbo.
Iamque sui compos uoti lętusque Ioabus


1034. Marulić, Marko. Dauidias, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]


Prostrauit pastor. Quarti uictoria belli
Hostibus ex istis Getheo morte perempto
12.455  Constitit. Ante alios statura ingentior illi,
Terribiles artus et brachia singula senos
Tendebant digitos, eadem quoque summa supremis
In pedibus fuerat reliquique simillima forma
Corporis erecto priscorum more colosso.
12.460  Hunc alacer Ionathas, Sameę notissima proles
Dauidisque nepos, contento perculit arcu,


1035. Marulić, Marko. Dauidias, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Restant pręterea post hos memoranda uirorum
Nomina ter denum, quorum promptissima bello
Semper dextra fuit: frater sociusque Ioabi
Asahel atque illi cognato iure propinquus
Eleanan magnus, magnus quoque nomine Semma,
13.150   Finibus ex Araris. Quibus annumeremus Elicham,
Arodia de gente satum, de Phaltibus Ellen,
Hiramum Thecuę clarum natalibus urbis
Atque Abiezerum cognominis Anathotitem.


1036. Marulić, Marko. Dauidias, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

de Phaltibus Ellen,
Hiramum Thecuę clarum natalibus urbis
Atque Abiezerum cognominis Anathotitem.
Isatheum post hos notum uirtute Mobonam,
13.155   Ahoia Salmona simul regione creatum,
Quos quoque Machareus comitetur Nethophatites
Et cum fratre suo pariter censendus Elepho
Ribaides Ithais cumque illo Pharatonites
Banais ingenti uirtute et corpore paruo.
13.160   Heldaus a torrente Gaa, simul Arbachites


1037. Marulić, Marko. Dauidias, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

pedibusque iacet, sancti quia subdere malunt
13.185   Seruitii sua colla iugo quam sceptra tenere
Terrarumque simul toti dominarier orbi.
Nonne igitur mundum tibi iam uicisse uidentur,
Quando cupidinibus, quarum quoque sub iuga reges
Ire solent, uictis ducunt ex hoste triumphos
13.190   Ascenduntque hilares non ad Capitolia curru
Cęsareo, quę longa potest uastare uetustas,
Erruere hostilis furor et consummere flamma,


1038. Marulić, Marko. Dauidias, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]


Et pietate foret, peccasse aliquando refertur,
Sed semper fecisse satis pro crimine fusis
Ante deum lachrymis culpamque leuasse dolore. Numerare iubet populum
Nunc quoque subuersus tumidę tentigine mentis
13.235   Atque supercilio laudis per uana cupitę,
Partes regni omnes iussit peragrare Ioabum,
Vt numeret populos a Dani fontibus usque
Bersabę fines, perlustrans omnia late


1039. Marulić, Marko. Dauidias, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Nonne istud fiet captatio laudis inanis,
Ira digna dei?" Frustra decreta Ioabus
Inconsulta sui nisus dissoluere regis,
Mandatis paret comitatusque agmine magno
Transit Iordanem, transit uallem quoque Gaddam,
13.255   Vrbis Aroerę non longe a sede iacentem,
Pazerosque adiit campos montisque Galadi
Oppida lustrauit. Protentis passibus ultra
Per loca Sydoniis Tyriisque propinqua uagatus,


1040. Marulić, Marko. Dauidias, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]


Ad cunctis repleta bonis cęlestia regna
14.265  Sydereamque domum, lucis loca clara perennis.
Inde iterum ueniet, circumdatus agmine multo
Spirituum coetuque patrum uatumque piorum.
Quos quoque discipulos sibi legerat ipse magister
Et quos poenarum fecit patientia regno
14.270  Ętherio dignos et qui, sua iussa secuti,
Inter sanctorum meruerunt agmina poni.
Omnes circa illum stabunt infraque supraque,


1041. Marulić, Marko. Dauidias, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

nota
Persoluenda fide. Quum sit culpabile cunctis
14.340  Accepti ex aliis memorem non esse fauoris,
Tum dominis id turpe magis foedumque putatur.
Nam qui plura queunt, debent quoque plura referre
Multo quam accipiunt. Natos tibi Berzelai
Nunc Galladitis commendo. Semper in aula
14.345  Fac illos habitare tua mensamque sedere
Ante tuam semper. Socii comitesque fuere


1042. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

nocuit, non reliquos fructus aliqua caeli intemperies uexauit. Suis temporibus fluxit imber uentique flauerunt. Ne in mari quidem quisquam ullius tempestatis passus est iniuriam. Prosperis nauigationibus usi nautae maria omnia laeti percurrerunt. Bella quoque per id tempus conquieuerant. In summa, aureum illud seculum a poetis decantatum tunc redisse nonnulli crediderunt. Quid sibi uult istaec parabola? Quam rem tam felici anno comparabimus? Talis est profecto bonorum inter se hominum pax, talis mutuae


