Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Bibliographic criteria: none
(All documents) Search criteria: qUoqUe Your search found 5999 occurrences
First 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 Last Retrieve all occurrences (This may take some time to download)
Occurrences 1601-1700:1601. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 694 | Paragraph | SubSect | Section] est charysmatibus doctrinisque illustrata ueritatis. Hoc in Esaia Deus noster loquens promiserat, cum ait: Effundam aquas super sitientem, et fluenta super aridam. Effundam spiritum meum super semen tuum, et benedictionem meam super stirpem tuam. In Ezechiele quoque: Deducam imbrem — inquit — in tempore suo, et pluuię benedictionis erunt. In Zacharia etiam ait: Effundam super domum Dauid et super habitatores Hierusalem spiritum gratię et precum. Quęnam sint istę gratię, quę fluenta
1602. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section] uale, mysteriorum contemplator atque interpres, optime theologe! THEOLOGVS: Quid tu hic solus? POETA: Solos esse oportet, qui egregium aliquid altumque meditantur. Nam in secessu cogitata purius exeunt. Sed te oro, tu quoque huc concędas, ut simul sub umbra platani huius considentes ratiocinemur, donec ęstiuus hic calor mediusque deferuescat dies. THEOLOGVS: Morem tibi geram, non tam uitandi caloris gratia, quam ut de tua te aliquid interrogem poesi. Quando igitur sub
1603. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section] Idem Stymphalidas aues in Achaia, quę neque telis neque clamoribus multorum abigi poterant, et cum uolarent, ueluti nubes late effusa cęlum obscurabant, ipse ęreę tabulę graui sonoroque tinnitu perterritas fugauit. Qua quidem in re illum, qui corporis uiribus omnes antecesserat, sagacitate quoque ingenii, quod rarissimum est, pręstare apparuit. (Augei stabulum VI) Huc accedit, quod Augei, Epiorum siue Elidensium regis, plenum sordium spurciciarumque stabulum purgare iussus, excogitauit, quemadmodum facinus istud non ignominię sibi, sed glorię foret.
1604. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section] Hippolite, Amazonum regina, pręcingebatur, afferret, in Thraciam profectus petiit illum. Et cum negaretur, parua stipatorum manu comitatus ingentem Amazonum exercitum ad Thermodontem fudit plurimisque earum cęsis baltheo est potitus. (Gerionis boues X) Cum Gerione quoque tergemino senis manibus acriter pugnante in Hyberia conflixit; et uicto atque interempto boum eius greges, quemadmodum iussus fuerat, abegit prędamque omnem suo cęssit regi, nihil sibi reseruans, ut uirum fortem decet, pręter bellicę uirtutis decus atque gloriam.
1605. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section] Is, cum Iolen filiam Herculi
despondisset, a filiis dissuasus tradere noluit. Hoc Hercules indigne iracundeque
1606. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section] qui Christi religionem profitentur, Herculem ipsum, qui omnes superabat, superasse. POETA: Impossibile monstratu hoc mihi uidetur, quando quidem experimento discimus posterioris sęculi homines semper imbecilliores nasci et senescente mundo corporum quoque sensibilium naturam degenerare, hebescere ac prorsus minui. Minus uiuimus, minus animi, minus ingenii, minus uigoris roborisque habemus quam, qui olim pręcesserunt, habuisse memorantur. Et tu nostri temporis homines antiqui sęculi hominibus anteferre uel ęquare contendes? Dixisses
1607. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section] ingenii eum fuisse monstrares, (Cerua) ęripedem ceruam, aurea cornua pręferentem ab eo laqueis captam memoras. Perinde ac si alii uenatores nesciant omnino uel laqueis captare feras uel fallere uisco. (Aues Stymphalides) Stymphalidas quoque aues strepitu ac fragore repulisse, quanta, putas, animi solertia fuerit, cum uideamus hoc ipsum qualibet ęstate a frugum custodibus factitari? (Stabulum) Stabulum denique a spurciciis non manu, sed aquis purgatum, quale inuenti huius acumen fuisse dixerim,
1608. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section] quanta, putas, animi solertia fuerit, cum uideamus hoc ipsum qualibet ęstate a frugum custodibus factitari? (Stabulum) Stabulum denique a spurciciis non manu, sed aquis purgatum, quale inuenti huius acumen fuisse dixerim, quando quidem nemo est, qui nesciat mapparum quoque aliorumque utensilium squalorem aquis elui? Si tamen ista non mediocris, sed prope singularis argumenta solertię fuisse putas, accipe, qua ratione a nostris, quam egregie talia cuncta superantur. Ille ceruę pernicitatem laqueis impediuit et ea capta auro est potitus. Nostri uero, qui
1609. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section] hortos auro spoliauit. Hic uero tantum abest, ut aliorum bona tollat, ut etiam iis, qui indigent, sua largiatur. Non enim terrenas opes concupiscit, sed cęlestes. POETA: Da ueniam, non possum, quin te hoc loco interpellem. Nonne ipse dixi Herculem quoque aurea mala obtulisse Euristeo, nullius rei nisi laudis cupidum? THEOLOGVS: Quid ais, mi poeta? Non tu existimas iniquum esse facinus alterius rem rapere, ut tradas alteri? Donauit Euristeo, sed iniuriam intulit Hesperidibus. Aliena donare non
1610. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section] in corpore depositum Dei est. Quisquis depositum istud, priusquam postulatus fuerit, reddit, Domino iniuriam facit, qui tam diu seruandum dedit, donec reposceret. Ideo etiam lex diuina iubet: Ne occidas! Hercules autem iste non modo se, antequam periturus esset, perididit, sed Lycam quoque puerum, ueneni, quod attulerat, ignarum, iratus interfecit. Cum ergo tam se ipsum quam alium a culpa alienum occidere peculiare sit, cui dubium esse debet illos, qui sic agunt, non ad cęlum migrare, sed ad inferos potius ruere, ęternis addictos suppliciis? Ex quo apparet non Deo
1611. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section] nihil nisi ęternum suspirat, nihil nisi infinitum desyderat. Sic ipse Antheum procul a terra sublatum deficere ac perire compellit. (Busyris) Busyridem, ais, Hercules, hospitum interfectorem, ipse interfecit, uno necato multos a necis discrimine liberans. At in hac quoque uictoria a nostris uincitur, cum perspicuum sit multo laudabilius esse animas, ut diximus, a perditione liberare quam a corporibus mortis periculum propulsare. Heresiarches Busyride omni crudelior est, omni bellua immanior. Hic est enim, qui secum communicantium animas uinculat et
1612. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section] quę pacta sponsaque erat, dum negatur, per uim eripuisse, sed tamen propterea cędibus in illos, quos inuasit, grassari et urbem in ciuium, qui nihil peccauerant, detrimentum atque erumnam solo ęquare impium immaneque fuisse dicimus. Ne tamen ignores, quam laudabili imitatione ista quoque presequatur Deo deditus Christianus, Euritum corpus suum esse intelligit, filios Euriti ipsos corporis sensus, Iolen uero animam esse decernit. Disponitque animam a corporis illecebris abductam recte copulare rationi, ne caro dominetur spiritui, sed e contrario spiritus imperet
1613. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section] corpus, perpetuum animę aduersarium, ieiuniis extenuat, uigiliis fatigat, laboribus pręmit sensusque omnes a uoluptatis pestiferę cupidinibus auertere contendit. Porro, Oechaliam, hoc est, ocium, in quo quiescens corpus animę dominabatur, destruit ac dissipat. Sublato quippe ocio prauos quoque corporis affectus per laborem compescit. Ita Iolen Eurito filiisque eius ereptam et rationi mentis copulatam perpetuo amore complectitur, studens rem gratam suo efficere autori. Hoc idem uel huic simile superius disseruimus, si memoria tenes, in Pasiphes tauro, in Olympię ludis, in
1614. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section] Nolo mihi uictorię huius laudem tribuas. Veritatem tuentibus Deus ipse uires suppeditat, quibus nixi uincant. Illi uni gratię agendę sunt, quod uicerimus. Sed tempus est iam sole ad occasum prone cęloque aduesperascente coeptum iter repetere. Tu, quorsum uis, abi atque uale. Ego quoque uiam ingrediar, quam intermiseram. POETA: At priusquam discedamus, unum hoc superest, quod dicam: Gratias tibi ago habeoque maximas. Vtinam quandoque et referre queam, qui me et erroris uacuum et sententię uerioris compotem reddidisti. Atque interim
1615. Berislavić, Petar. Petrus Berislavus episcopus... [Paragraph | Section] quam me vi Banatum tenere, qui vermiclus sum? Quid iniustius, iniquius magisque contra publicam fidem, quam me invito rege meo Banatum tenere, cum idem dominus meus, rex assurgens tota consilii eius corona astante Bachÿe rogaverit, ut Banatui ipsi preessem, quod suis quoque litteris egit? Quod autem michi aliquam ignominiam inferre voluerint, illud reffero testimonio et nuncii Sanctitatis Vestre et Cesaree Maiestatis et serenissimi domini regis Polonie oratoris. Hec sunt, pater Sancte, premia servitutis mee, hec sudorum meorum
1616. Crijević Tuberon,... . Commentariolus de origine et... [Paragraph | Section] terrentur, nec Slouinis eodem tempore- casu an ex composito parum constat- terra, Sarracenis mari urbem aggredientibus resistere queunt. Post Epidauri excidium Sarraceno multis cladibus reliquae quoque Dalmatiae illatis Hadriaticum relinquente sinum Epidaurii ciues, qui forte aut mercaturis, ut fit, rem quaerendo a domo abfuerant, aut fuga inter tumultum elapsi hostiles uitauerant manus, ad instaurandam patriam sese conuertunt.
1617. Crijević Tuberon,... . Commentariolus de origine et... [Paragraph | Section] grassabantur, uiribus Romani imperii, ut sunt omnia orta occasui obnoxia, exhaustis. Tandem cum sacerdotis cuiusdam Epidaurii, cuius nomen non traditur, praecibus, qui et ipse patrio forte superfuerat excidio (coeperant enim iam Slauini quoque, licet nondum sacris nostris initiati, Christianam admirari religionem ob illius seculi sanctitatem: nempe illis temporibus Christiani sacerdotes cultui diuino summopere dediti erant, uitaque eorum et mores consumati omnes gentes
1618. Crijević Tuberon,... . Commentariolus de origine et... [Paragraph | Section] cuius nomen uetustate excidit, e Burno, quod quidem oppidum, ut demonstrauimus, instaurare coeperant, in nouam urbem commigrasse, in ciuitatemque recoeptos atque quosdam ex iis in patritios adscitos, quorum quidem sobolis plerosque hac quoque aetate Rhacusae superesse certum est. Nam Polimirus, constituto in urbe ab se condita senatu, quem ipse partim e suis comitibus crearat, partim ex Epidauriis ciuibus elegerat, eundem ibi honorem obtinere permisit, quem olim in
1619. Crijević Tuberon,... . Commentariolus de origine et... [Paragraph | Section] priori sede Burni agentem praesulem Rhacusanum Romano pontifice annuente designat, atque a ditione Salonitani antistitis, sub cuius iure omnes fere Dalmatiae praesules id temporis erant, eximi curat, licet eodem fere tempore Salonae quoque ab Vcris, Glacialis Oceani accolis, euersae sint. Iam noua urbs opibus ac ciuium multitudine, soli inopia industriam acuente, aliquantisper coaluerat, quum iterum Rhacusanorum animis
1620. Crijević Tuberon,... . Commentariolus de origine et... [Paragraph | Section] simul Dalmatiae periculo moti, ui magna nauium coacta atque imposito in naueis exercitu, in Apuliam traicit pulsisque e monte Gargano Sarracenis Rhacusanos non solum ab hoste tutos reddidit, uerum etiam his quasdam insulas, quae nunc quoque in eorum ditione sunt, partim precio, partim dono dedit, qua ex re Rhacusanae fortunae haud parum adiectum. Caeterum, ciuitas Rhacusana, ueluti humanum corpus, quum solito
1621. Crijević Tuberon,... . Commentariolus de origine et... [Paragraph | Section] utrosque perueniebat (id enim temporis omnia fere promercalia in mediterraneum Illyricum a Rhacusanis mercatoribus ad Slouinos regulos importanda Venetiis in diem accepta petebantur), publicum quia inde leges, quibus nunc quoque in litibus dirimendis Rhacusani utuntur, descriptas attulerant, quamquam Rhacusani, temporibus ita postulantibus, ad Venetas leges multas ipsi a se latas addiderunt. Itaque nihil ueriti