1043. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

potissime rebus animum applicant, quae ab illis ignaris rerum aestimatoribus ueluti uilia contemnuntur. Paupertate utique, non diuitiis delectantur, humilitate, non honoribus, continentia et castitate, non luxuria neque libidine, et honestis laboribus, non turpi uoluptate. Mentem quoque sanam a Deo sibi optant, non corpus, animi constantis robur, non uirium, uitae integritatem, non sensuum, purique cordis, non formae pulchritudinem, et ea quae spiritus sunt, non carnis. Quam obrem insanire quidem mundi hominibus uidentur. Sed postquam hac sancta


1044. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

quia semiplenam habent charitatem. Quam si perfectam haberent, nihil timerent. Charitas enim foras mittit timorem. Quid uereris, o homo, ne tibi uictus aut uestitus deficiat, si Deo seruieris, et non uereris, si seruieris mundo? Deseri ab illo formidas, qui uolucres quoque pascit et terrae flosculos uariis uestit coloribus, et in mundo, qui, nisi ab eodem sustentaretur, statim rueret, confidis? Quaerite, inquit, primum regnum Dei et iustitiam eius, et haec omnia adiicientur uobis. Et tu tibi aliquid defuturum putas? Idem alibi


1045. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

obliuionem. Cuius quidem thesauri precium qui recte consyderauerit, facile caetera omnia contemnet. DE AVARITIAE VITIO Parabola XXVII Quidam domi suae largo igne delectatus ligna lignis cumulando magnum conflauit incendium, ita ut domus quoque flammis repente crescentibus correpta conflagraret. Quo incendio ipse etiam circumdatus nec effugere ualens periit. Talis est omnis auarus, qui cumulandarum opum nulla congestione satiatus, quantum potest, aceruo addere non cessat. Caeterum, dum foenore, rapinis fraudibusque minus


1046. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

holeribus, alii porcos, alii hircos pascunt, alii canes nutriunt et lepusculos uenantur, alii conscensis arboribus auium nidulos rapiunt et frequenter cum ipsis, quos manu prehenderint, corruunt. Alii auri uenas quaeritando terram effodiunt, irrito tamen labore, cum nihil inueniant. Sed hoc quoque mali patiuntur, quod diuersarum ferarum, quibus ager ille abundat, morsibus patent: hunc leones, illum lupi, alium ursi comprehensum laniant atque alios aliae bestiae carptim lacerando interimunt. Cunque hoc ita sit, caeteri perinde ac si ab omni prorsus


1047. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

Cum igitur cerneret seruus arculam indies deperire atque absumi, nihil id pensi habuit, non arcam seruare se inquiens, sed, qui in ea erat, thesaurum, ut integrum domino redderet, cum ille iusserit. Quin immo laetebatur, quod arcae labes ipsam probatura esset seruantis fidem, cum is fatiscente quoque repositorio domini thesaurum dispergi dissiparique non permiserit. Haec parabola nos ad patientiam iniuriarum hortatur, quae nobis quandoque indigne irrogantur, si quicquam irrogari indigne peccatoribus potest. Igitur aequo animo tolleremus, siquis nos contumeliis carpat, rapinis


1048. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

omnino uiuere ualebat. At uero postquam ille circunfossa rastro radice tam noxii morsus uermiculum exemisset rursumque egestam humum suo loco reposuisset, sanata radice arbor paulatim reuixit et humore accepto folia emisit, florem fecit, fructus ad maturitatem usque perduxit, reliqui quoque temporis hubertate suo fauit cultori. Haec parabola eos respicit, qui, cum multum in uirtutibus capessendis desudent, parum tamen aut nihil proficiunt, quandiu crimen aliquod intra se fouent. Scriptum est enim: Qui in uno peccauerit, multa bona perdet. Porro idem, si


1049. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

diuites et egenos, dominos et seruos, fortes et infirmos. Insipienter itaque de illa querimur, cuius ea natura est, ut nullum habeat hominum delectum. Omnibus quippe se praebet communem. Et cum una uitae mortalium conditio sit, profecto, qui aliquem mori dolet, genitum quoque fuisse dolere debuit. Nam uerissimum est, quod quidam ait: Nascentes morimur finisque ab origine pendet. DE MORTE ALIORVM NON LVGENDA Parabola XL Mulier quaedam filium peregre proficiscentem non


1050. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

descendere et manum conserere iussit, sed ipse in tuto residens, postquam uidit clamore utrinque sublato acies concurrere, arma misceri et iam digladiantium cruore solum passim spargi, non expectato belli euentu primus tergum uertit. Deinde milites quoque duce destitutos fudit hostis. Qui periculum elapsi fuerant, adito rege ducis ignauiam multis accusantes postremo in lingua illi fortitudinem fuisse dixerunt, in pedibus metum; ideo uictoriam aduersariis reliquisse. Rex, ubi accepit ducis culpa rem male gestam, urbe electum exilio mulctauit.