1622. Crijević Tuberon,... . Commentariolus de origine et... [Paragraph | Section] uocatum affectati regni insimulat atque in custodiam coniicit, quo et ipse securior regnaret et posteris stabilius relinqueret imperium. Quod ubi Branislaui liberi quique eum arctiore contigebant cognatione acceperunt, idem sibi quoque periculum impendere rati confestim Rhacusam cum suis omnibus, ueluti in liberam ciuitatem, se conferunt. Quos Bodinus quum per literas atque legatos nequiquam repetisset- responderant enim Rhacusani se
1623. Crijević Tuberon,... . Commentariolus de origine et... [Paragraph | Section] cupit potestatem, Rhacusanos bello per septennium uexauit. Nonnunquam tamen in ea oppugnatione et ipse ab obsessis crebro ex urbe erumpentibus magno affectus est incommodo, propterea quod promptissimum quemque militum, in quibus uxoris quoque fratrem, uirum fortissimum, Chosarem nomine, quem ob uirtutem magni faciebat, amisit, dum is cum Capare, eorum qui obsessi erant duce, Branislaui cognato, congreditur. Quippe Branislaui liberi in Rhacusana iuuentute
1624. Crijević Tuberon,... . Commentariolus de origine et... [Paragraph | Section] adsciti. Tradunt autem hos Malasconios et Graedeos fuisse, quorum alteri iam pene extincti sunt, alteri diuitiis et auctoritate inter suos adhuc florent. Amplificata moenibus ac tectis urbe ciuium quoque numerus in dies magis magisque augebatur. Nam multi ex proximis regionibus, Illyrico, Macedonia, Epiro, Graecia, atque etiam nonnulli ex Italia eo habitatum conuenere, ciuitatis magis institutis ac moribus quam soli felicitate ulla
1625. Crijević Tuberon,... . Commentariolus de origine et... [Paragraph | Section] arcuato. Cuius quidem operis a Slouinis procul dubio euersi adhuc extant uestigia atque quibusdam in locis inscriptiones Latinis literis nomina curatorum indicantes. Per idem quoque tempus Sigismundus Augustus, Hungarorum ac Bohemorum rex, Phariam, quam quidam Lesinem, ut dictum est, uocant, Bratiam, et Corcyram Nigram, insulas habitatoribus satis frequentes, singulari benignitate in Rhacusanos usus
1626. Crijević Tuberon,... . Commentariolus de origine et... [Paragraph | Section] ius dicerent. Quos cum uiderent Pharenses praesertim regendis populis minime idoneos, utpote iuris dicundi literarum inscitia imperitos- Rhacusani enim soli pene mercaturae per ea tempora dediti erant, pauci admodum literis, quae nunc quoque perrarae sunt Rhacusae, dabant operam- ad hoc, quum audirent Canalensem agrum inique et per summam iniuriam ueteribus possessoribus ereptum, adeo consternati sunt, ut, ni seniorum auxilio uis prohibita esset, praetores urbium
1627. Crijević Tuberon,... . Commentariolus de origine et... [Paragraph | Section] mente eorum secundis, ut fit, rebus sublata, fortuna sua haud modeste uti coepere. Itaque cum Stephano Cossacio, Volcatii filio, Bossinate finitimo et amico, sub quo aliquot Dalmatiae regiones tunc erant, inimicitiis stolide ac optimo quoque, et imprimis Iupano Bono Marinoque Restio dissentientibus, susceptis, adeo pertinaciter per summam etiam temeritatem armis contenderunt, ut absumpta eo bello magna ui auri in externos milites, ultimum pene in discrimen, tum ab suis
1628. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section] nomine interfecti et in Galliis plurimi per tormenta absumpti. Seuero etiam imperante grauis in Christianos facta est persecutio. Tunc et Origenis pater Leonides pro confessione Christianitatis mortem sustinuit et uitam inuenit. Maximino quoque regnante persecutionem passa est Ecclesia. Non pauci sacerdotalis dignitatis uiri tunc sunt interfecti. Philippus cum filio Philippo Romę imperauit, anno ab Vrbe condita millesimo; primus ex Romanis imperatoribus (ut quidam aiunt)
1629. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section] sed non multo post ab ęmulis imperii occiditur. Quid pręterea dicam? Quanta Christianorum strages facta sit Diocletiano Maximianoque imperantibus, quanta Maxentio, quanta Licinio, quanta Constantio Arriana hęresi subuerso? Sapor quoque, Persarum rex, Christianos persecutus est, et Romanorum Iulianus Apostata, et Gothorum Harmaricus, deinde Radagasius, postremo Ataulphus. Post hos Vandalorum Alanorumque gentes cum Genserico suo rege Arriana hęresi et ipso polluto,
1630. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section] tam iusti quam iniusti ad inferos descendebant; deinde in aduentu Christi patere coepit cęlum et diaboli potestas minui. Desiit ille dominari iustis, et quos tenebat captiuos, Domino pro illis satisfaciente, dimittere coactus est. Idola quoque, in quibus decipiebat, confracta sunt, diuulgato per orbem Eungelio et iam mundo ab erroribus ad ueritatem conuerso. Illud uero, quod sequitur: Post hoc oportet illum solui modico tempore , tempus Antichristi
1631. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section] eleuabitur, et magnificabitur aduersus omnem Deum, et aduersus Deum Deorum loquetur magnifica, et dirigetur, donec compleatur ira . Dominabitur enim, donec in illum ira Dei uindictam perficiet, qua oppressus peribit. Scelera quoque eius describuntur, cum dicitur: et Deum patrum suorum non reputabit, et erit in concupiscentiis foeminarum . Erit enim de Iudęorum progenie. Deum itaque patrum suorum, Deum Abraham, Deum Isaac, et Deum Iacob contemptui
1632. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section] in terris prę confusione sonitus maris et fluctuum, arescentibus hominibus prę timore et expectatione eorum, quę superuenient uniuerso orbi . Cuncta igitur elementa hominibus horrorem ingentem incutient. Et quoniam nunc quoque, quoties aliquid contingit nouum et inusitatum, semper mali aliquid futurum auguramur, iccirco sequitur: Arescentibus hominibus prę timore et expectatione eorum, quę subsecutura sunt, non hic, aut illic, sed uniuerso orbi
1633. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section] dicens: Reuelabitur ille iniquus, quem Dominus Iesus interficiet spiritu oris sui et destruet illustratione aduentus sui . Ante tamen Enoch et Heliam uenturos constat, ad quorum prędicationem Iudęi quoque, qui tunc uiui aderunt, ad Christum conuertentur: sed iidem (ut diximus) ab Antichristo interficientur. Et quoniam persecutio (ut dictum est) tres annos cum dimidio perseuerabit, in Apocalypsi