1051. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

semper lugentium, plangentium atque lamentantium personat clamoribus. Quacunque te uerteris, nihil non triste occurrit. Deest omnis aeris temperies omnisque tranquillitas. Assidui uentorum turbines tempestatumque procellae saeuiunt. Et cum nusquam pedibus insisti possit, ubi poena non sit, grando quoque igni mixta de altissima fornice praecipiti impetu in terram ruens nudos miserorum uertices et uerbere perfringit et flammigero ustulat ardore. Quid moror in singulis? Omnia illic mala sunt, quaecunque ubique sunt, boni nihil. Quis ergo ea uel fando explicet uel cogitando comprehendat?


1052. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

ergo ea uel fando explicet uel cogitando comprehendat? Nunc reliquum est, ut uideamus, utrum parabolam fingimus, an, ut res se habeat, narramus. Iam primum, sub terra tormentorum locum esse Scripturae ueritatis aperte testantur, crebro inferni et inferorum mentionem facientes. In his quoque discimus ea, quae modo a me dicta sunt, impiis prophanisque hominibus iam ab initio praeparata, et quidem multo acerbiora atque formidabiliora quam dici queat. Quod enim locus ille teter et obscurus sit, inde habemus, ubi in Euangelio domini iussu seruus


1053. Marulić, Marko. Regum Delmatiae atque Croatiae... [Paragraph | Section]

ęmulus, omnibus charus uixit. Veruntamen filium genuit suę probitati nimis imparem ingenioque diuersum; Ratimiro nomen erat. Cumque adoleuisset, insolescere coepit et regnante adhuc patre quasi dominari uelle. Per idem tempus immensa quędam hominum multitudo familias quoque mulierum ac puerorum secum trahens transmisso magno amne Velia in regionem Sinbagiorum irrupit eaque potita est. Huius gentis dux erat nomine Barris uel barro Barris, quem nos Cęsarem possumus dicere; sub eo chiliarchę pręfectique erant, quorum


1054. Marulić, Marko. Regum Delmatiae atque Croatiae... [Paragraph | Section]

uel barro Barris, quem nos Cęsarem possumus dicere; sub eo chiliarchę pręfectique erant, quorum nutu atque auspiciis singuli plebis ordines regebantur disponebanturque. Hinc profecti Seleuciam sibi subegere, deinde Macedoniam, neque eo contenti Italiam quoque armis inuaserunt. Non semel cum illis congressus Romanorum imperator cum semper inferior discessisset reipublicę consulere cupiens foedus cum ipsis iniit; qui pacta pacis fideliter obseruantes bello abstinebant. Bladinus autem, Salonarum rex, fama potentię eorum cum non


1055. Marulić, Marko. Regum Delmatiae atque Croatiae... [Paragraph | Section]

credentes baptizabat, denique totam ferme Bulgarorum prouinciam ueritatis prędicatione ab erroribus liberauit. Cum ergo defuncto rege Satimero Budimerus, uir humanitate animique mansuetudine et ipse insignis, diadema sceptrumque suscepisset, a Constantio doctus Christi quoque religionem suscepit. Rex 10 Budimerus Et quoniam litteris etiam non parum instructus erat, cum philosophis aliisque incredulis contendere ausus, nonnullos ex iis in Christum credere compulit. Inde Cassariam accedens gratanter est susceptus ibique


1056. Marulić, Marko. Regum Delmatiae atque Croatiae... [Paragraph | Section]

gentibus ius dicebant. Duces uero ad ius populo dicendum cum quinque consiliariis prętoribus considebant, insuper magistratus officiaque diuidentes qui prouinciam regerent exigerentque uectigalia a ducibus constituta et quęque regno plebique expedientia prouiderent. Banni quoque ut simul cum uno centurione iudicent, statuerunt, alioquin iudicium irritum sit. Quilibet autem prędictorum de suis uectigalibus partem tertiam pendebat regi ut communi omnium domino, cui subesse debeant omnes qui regni finibus continentur. Alias pręterea leges ac scita


1057. Marulić, Marko. Regum Delmatiae atque Croatiae... [Paragraph | Section]

annos. Et in eius locum XX rex suffectus est Pribislauus filius, qui cum multa in eos quibus pręerat intoleranda commisisset, a Mysis, qui nunc Bosnenses appellantur, interficitur. Interfecti cadauer in fluuium proiicitur, ut sepultura quoque hominis careret qui ab humanitate alienus erat. Loco eius regnare coepit Cepimerus filius; qui potestatem nactus paternę cędis auctores poena affectos uita spoliauit. XXI rex Eo regnante ferocissima Germanorum gens a


1058. Marulić, Marko. Regum Delmatiae atque Croatiae... [Paragraph | Section]

Ecclesię non obediuit, uiuente patre regnum affectauit, in omnes fere iniurius fuit. Bannus igitur Bilicus proteruitate eius offensus cum iis quibus pręerat a rege defecit. Rex autem Radoslauus desertores suos persecutus facile in potestatem redegit ultro se dedentes, ne regi quoque aduersari uiderentur dum filium eius detestantur. Bannus ipse fuga elapsus est, eis qui regi se tradiderant crimen remissum ueniaque data. Quos autem cęperat Seislauus, illos in seruitutem redegit pręfectis copiarum suarum oblatos; patri quoque iratus, quod rebellantibus


1059. Marulić, Marko. Regum Delmatiae atque Croatiae... [Paragraph | Section]

ultro se dedentes, ne regi quoque aduersari uiderentur dum filium eius detestantur. Bannus ipse fuga elapsus est, eis qui regi se tradiderant crimen remissum ueniaque data. Quos autem cęperat Seislauus, illos in seruitutem redegit pręfectis copiarum suarum oblatos; patri quoque iratus, quod rebellantibus pepercisset, seditionibus animum intendere coepit. Plurimi militum centurionumque terrore compulsi illum sequebantur. Quorum opera usus patrem regno expulit XXIV rex Croatięque dominatus est. Ea enim gens parum ciuilis


1060. Marulić, Marko. Regum Delmatiae atque Croatiae... [Paragraph | Section]

illum irrequieta ensis rotatione cędens, alios saucians, alios protinus interimens. Plurimis denique in fugam conuersis ipsum insecutus principem inflicto uulnere ex equo in terram deturbat ruentique imminens caput abscindit, abscissum regi iam uictori offert; ea tamen pugna eis quoque qui uicere cruenta fuit, cum de ipsis etiam non pauci tunc desiderati sint. Seislauus igitur uictoria potitus cum suis lętus ac triumphans rediit, sed non ita tunc feliciter dimicauit ut paulo post infeliciter corruit, ne quis diuturnam impunitatem sceleri suo speret. Mox


1061. Marulić, Marko. Regum Delmatiae atque Croatiae... [Paragraph | Section]

patiebatur. Cumque omnium prope par cura esset arua colere, pecudes alere, negotiationibus exerceri, nunquam antea regnum illud ulla rerum copia opulentius fuisse memorabatur. Abunde in ciuitatibus erat uestis preciosa decoraque arma et phalerati equi, exquisita supellex, auri quoque argentique uis, gemmę, margaritę et quęque alia quę mortalium animos uel ęstimatione uel pulchritudine allicere solent. Sed, ut fit, luxuria in superbiam uerti coepit, in summum usque scelus erupturam, quod ex sequenti modo patebit narratione uerumque esse constabit.


1062. Marulić, Marko. Regum Delmatiae atque Croatiae... [Paragraph | Section]

quin repente sanctissimum Zuonimerum regem inuadentes multis conficerent uulneribus atque interimerent. Eadem quippe illa perfidę mentis ferocia, quę ipsos impiissimi Seislaui partes sequi fecit et Radoslauum patrem, omni laude dignum uirum, regno pellere, in Zuonimerum quoque compulit sęuire; quem non aliter furibundi circumstetere quam cum rabidi uenatorum canes imbellem ceruum nacti nunc latratibus terrent, nunc dentibus laniant. Rex autem, dum adhuc spiraret, tantę perfidię immanitate commotus eos deuouisse fertur ne unquam sui generis


1063. Marulić, Marko. Regum Delmatiae atque Croatiae... [Paragraph | Section]

principibusue subiecti sint. Ex illo ad hanc usque diem isthęc maledictio tam certum euentum habuit ut non ab irato prolatum quod tunc dixit crediderim, sed a uate pręnunciatum, Deo uolente palam fieri quanto grauius luituri erant supplicium criminis autores, si sic posteri quoque eorum essent afficiendi. Post hęc uerba Zuonimerus continuo animam exhalauit et relicto corpore ad cęleste regnum transferri meruit, cum terrenum tam bene rexisset per annos quinque et triginta; tam diu enim cum potestate uixit. Bela autem, Pannonię rex, huius


1064. Marulić, Marko;... . Principium operis Dantis Aligerii... [Paragraph | Section]

qualis in aruis
D50  Alcydę occurrit Nemees leo, talis hiantes
Erecta ceruice ferox expandere rictus
Me contra mihi uisus erat. Mox sęuior illo
Lupa =Et longa macilenta fame, saturabilis haustu
Non ullo lupa, multorum quoque conscia luctus
D55  Et pręceps fecisse nefas sic perculit acri
Turbatam uisu mentem mihi, cogeret ut iam
Desperare uiam surgentis in ęthera saxi.
Comparatio Vt tristatur opes belli sibi tempore raptas
Quęsiuit


1065. Baničević, Jakov. Epistula ad Erasmum Roterodamum,... [Paragraph | Section]

valebo, si per negocia licebit (postquam ita placet), ante digressum meum ex hisce regionibus D. T. Louanii conueniam; nec enim ipsa hoc tempore tam bonas horas huc veniendo perdere debet. De Iudaeo vel qui sub eius tam infami et perdito nomine cum doctissimo quoque ac optimo viro congredi audent, solum ex infamia famam sibi aucupantes, nil melius existimo quam illos omittere cum incircuncisa ab omni bono opere mente, et in tenebris suis ignotos delitescere. Ex motu tactuque rei foetide nil nisi foetor elici potest.