1634. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section] est. Sancti ergo, qui assistunt dominatori uniuersi, sunt filii Dei per adoptionem, quasi filii et hęredes per Christum. Quid est autem assistere Deo nisi contemptis uoluptatibus illi soli seruire? Quid est ei seruire soli nisi uitam quoque exponere pro asserenda ueritate et mori malle quam Christi nomen, ut uel diu superuiuas, denegare? Sanctissimi martyres olim inter horrenda supplicia constricti ad contemptum infidelis
1635. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section] Ecce , inquit, Dominus in igne ueniet, et quasi turbo quadrigę eius, reddere in indignatione furorem suum et increpationem suam in flamma ignis . Quadrigas eius uocat angelos, quibus comitantibus uenturum in Euangelio quoque legimus. De hoc igne et in Osee propheta est scriptum: Adducet Dominus urentem uentum de deserto ascendentem . Et in Amos
1636. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section] omnes incendium nemo prorsus effugere poterit, nemo ulla ratione deuitare. Communis mors omnibus imminebit, in omnes pariter grassabitur. Preciosa tamen mors sanctorum, ut ante diximus, mors autem peccatorum pessima. De hoc igne Apostolus quoque ad Hebreos scribens: Terribilis , inquit, quędam expectatio iudicii, et ignis emulatio, quę consumptura est aduersarios . Consumentur aduersarii,
1637. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section] primo ait: Frequenter in historiis legimus cęlum ardere uisum ita sublime, ut inter sydera esse uideatur . Nonne sunt hęc pręludia quędam siue signa postremę huius concremationis in die Iudicii futurę? Quod autem mare quoque arsurum sit, idem lib. 20. testatur et ait: Ducentorum passuum fuisse altitudinem Asclepiadorus, Possidonii auditor, tradit, per quam direptis aquis ignis emersit . Quod si uis illa ignea tanta aquarum altitudine
1638. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section] non siccabitur? Terram autem arsuram Aethnę Sicilię montis flammarum exhallatio nobis indicio est et quarundam in Siculo mari insularum errumpens ardor. Noctu enim flammę uidentur, interdiu fumus nubium instar exurgerę. Quod si terra quoque suos seruat ardores, quid mirum, si etiam ipsa postremis temporibus huius flammę ui excoquenda sit? Quam pręterea uiolenta ignis natura sit Plato in Timeo declarat
1639. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section] est scriptum: Mittet angelos suos cum tuba et uoce magna, et congregabunt electos eius a quatuor uentis a summo cęlorum usque ad terminos eorum . Hanc tubam futuram prophetę quoque prędixerunt. Esaias : Et erit , inquit, in die illa clangetur in tuba magna, et uenient, qui perditi fuerant , hoc est: conuertentur ad Christum, qui
1640. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section] nouissimo die de terra surrecturus sum, et rursum circumdabor pelle mea, et in carne mea uidebo Deum meum, quem uisurus sum ego ipse, et oculi mei conspecturi sunt, et non alius. Reposita est hęc spes mea in sinu meo . Hoc quoque contra eorum errorem facit, qui dixerunt, corpora quidem surrectura, sed ex materia omnibus communi. Falsum autem id esse uerba hęc probant: Circumdabor , inquit, pelle mea, et carne mea, et non aliena pelle, uel
1641. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section] Ecce ego aperiam tumulos uestros, et educam uos de sepulchris uestris, popule meus . Quid aliud uerba ista sonant nisi futuram mortuorum resurrectionem? In Daniele quoque est scriptum: Multi de iis, qui dormiunt in terrę puluere, euigilabunt, alii in uitam ęternam, alii in opprobrium, ut uideant semper . Videamus, quid pręterea Euangelica Veritas ad aures omnium clamitet, ut
1642. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section] ita erit hora illa, quam non uenisse, sed uenire dixit. Vocem Filii hominis mortui omnes audient, et audita reuiuiscent; sed non sicut isti, qui nunc suscitantur iterum morituri. Mors enim ultra non erit. Talis resurrectionis ibi quoque facit mentionem Dominus, ubi ait : Hęc est uoluntas Patris mei, qui misit me, ut omnis, qui uidet Filium et credit in eum, habeat uitam ęternam, et
1643. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section] Dei filium, approbando autem ea, quę de illo scripta sunt, credimus in eum. Quicunque sic agit, ille habet uitam ęternam, prius in anima, cum moritur, deinde etiam in corpore, cum a morte suscitatur. Hanc nouissimam suscitationem ipsi quoque eius discipuli nobis prędicant, ita ut a Magistro didicerunt. Paulus ad Corinthios : Christus resurrexit a mortuis , inquit, primitię dormientium;
1644. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section] ipse de se loquitur et ait: Data est mihi omnis potestas in cęlo et in terra; in cęlo regnandi, in terra iudicandi . Data est potestas hominis filio, quam semper habuit Dei filius, in utraque natura unus Christus. Vnum quoque se cum patre esse ostendit dicens : Sicut Pater suscitat mortuos et uiuificat, sic et Filius, quos uult, uiuificat . Neque enim Pater iudicat quenquam, sed omne
1645. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section] illi uidelicet, quorum iam factum est pręiudicium, non solum a Deo, sed etiam ab Ecclesia Dei, quę multorum reliquias in terra uenenatur et eos, qui non crediderunt, in sacrario sepeliri prohibet, ut iam iudicatos demonstret. Absurdum quoque uidetur, Ut, quos Christus secum iudicaturos dixit, nos iudicandos dicamus. Quod autem Christus iudex est uiuorum et mortuorum, testatur Petrus in sua Epistola de his, qui judicandi sunt,
1646. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section] linguę in aduentu Sancti Spiritus apparuerunt. Ob hoc autem rotę nominantur, quia per orbem huc atque illuc uoluti Christum euangelizabant. Hi sunt ergo rotę illę, in quibus iuxta Ezechielem erat spiritus uitę, de quibus psalmista quoque ad Deum conuersus, uox tua , inquit, in rotis . Fluuius autem igneus siue ille est, quo cuncta consumenda sunt, siue in quo praui in ęternum torrendi sunt; uterque ignis a facie Dei egreditur, ut in his iustitia