1066. Kožičić Benja,... . Simon Begnius episcopus... [Paragraph | Section]

ad dimidiam fere operis partem perueni, ad legendum usque in finem exarsi. Quod cum fecissem, in id ipsum me iterum atque iterum accinxi. Et eius rei gratia uolumen ipsum domum detuli mecumque integrum mensem manere iussi. Vbi perlegi saepius omnia, solam operis breuitatem indolui, quam apud uos quoque accusarem, nisi de omnibus, quae proponit, animum haesitantem a principio plene quietum in fine dimitteret atque iucundum. Visus sum mihi lucrifecisse non parum ex hac lectione. Et ne auaritiae (quam detestor) locum darem, hoc lucrum meum commune uobiscum facere (per impressorum operam)


1067. Niger, Toma. Doctissimo et integerrimo Marco... [page 4r | Paragraph | Section]

continuato uirtutum pariete, a nullius ordinis, religionisque professore se passus est superari, in orando etiam eisdem professoribus praeferri merito et debuit, et meruit, cum praelatorum, non monachorum, id praecipue sit muneris. sed quibus mores quoque hominis, sicut nobis liquido innotescunt, nihil in eo desiderari aiunt, uel quod ad eruditionem, uel quod ad uitam pertineat. Idem te de ipso iampridem sentire non dubito. Eo etiam magis in eo tantas fortunae dotes mirandas censeo, quod et nobilitate praecipua splendescens, et opibus non


1068. Beneša, Damjan. Epistolae dedicatoriae ex opere de... [page bbii | Paragraph | Section]

multo difficiliora sunt obscuris, ut ait Plinius, lucem addere, nouitatem uetustis, Cf. Plin. Nat. hist. praef. 15, 1. recentia tamen haec ad exemplum augustiora sunt, quo magis uera uidelicet. Illud quoque capere te non parua poterit delectatione, quod per totum fere orbem fusum hoc bellum leges.

Sed poenitet me interea, quod librum emendauerim, dixisse: maioris operae id est, quod nos non dicam oscitabundi- ociosorum est enim


1069. Andreis, Franjo... . Epistolae III, versio electronica [Paragraph | Section]

cuidam cedet tua tempore uirtus,
Nec minor extremo est fama futura rogo.
Prima tuae placidae rara est clementia sortis,
10  Iustitiae ueteres munere uincis auos,
Tuque Philethaeis non inficiande corymbis,
Tu quoque Phoebea conspiciende coma,
Eximio doctos sectaris honore poetas,
Atque foues gremio pectoribusque tuis.
15  Quis neget in summo uariarum culmine rerum,
Inter fortunae dona beata tuae,
Vincere te saeuae


1070. Andreis, Franjo... . Quattuor epigrammata in libris,... [Paragraph | Section]


15  Iucundumque solum. Nempe cubilibus
Ipsius Zephiri et precipitis Noti
Et qui Parrasio fertur ab angulo
Atque Austro tumidis flatibus aspero
Coniunxit varios nobilibus locis
20  Mores mortalium, nominibus quoque
Distinguens propriis, siue ruentibus
Et curuis cupias flumina cursibus
Seu cum spiciferis stagna paludibus
Tangentesue suo vertice sydera
25  Montes; eripitur nec decor vrbibus,
Extremis etiam


1071. Andreis, Franjo... . Quattuor epigrammata in libris,... [Paragraph | Section]


Et plagam Hesperiam, feras et vltimas,
Et quis presideat Memnonius parens
Terras, et nimiis nigra caloribus
65  Quae gens Aethiopum possideat loca.
Hoc est ingeniis nobilibus decus
Noscendum: historicis sic quoque vatibus
Cantata accipies absque laboribus.
Et tandem patriis sedibus immorans
70  Nosces Persephones multiplices domos,
Quascunque radiis Delius aspicit.


1072. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

in locis eadem quę in illo tractari contingat, non tamen iisdem uerbis expressa habentur, necui stomachum moueat | iuxta Gręcum prouerbium | repetita crambe. Eo quoque magis a me Tibi satisfactum iri confido, quod illud etiam quo Te fraudatum quereris, tandem aliquando sis habiturus, nisi aliquid pręter spem euenerit. Interim hoc ipsum Euangelistarium meum Tibi commendo | et si sua dignum inscriptione iudicaueris, ut quam primum imprimendum


1073. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

3 Quod superbi succumbant passionibus | et quę sint illa per quę notantur superbi c. 4 Quod alii dignitate, alii humilitate laudari appetunt , alii Deo quoque se audent comparare c. 5 Quod sancti quandoque lapsi sint per superbiam c. 6 De superbia diaboli et superborum damnatione c. 7


1074. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | Section]

prodigo-que filio, post offensam ad patrem reuertenti petenti-que ueniam non solum ignoscitur, sed etiam datur stola, ut ueteri homine deposito nouum induat. annulus in manu, ut iustitię operibus incumbat. calciamenta in pedibus, ut ipse firmiter incedens | aliis quoque se itineris, quo ad Christum peruenitur, ducem pręstet | atque alios doceat, quod ipse prius et didicerit et fecerit. Semper tamen meminerit | ad fidei perfectionem non nisi Deo adiuuante se posse peruenire. cum Saluator dicat:


1075. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | Section]

confessus est, Petri nomen accipere meruit. et inter apostolos tenere principatum. Hoc igitur quod Iudeis dictum est: Jo. 8. Si filii Abrahę estis, opera Abrahę facite, nobis quoque dictum putemus. gen. 15. Credidit Abraham Deo, et reputatum est ei ad iustitiam . Fides sola nunquam ei ad iustitiam reputaretur, nisi congruis fidei uirtutum ornamentis sese excoluisset. Et hoc est quidem quod alibi ait


1076. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

et me imitari pro uiribus contendit. De fidei constantia et virtute. Caput II Cęterum nisi rectę religionis fides semel suscepta constanter teneatur, uirtutes quoque effluere ac dissipari necesse est. Conuulso quippe fundamento | quicquid superędificatum fuerit, corruet. Firma sane fides fuit cęcorum illorum, qui increpati ut tacerent, magis clamabant: Luc. 18. Domine miserere nostri


1077. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Firma sane fides fuit cęcorum illorum, qui increpati ut tacerent, magis clamabant: Luc. 18. Domine miserere nostri fili Dauid. Mar. 10. Matth. 20. Chananeę quoque mulieris inconcussa permansit credulitas, quam ipsa ne contempta quidem dimisit, et quod credendo atque sperando poposcerat, perseuerando impetrauit. Inuicta denique fuit ipsorum martyrum in credendo constantia. Cęde,


1078. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

terra, sed in cęlo ędificare uolentes, fidei suę fundamentum supra firmam petram posuerant. atque ideo domus illa nec fluminis illisione | nec ualidis uentorum flatibus potuit moueri. Sed hanc quoque in credendo constantiam a Deo petendam esse docet Dominus, dum ad Petrum conuersus ait: Luc. 22. Ego rogaui pro te, ut non deficiat fides tua. Stabilitę autem in Deo fidei quanta uis uirtus-que sit, quis explicet?


1079. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

uos | discedite a me omnes qui operamini iniquitatem! Hoc idem Apostoli uerba docent dicentis: Cor1.13 Si fidem habuero, ita ut montes transferam, charitatem autem non habuero, nihil sum. Cęterum hoc quoque mali credentibus et non operantibus contingit, quod cum sese ocio dederint, etiam fide deficere incipiant. Matth21 Hoc in illa fici arbore apparuit quę quoniam fructibus carebat, maledicto


1080. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Et cum summi boni participes esse nullo modo possunt increduli, additur dolori cumulus, quod continuo post uitę huius finem summum malum subire cogantur. Matth22 Hoc quoque tibi indicat ille in Euangelio, qui non habens uestem nuptialem, idest fidei lauacro carens non solum propellitur e conuiuio, sed etiam ligatis manibus ac pedibus in tenebras mittitur exteriores |


1081. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

quam ipsa resurrectio Christi. quam tamen subornatis per largitionem custodibus denegare conati sunt. Eorum perfidiam imitantur, qui miracula ipsi cernere quęrunt | et de illis quę in Euangelio recensentur dubitant. Matth. 16 phariseis quoque et Saduceis infidis comparandi qui de cęlo signum sibi ostendi petierunt | non satis habentes ea, quę facta coram se in terra uiderant. Iure igitur et merito talibus exprobrauit Dominus dicens: Nisi signa et prodigia uideritis, non creditis.


1082. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

me est. Matth. 12 Petrus dubitando coepit mergi. discipuli non potuerunt eiicere demonium. Zacharias factus est mutus. et hi quidem quod dubitando amiserant, credendo recuperarunt. Tu quoque nisi dubitare desieris, non poteris euitare demonum dolos | nec loqui ea quę tibi saluti esse possent, nec iam emergere de abysso inferni si modo cum corde isto dubio tibi decedere contigerit. Quod si cum Thoma hactenus dubitasti, iam et cum eodem credens Christum confitere


1083. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

autem et magis alacris animi affectu Saluatoris quęrens conspectum, eum ipsum quem scribę et pharisei cognoscere nequiuerunt, confiteri coepit dicens: Rabbi tu es Filius Dei, tu es rex Israel ! Verum tamen si sensus quoque non satis sanos habeas, quicquid illis blanditur, mortiferum puta et illa quę Deo placent, iis indulge. Si uisus te ad peccandum solicitat, cęcus es. Mar10 cum Barthimeo perge inuocare Iesum et petere ut uideas. tunc ipso


1084. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

qui dum Christi uestigiis innititur, in his in finem usque fixus perseuerat | et in Domino confidens, sicut mons Syon non mouetur in ęternum. Vt autem ista constantię uirtus quanta sit magis patescat, instabilitatis quoque uitium quam execrandum habeatur consyderemus . De animi inconstantia. Caput XIII Quemadmodum firmum et constantem animum supra petrę soliditatem ędificare


1085. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

subuertetur ut Petrus, optimum quenque contemnet | ut pontifices et scribę Christum | et dum lucra sectatur ut Iudas, nec furtis abstinebit nec sacrilegio. quam autem turpissimum sit, cum bene coeperis male desinere | et nunc hoc nunc aliud uelle, alię quoque in Euangelio similitudines indicio sunt. Matth11 Inconstantis quippe hominis uolubilitas comparatur arundini uento agitatę, dum Ioannes Baptista talis non esse asseritur. Adde quod