1647. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section] cum Deo loqui minimum delectauit, ne tunc quidem, cum judicabuntur, delectare poterit. Pigebat eos diuinas legere Scripturas, molestum erat in Ecclesia missalibus interesse sacris, prędicationes audire, cęlestia contemplari. Ideo tunc quoque tedebit eos cum Christo loquendo multum immorari. Tunc respondebit illis dicens: Quandiu non fecistis uni de minoribus his, nec mihi fecistis . Minimi et minores intelligendi sunt pauperes humilitate parui,
1648. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section] legimus: lacum irę Dei magnum . Aliquando nuncupatur stagnum ignis, ut in eodem Apocalypsis libro : Stagnum ignis ardentis et sulphuris . Dicitur quoque caminus ignis, secundum illud Euangelii : Mittent eos in caminum ignis . Idem nominatur tenebrę exteriores, in quas mitti iubetur seruus in conseruum
1649. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section] satis fidei haberent et ficta fabulosaque putarentur. Relinquamus ergo illis Ixiona perpetuo uolubili rotę alligatum, Tityum renascente iecore uolucres pascentem, Sysiphum toto pectore saxa iterum ruitura in altum impellentem, Tantalum quoque inter aquas et poma siti fameque laborantem atque alia id genus multa. Nos non de poeticis figmentis, sed de ueritatis fonte, de sacrę Scripturę fidelibus testimoniis colligimus, quę in medium proferamus, ut nemo dubitet, quin
1650. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section] siti fameque laborantem atque alia id genus multa. Nos non de poeticis figmentis, sed de ueritatis fonte, de sacrę Scripturę fidelibus testimoniis colligimus, quę in medium proferamus, ut nemo dubitet, quin uera sint, nisi qui de Deo quoque dubius est et infidelitate desipit, ut pereat, quodque modo non credit corde, experiatur postea re atque opere. Ite , inquit Dominus, maledicti in ignem ęternum, in ignem, qui
1651. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section] ferro durior est, bestiis insipientior, omnibus uitę mortalis miseriis miserior. Vos autem, fratres, quos talia audiendo suspirari et angi animo sentio, quo magis ad detestanda uitia uirtutesque capessendas prouocemini, beatorum quoque gloriam contemplari expedit, de qua nunquam tam multa dici queunt, ut plura dicenda non supersint. Quis enim fando explicet illud bonum, quod oculus non uidit,
1652. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section] Beatorum locum non in insulis fortunatis, non in Elysiis campis, ut poetę fabulantur, sed in cęlo esse credimus. Hoc nobis Saluatoris nostri indicat ascensio. Cernentibus enim apostolis cum glorificato corpore ascendit in cęlum. Paulus quoque apostolus raptus fuit usque ad tertium cęlum, et illic audiuit arcana uerba, quę non licet homini loqui. Nos quoque orando dicimus: Pater noster, qui es in cęlis. Ipse etiam Deus per prophetam ait: Cęlum mihi thronus est,
1653. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section] nobis Saluatoris nostri indicat ascensio. Cernentibus enim apostolis cum glorificato corpore ascendit in cęlum. Paulus quoque apostolus raptus fuit usque ad tertium cęlum, et illic audiuit arcana uerba, quę non licet homini loqui. Nos quoque orando dicimus: Pater noster, qui es in cęlis. Ipse etiam Deus per prophetam ait: Cęlum mihi thronus est, terra autem scabellum pedum mearum . Et psalmista :
1654. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section] tristitia uestra conuertetur in gaudium, non gaudium, quod rursum mutari possit in tristitiam, sed quod ulterius nemo tollet a uobis, gaudium perpetuum et ęternum . Cuius quidem gaudii partem aliquantulam in hac quoque uita serui Dei interdum sentiunt sed referre uerbis nesciunt. Hęc est enim manna illud absconditum, quod in Apocalypsi uincenti datur. Ad hunc cibum inuitat nos Propheta dicens: Gustate et uidete, quam suauis est Dominus .
1655. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section] speculum in ęnygmate, tunc autem facie ad faciem . Et iterum: Reuelata facie gloriam Dei speculantes, hoc est aperte essentiam cernentes diuinam, non oculis corporeis, sed oculis mentis et intellectus . Ioannes quoque in Epistola sua dixit: Scimus, quoniam, cum apparuerit, similes ei erimus; uidebimus enim eum sicuti est . Quid est sicuti est nisi in ea essentia, in qua Deo Patri ęqualis est? Videbimus ergo eum uisione clara et aperta,
1656. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section] quo habitabit Deus. Et audiui , Ioannes inquit, uocem magnam de throno dicentem: Ecce tabernaculum Dei cum hominibus, et habitabit cum eis, et ipsi populus eius erunt, et ipse Deus cum eis erit eorum Deus . Nonne nos quoque uocem magnam audimus, quoties Veteris Nouique testamenti scripta legimus? Nonne ista, quę dicimus, lex et prophetę nos docent, Euangelium et apostoli erudiunt? Ecce , inquit, tabernaculum Dei cum
1657. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section] fames, non superabit persecutio. Te infirmitati nostrę subsidium ferente contemnemus Antichristi minas, tormenta despiciemus et aduersus omnem eius uim imperterriti stabimus, occidi ab illo quam tibi peccare magis eligemus. Tunc quoque, cum sol obscurabitur et luna non dabit lumen suum et stellę cadent de cęlo, tu Creator et Dominus omnium, cor nostrum illumina, ne in tenebris offendamus, manum tuam suppone, ne forte timore perculsi cadamus. Cumque illa crux tua
1658. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 2 | Paragraph | SubSect | Section] eorum sapientiae studiosissimorum prouocatus exemplo, tum sanctimonia insignium nostrae sectae hominum studium secutus, eos ad te dono misi, ut tu scilicet, perinde ac liberos ex neccessario tuo genitos tuaeque tutelae commissos, ita in domum tuam excipias atque apud te habeas, ut posteris quoque iuditium de te meum testatum sit. Nam tametsi dicendi genere nihil fere laudis assequi debeam, nisi quod ad exequendam hystoriam aliis materiam subiecisse uidear, attamen, praeterquam quod nuda quoque rerum narratione legentes delectantur, amore in te meo quam notissimus esse cupio.