1086. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

uobis qui similes estis sepulchris dealbatis, quę a foris apparent hominibus speciosa, intus uero plena sunt ossibus mortuorum et spurcicia . Quanto igitur melius id esse quod apparere uis, quam quod non es uideri uelle? Imbecillus quoque es, si committis ut te sibi subiiciat superbia | te-que arroganter incedere cogat. Ea superatus aliis pręferri concupisces | et plus honoris quam quod mereris tibi exhiberi postulabis. Quam rem scribis et phariseis exprobrans Dominus ait:


1087. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Matth8 Descendens de monte leproso mundato iniunxit, ne cui diceret. In hoc instruens | oportere nos quidem beneficos esse erga proximum | et tamen laudationes hominum non quęrere. Luc5 Duobus quoque cęcis, cum redintegratis oculis uisum eis contulisset, comminatus dicitur, ut cauerent ne quis sciat. quanuis euangelista subiungens dicat: Mar9 Illi autem exeuntes (in domo enim sanati fuerant) diffamauerunt


1088. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

uitandam docuit. hic autem quasi de Deo narrari oportere non dissimulauit. ut et nos quicquid bene agimus, non ad nostram sed ad Dei laudem referamus. itaque non dixit | "quanta ego", sed "quanta tibi fecit Deus". Illud quoque qualiter accipi debeat, nunc indagandum occurrit, quod in Marco scriptum legimus: Mar7 Et ingressus domum neminem uoluit scire, et non potuit latere. Sed hoc apud gentiles in finibus Tyri et Sydonis


1089. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Quam ergo perniciosum uitium est inanis gloria, quę alios ita insanat, ut Christum confiteri non audeant, etiam ut negare non uereantur! Verum esse quod dicimus nostrę quoque ętatis exempla probant. Vidimus non paucos ex Christianis transisse ad Machumetanos | et pręfecturę sibi collatę honore illectos | eorum ritus leges-que subisse | maluisse-que sine Christo | quam sine potestate uiuere.


1090. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Puellam suscitaturus Dominus: Luc8 Non est mortua inquit, sed dormit. et de Lazaro: Io11 Lazarus amicus noster dormit, sed uado ut a somno excitem eum. Paulus quoque cum de mortuis loqueretur: Thes1.4 Fratres inquit nolo uos ignorare de dormientibus. Et in psalmo habetur: ps125 Cum dederit dilectis suis somnum .


1091. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Hanc uero sapientiam et iuuenes expetere et senes debent. Quam si adepti fuerint, dabunt certe operam, non ut diu, sed ut bene uiuant, neque ut ętate, sed moribus graues sint. Nam diu uiuere hoc quoque mali habet, quod necesse sit, ut qui diu uixerit, mortes uideat multorum, lugeat liberorum orbitatem, ingemiscat coniugis, fratrum | cognatorum-que funera | et frequenter exitu tristetur amicorum. Quin etiam uel sua uel aliorum


1092. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

coetu-que multorum. Vulgi clamor, urbani tumultus, amicorum interpellatio, mulierum conspectus, cognatorum mortes | mentem Deo intentam conturbant | nec in illo conquiescere ipsam pro uoto sinunt. In solitudine autem concupiscentię quoque magna pars tollitur, dum illa quę male concupiscuntur, nostris aspectibus procul submota latent. cum multo magis uisa moueant animum quam cogitata. et quod rarius cernitur, facilius obliteretur.


1093. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

ostenderet et tempus et locum orationi contemplationi-que aptum. Commodissime enim tunc oratur, cum cuncta silent. Inter orandum autem in montem ascendere iuberis, ut sicut montium fastigia cęlo proximant, ita tu ad cęlestia contemplanda animo subleueris. Hoc ipsum Marcus quoque testatus est dicens: Mar6 Et cum dimisisset eos, quos uidelicet docuerat, abiit in montem orare. Dominus ergo noster, quod uerbis docuit, hoc exemplo monstrauit, in ipso orationis tempore secedendum esse a turba | et in


1094. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

habere. ascendit ergo arborem sicomorum ut uideret Iesum, altius-que sese cęteris errexit, non superbia sed cogitatione, extra turbam quęrens, quod in turba inuenire non poterat. Ioannes quoque Baptista in matris aluo sanctificatus, ut sanctior fieret, desertum incoluit. ibi manens Christum baptizare meruit | et de illo prophetare | et ab illo testimonium accipere dicente: Luc7 Inter natos mulierum non surrexit maior


1095. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

nouus pontifex noster Christus monuisse suos discipulos uidetur, cum diceret: Luc21 Attendite ne forte grauentur corda uestra in ebrietate et crapula et in curis huius sęculi. Castum quoque oportere esse sacerdotem et carnalis copulę abstinentem idem Dominus docuit | apostolis imperans ut pręcingant lumbos suos | et lucernas ardentes in manibus habeant. Lucernę in manibus opera iustitię sunt, quorum fundamentum castitatem esse uoluit, dum lumbos prius, in


1096. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Quis est, inquit, fidelis seruus et prudens, quem constituit Dominus super familiam suam, ut det illis cibum in tempore? Familię Dei sacerdotes prępositi sunt, ut uerbi exempli-que cibo eam pascant. Qui si fideles ac prudentes fuerint, beatitudinis quoque magnitudine cęteris pręferentur. Sequitur enim: Matth24 Quem sic agentem inuenerit Dominus, super omnia bona sua constituet eum; ut qui multos fideliter docuit prudenter-que rexit, multis inter sanctos honorabilior


1097. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

ne quod uerbis ędificat, si aliter ac pręcipit uixerit, exemplo destruat atque dissipet. Matth5 Nisi abundauerit iustitia uestra, inquit Dominus, plus quam scribarum et phariseorum, non intrabitis in regnum cęlorum. Prudentia quoque opus est sacerdoti | ad noxia quęque cauenda dolos-que diaboli declinandos. Insidiis facile patebit, nisi perquam caute incesserit. Matth10 Estote prudentes, ait Saluator, sicut serpentes!


1098. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

debemus | ut Dei iudicium. temporale est, quod ab hominibus times, quod autem a Deo maxime timere debes, ęternum est. perdere corpus tantummodo possunt homines, Deus uero et corpus et animam mittere in gehennam potest. Hoc quoque mali habet negligentia sacerdotis, quod dum contemnit contemnitur, dum timet, a nemine timetur. Sal quippe infatuatum ad nihilum ualet ultra, nisi ut proiciatur foras et conculcetur ab hominibus. Leue tamen et minimum quiddam est


1099. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Cum iudicatur exeat condemnatus | et oratio eius fiat in peccatum. fiant dies eius pauci et episcopatum eius accipiat alter, et alia multa, quę licet ad Iudam Domini sui proditorem referantur, nihilo minus ad sui quoque similes redundant. Sui autem similes sunt, qui ad apostolatum electi potentioribus ita blandiuntur ut eorum scelera dissimulent | et sic Dominum osculo prodant. eundem etiam uendunt, dum nihil ita cupide ut lucra


1100. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Pręceptor per totam noctem laborantes nihil cepimus; in uerbo autem tuo laxabo rete. Et cum hoc inquit euangelista fecissent, concluserunt piscium multitudinem copiosam. Quod si demum in Scripturę sacrę pelago piscari te delectabit, tu quoque implebis pectoris tui nauiculam saluberrimorum pręceptorum copia, quibus et ipse uiuere | et alios docendo poteris sustentare. Tanta est enim diuinorum uirtus uerborum, ut fideliter et incorrupte et contente legentibus intellectum illuminet, animum exhilaret atque illa


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1510], Dauidias, versio electronica (), 6765 versus, verborum 45407, Ed. Branimir Glavičić [genre: poesis - epica] [word count] [marulmardauid].

Marulić, Marko (1450-1524) [1510], Quinquaginta parabolae, versio electronica (), Verborum 13330, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - parabola] [word count] [marulmarquinqu].

Marulić, Marko (1450-1524) [1510], Regum Delmatiae atque Croatiae gesta, versio electronica (), Verborum 4606, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio – historia] [word count] [marulmarrdcg].

Marulić, Marko; Dante Alighieri (1450-1524; 1265-1321) [1510], Principium operis Dantis Aligerii de Fluentino sermone in Latinum conuersum, versio electronica (, Split), 138 versus, verborum 974, Ed. Bratislav Lučin ; Darko Novaković [genre: poesis - epica; poesis - versio; poesis - fragmentum] [word count] [marulmardante].

Baničević, Jakov (1466-1532) [1512], Epistula ad Erasmum Roterodamum, versio electronica. (, Antwerpen), Verborum 283, Ed. P. S. Allen [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [banicjepist].

Kožičić Benja, Šimun (c. 1460 - 1536.) [1512], Simon Begnius episcopus Modrusiensis lectoribus bene vivere, versio electronica (), Verborum 274, Ed. Bratislav Lučin [genre: prosa oratio - epistula; prosa oratio - ad lectorem] [word count] [begniusslectoribus].

Niger, Toma [1512], Doctissimo et integerrimo Marco Marulo nobili Spalatensi epistula, versio electronica (), verborum 720, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - epistula; prosa - dedicatio; prosa - paratextus] [word count] [nigertepistmarul].

Beneša, Damjan (1476-1539) [1514], Epistolae dedicatoriae ex opere de secundo bello Punico, versio electronica (, Lyon), verborum 1502, Ed. Rezar, Vladimir [genre: prosa - epistula dedicatoria] [word count] [benesadepistolaededic].

Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1515], Epistolae III, versio electronica (), Verborum 975, versus 33, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - elegia; prosa oratio - epistula] [word count] [andreisfepist].

Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1515], Quattuor epigrammata in libris, versio electronica (), Verborum 600, 105 versus, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - carmen] [word count] [andreisfepigr].

Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].


More search results (batches of 100)
First 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.