1659. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 2 | Paragraph | SubSect | Section] genitos tuaeque tutelae commissos, ita in domum tuam excipias atque apud te habeas, ut posteris quoque iuditium de te meum testatum sit. Nam tametsi dicendi genere nihil fere laudis assequi debeam, nisi quod ad exequendam hystoriam aliis materiam subiecisse uidear, attamen, praeterquam quod nuda quoque rerum narratione legentes delectantur, amore in te meo quam notissimus esse cupio. Vale. Ludouici Tuberonis Dalmatae abbatis Commentariorum de temporibus suis
1660. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 3 | Paragraph | Section] materiam subiecturus, scribendique facultatem praebiturus, statui amicorum hortatu, quae temporibus meis memoratu digna euenere in hac maxime parte Europae, quam Pannonii et Turcae, eorumque accole ac finitimi incolunt, carptim assumpta literis mandare, quamquam aliarum quoque nationum res, ubicunque nos locus admonuerit, silentio non praetermittemus. Multa enim in Italia, Galiis, Hispaniisque nostra aetate gesta sunt, quae si qualicunque stylo memoriae proderem, opere precium me facturum putaui.
1661. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 4 | Paragraph | SubSect | Section] seu quia pater eius Ianus Chugniades, uir bello clarissimus, dum exercitum ducit uexillo usus est, in quo coruus annulum aureum rostro portans depictus erat, seu forsan consueto regum uitio assentatoribus facile crediderit se a Romanorum ciuium ueteribus colonis, qui Geticum agrum nunc quoque magna ex parte incolunt, progenitum esse, non immerito sane admiratus Romanę nobilitatis maiestatem, scriptorum quidem monimentis illam mea sententia haud supra ueri fidem illustratam, caeterum iamdiu uetustate obsoletam, militiaeque extinctam fere
1662. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 5 | Paragraph | SubSect | Section] cognito Scythicę nationis ingenio, quod sane plerunque seuum, impotens, ac mutabile est, quo scilicet Hungari regem suum maiori colerent ueneratione, ab insignibus quoque imperii regi maiestatem quaesisse, putantes afficta regio diademati religione regem ipsum fore multo augustiorem. Quem quidem morem Graecis quoque, genti quondam eruditissimae, omniumque fere artium, queis animi corporaque
1663. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 5 | Paragraph | SubSect | Section] quo scilicet Hungari regem suum maiori colerent ueneratione, ab insignibus quoque imperii regi maiestatem quaesisse, putantes afficta regio diademati religione regem ipsum fore multo augustiorem. Quem quidem morem Graecis quoque, genti quondam eruditissimae, omniumque fere artium, queis animi corporaque hominum excoluntur, inuentoribus, fuisse Homerus testis est, qui Agamemnonem sceptro a Vulcano fabrefacto insignem reddit.
1664. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 6 | Paragraph | SubSect | Section] animi caecitate atque ignorantia ducti, diuinae prouidentie derogant,
ut nihil fere hominibus nisi auspice coelo uana persuasione euenire credant. In quam
sane opinionem etiam summi aetatis nostrae sacerdotes admiratione presentis fortunae
declinant, eo magis quia scelestissimis quoque ad magna queque sacerdotia per ambitum
aditus iam pateat, quasi id potius astrorum ui quam Dei eueniat arbitratu, quum populo
moribus suis consentaneus princeps contigerit.
decet, sed propria metiebatur utilitate), qua pompa funus
eius fuit celebratum referre. Id enim dignum cognitu uisum est, ex quo intelligi posset
mortales non modo disciplina, sed naturae etiam instinctu decorum seruare, atque ea
ultro agere, quae laudi solent dari, quandoquidem ab his quoque, qui quorundam iuditio, haud immerito forsan, ob mores non admodum ciuiles barbari appellantur, ratio
honesti habita est. Neque enim Hungari hoc Matthiae officium amore aut imperio coacti praestiterunt, utpote quem, ut diximus, nec uiuentem admodum dilexerunt, nec mortuum quidem
fuerat, dextra filium regis ex pellice natum, leua Hippolitum Estensem,
admodum puerum, Strigoniensem pontificem designatum, habens cum omnibus presulibus aderat. Hoc ordine aedem Virginis ingressi sunt, in qua diuus rex Stephanus cum
quibusdam aliis regibus sepultus iacet, ubi Matthiam quoque sexdecim ante diebus clam
noctu deuectum nuda humo condiderant. Nam ei regio condi sepulcro non obtigit,
monimento nondum perfecto, quod quidem uiuens ingenti sumptu et magnificentia
struere aggressus erat, marmore e Transistrana Hungaria, quam olim Datiam uocarunt,
Et ne in singulis immorer, nihil ibi deerat quod in usum sacrificii uenire solet,
quodque consuetam magnitudinem longe non excederet, ut simul et artificum manus et
regiam admireris munificentiam. Caeterum tanta fuit huius regis apud exteras quoque
nationes admiratio, ut Ferdinandus, Neapolitanus rex, socer exequias ei rara magnificentia ac splendore persoluerit, cuius regis officium Rhacusa quoque (ea est Dalmatiae
ciuitas) imitata funus Matthiae singulari pompa omnibus congestis honoribus aedidit.
Quo quidem in
longe non excederet, ut simul et artificum manus et
regiam admireris munificentiam. Caeterum tanta fuit huius regis apud exteras quoque
nationes admiratio, ut Ferdinandus, Neapolitanus rex, socer exequias ei rara magnificentia ac splendore persoluerit, cuius regis officium Rhacusa quoque (ea est Dalmatiae
ciuitas) imitata funus Matthiae singulari pompa omnibus congestis honoribus aedidit.
Quo quidem in funere oratores quidam et poetae luculentis scriptis, ut est ea urbs literis
dedita, apud cenotaphium eius magnifice extructum eloquentia inter se certarunt.
partim ad austrum concessisse, pulsisque
Dacis non solum Transistranas regiones, quas postea illis Hungari
eripuerunt, sed totum etiam Illyricum occupasse, suumque nomen regioni
indidisse. Magna enim Illyrici pars nunc quoque Raxia appellatur,
quandoquidem ab illis nationibus, quae inter Danubium et Rhipheos montes
colunt, Romanum etiam imperium una cum ipsa Vrbe olim fuit deletum.
Nec obstat huic opinioni eo quod Rhoxani nunc
et cum egregiis equitum cataphractorum turmis in
expeditionem proficiscebantur. Nec modo in Europa eorum opes late patuerunt,
sed etiam in Asiam transgressi ultra Rha amnem multorum dierum iter arma
protulerunt, ubi nunc quoque magnum amplectuntur imperium sedemque regni
urbem amplissimam, quam ipsi Moschouiam uocant, ad Rha sitam habent. Flumen
autem Rha aquarum spatio caeteros Scythiae amnes uincens in mare Hyrcanum
euehitur. Slaueni autem
Scythiae amnes uincens in mare Hyrcanum
euehitur. Slaueni autem Rhaxanorum ac Gothorum, ut dictum est, progenies
anno a Christi natali die circiter sexingentesimo Illyricum inuasere, atque,
ut fit, una cum iugo linguam quoque uictos accipere coegerunt. Itaque bona
pars eorum in nomen Sclauenorum abiit, quod profecto ipsius linguae, qua
nunc Illirici utuntur, sonus facile indicat, nihil pene rerum uocabulis a Rhaxanorum
Dalmatae
sub mitiori sane positi coelo uerba lenius proferunt, retinentes adhuc
quaedam Latinę linguae habitus ac morum uestigia. Sane ante Slauenorum in
Illiricum ingressum non modo Dalmatae Latina lingua, qua multa nunc quoque
utuntur, sed et omnes Illyrici usi sunt, deductis per totum Illyricum
Latinis coloniis. Vnde nunc quoque maritimi Dalmatae a caeteris gentibus,
quae mediterraneas Illyrici regiones incolunt, Latini appellantur, non quia
habitus ac morum uestigia. Sane ante Slauenorum in
Illiricum ingressum non modo Dalmatae Latina lingua, qua multa nunc quoque
utuntur, sed et omnes Illyrici usi sunt, deductis per totum Illyricum
Latinis coloniis. Vnde nunc quoque maritimi Dalmatae a caeteris gentibus,
quae mediterraneas Illyrici regiones incolunt, Latini appellantur, non quia
Dalmatae Romano pontifici parent, sed quia lingua, habitu et literis Latinis
utuntur. Atque ex parua
quoque maritimi Dalmatae a caeteris gentibus,
quae mediterraneas Illyrici regiones incolunt, Latini appellantur, non quia
Dalmatae Romano pontifici parent, sed quia lingua, habitu et literis Latinis
utuntur. Atque ex parua quoque re efficaci coniectura facta ex hoc etiam
Sclauenos a Gothis prodidisse multi arbitrantur, eo quod nostro quoque
tempore Rhacusanę matronae, cum ancillis Sclauenae nationis aliqua ex causa
forte succensent, eas per
non quia
Dalmatae Romano pontifici parent, sed quia lingua, habitu et literis Latinis
utuntur. Atque ex parua quoque re efficaci coniectura facta ex hoc etiam
Sclauenos a Gothis prodidisse multi arbitrantur, eo quod nostro quoque
tempore Rhacusanę matronae, cum ancillis Sclauenae nationis aliqua ex causa
forte succensent, eas per contumeliam Gothas appellant.
habent.
refferre non quidem per arrogantiam, sed quia et uos
generis nobilitatem magnifacitis, et reliqui mortales id per se amplum putant.
Est enim Andreae Casimiri, magni et iustissimi uiri filius, qui et belli et domi rex
egregius extitit, nepos uero ex fratre, atque iccirco hac quoque ex parte iustus successor
illius Vuladislaui, ad quem patres uestri circumspectissimi uiri regnum Hungariae ultro
detulere, quique talem regem egit, ut non modo regno a maioribus uestris, quod quidem
amplissimum est, delato par haberetur, sed etiam Constantinopolitano
cessisse, bonam Belgicae Galliae partem,
quae sub ipsius Caroli imperio fuerat, parui spatio temporis ac ferme sine certamine
amisisse, neque unquam cum praefectis Francorum regis parem in acie fuisse.
quam ulla huiusce matrimonii fieret mentio.
Quamquam non negauerim spem nuptiarum Beatrici ab Hungaris dolose iniectam,
quo illa pecunias, quarum copiam ingentem congessisse credebatur, in exercitum, qui
aduersus hostes id temporis scribebatur, impenderet. Qua propter ego quoque eorum
opinioni facile accedo, qui credunt Ianum nullius delicti conscientia, sed ex uoto monasterium petiisse.
In quam sane sententiam grauiores fere uiri inclinant, quandoquidem
neque sola electio Vuladislaui regis, uerum etiam
eorum
opinioni facile accedo, qui credunt Ianum nullius delicti conscientia, sed ex uoto monasterium petiisse.
In quam sane sententiam grauiores fere uiri inclinant, quandoquidem
neque sola electio Vuladislaui regis, uerum etiam insanae quoque Hungarorum mentes
et consilia inquieta, priuatisque potius quam publicis rebus prospicientia regnum opibus
ac armis ualidissimum prope pessum dederint, nedum conturbarint.
Neque gratiam Italae mulierculae tantum apud Hungaros ualuisse credendum est, ut
ex illius uoto sibi regem
in quam ob ferox
maxime ac intractabile ingenium a rege Matthia alienae insolentiae impatientissimo,
adnitente etiam Beatrice eius uxore, quae et ipsa praesuli ob intolerabilem hominis in se
acerbitatem erat infensa, coniectus fuerat. Quamquam sunt qui Petri arrogantiae proditionem quoque consiliorum regis Matthiae, cuius a secretis et magister epistolarum fuerat, adiciant, licet alii id illi ab inimicis falso obiectum arbitrentur.
Caeterum
pontifex Petrus sese domi priuatim continuit,
regnique prouincias uastantem. Itaque, quamuis Stephanus et insecuti Bossinensium reges regio nomine fuerint
insigniti, nunquam tamen a societate Vngarorum, quoad penes
Bosnenses regnum permansit, defecerunt. Quare occupato quoque a Turcis Illyrico, Hungaris domestico bello
impeditis, Bossinensis regni titulum Hungarorum reges nequaquam deposuerunt, eum
non minus recte nunc quam antea usurpantes, quandoquidem ductu regis Matthiae
Chugniadis sedem Bosinensium regum, quam incolę Iäizam uocant,
declarato, soluti, ut fit, regio metu, dum uicinum agrum populantur, armisque ea repetunt, de quibus iure disceptandum erat, comitiis regiis non
interfuerant. Itaque propria hi culpa optimatibus infensi, ac si fuissent, quod illis absentibus regia comitia essent peracta, in posterum quoque suffragiis ferendis priuati atque
procerum senatu amoti, sese ad partes reguli, imprudenti sane consilio, aggregarunt,
propterea quod quidam eorum eundem cum regulo, alii grauiorem etiam casum subiere.
In queis fuere Laurentius Huuilacenus, inter profanos proceres
Quem ubi praefectus
in se ire uidet, protinus in hostem equum conuertit, nullamque pugnae moram facturus
lanceę ab armigero raptim sumptae innititur. Decorum enim censebat in conspectu duorum exercituum ducem multis bellicis operibus illustrem, in extrema quoque aetate,
singulare haud detrectare certamen.
Verum Iacobus, insperata Stephani perterritus alacritate, extemplo fugae se mandauit, ira, ut fit, quom insita animo deest audacia, timori cedente. Quod animaduertens
quidam eques eius turmae, quam Quinque ecclesiarum
Stephanus Bather Bartholomeum Berislauum, Varanensem priorem,
et Michaëlem Canasium uinctos secum ducens, cum exercitu praede honusto laetus uelut
non de ciuibus, sed externis hostibus uictoriam esset consecutus, Budam reuertitur. Quos
quidem primum reginae, ut eius quoque oculos eo exhilararet, spectaculo, sicut erant
uincti, ostendit. Mox in custodiam datos illius arbitrio ac potestati permisisse simulauit,
quo scilicet omnibus appareret reginae auspiciis rem gestam esse, magnamque inuidiae
partem in illam transferret, quin etiam spem regii matrimonii
ius gentium fuisse captum, utpote qui cum paucis equitibus progressus a suis, uti,
prius quam manus inter se consererent, publice aliqua de pace cum aduersariis ageret,
oppressus fuit ac pene mortiferis affectus uulneribus. Quod sane propius uero esse uel
ex eo conici potest, quia in uincula quoque coniectus id inimicis propalam obicere non
dubitauit.
Lodouici Tuberonis Dalmatae abbatis
Commentariorum de temporibus suis
liber secundus
quominus fidem regulo
praestet, statuunt, quae ad oppugnationem pertinebant, parare.
Itaque demolitis quarundam priuatarum aedium tectis, quae e regione arcis positae
usui oppugnantibus erant, ligneas his turres imponunt, e quibus scilicet missilia in arcem
dirigerent. Tormentum quoque aeneum rarae magnitudinis, quod uulgo
esset,
quod contra communem nobilitatis consensionem reguli partes secuti fuissent. Atque ita
cum pax omnium opinione celerius conuenisset ― facile enim senatus Hungaricus has
admisit conditiones, ne fama ciuilis seditionis externos hosteis, ut euenit, in Hungaros
solicitaret ― arx quoque Budensis optimatibus est restituta, cum totaque reguli factione,
praeter Iacobum Scytham in gratiam reditum. Ille enim adnitente Stephano Bathere,
quocum priuatam gerebat simultatem, ueniam non impetrauit: plane Stephanus auctoritate apud proceres plurimum
Quod tibi, Vuladislaue, Hungarisque bene uertat, faustumque ac felix sit, iam uoti
petitionisque tuae compos factus rex Hungarorum lectus es, multis competitoribus tuis,
summis sane uiris, praeteritis. Nempe id et Hungarorum de tuis uirtutibus iudicium fuit,
Est in regno Hungariae Matthiae Coruini uxor, filia
Ferdinandi regis Neapolitani, puto tibi eam et fama satis cognitam, et nuntio maxime ab
ea misso, quem in regia tua uideo nunc obuersari. Compertum nobis est illam suis delinimentis te ad coniugium pellicere. Magno enim pręcio Hungarorum quoque principum
fauorem mercari conatur, quo suis nuptiis adiutores apud te paret.
Sed noueris eam Italicis artibus ab Hungaris peti frustraque haberi, nec finem dolis
ullum futurum, donec omnis illius pecunia, cuius sane uim maximam esse ferunt,
absumatur. Caue igitur ne
paret.
Sed noueris eam Italicis artibus ab Hungaris peti frustraque haberi, nec finem dolis
ullum futurum, donec omnis illius pecunia, cuius sane uim maximam esse ferunt,
absumatur. Caue igitur ne pollicitationibus eius illectus aut sterile subeas matrimonium
- et cuius Matthiam quoque, plane feliciorem regem quam maritum, ut fama est, poenituit ― aut fidem tuam, qua quidem gens Casimirorum maxime illustris est, temere
obstringas te id facturum recipiendo, quod ei praesertim ob sterilitatem merito abs te
negari debet: ut caeteras huius repulsae
hortabare, an forte simulata in me adortando usus oratione uerecunde
admonuisti me temere regnum
Quis namque eo proficisci magnopere contendit,
quo aditu prorsus praecluso peruenire diffidit? Malo igitur posthac proelium uitando,
neque discrimini me obnoxium offerendo, hostem ludificare quam in casum pugnae de
uictoria incertus saepius descendere. Ad paupertatem priuatam quoque uitam deposito
praesulatu recte adiungam, ut scilicet quum coetum hominum, turbae salutationes, et
aulicas effugero molestias, inquietae fomenta ambitionis, non alienarum, sed mearum
duntaxat actionum rationem apud summum iudicem reddendam expeditior possim meditari. In
Quod tandem ut tua uoluntate mihi liceat exequi te uehementer
rogo. Neque enim mea absentia ullum passurus es detrimentum, sed potius inuidiam,
quam tibi familiaritas mea contrahere posset, ciuem Hungarum in meum amicitiae locum
admittendo euitabis. Solet enim Hungaris quoque, quemadmodum et caeteris nationibus,
externi hominis dignitas esse inuisa.
Igitur postea quam Vuladislauus Ianum in sententia obstinatum uidit, ne non solum
frustra, sed et impie ab incoepto eum dehortari uideretur, promisit se
Iam aliquot dies Vuladislauus Budae
commoratus erat, quum factione adnitente, quae illum regem designarat, diadema, quo
reges Hungarorum solere insigniri demonstrauimus, Albam Regiam delatum est. In hac
enim urbe Hungarorum regibus fortunae suae decus auspicari mos est. Rex quoque,
nulla interim matrimonii mentione habita, decreto optimatum eodem profectus est. Ibi
inter sacrificandum, ut Christianis mos est, quum regibus sceptra tribuunt, eius capiti ab
Hosualdo Zagabriensium praesule regia insignia imposita. Strigoniensis enim
aliquando audiuisse Scyllam Nisi
filiam amore accensam hosti patriam prodidisse, et eo Minoa amore duce peruenisse, quo
armis irrumpere non poterat. Qua quidem fabula eruditi uiri ostendere uoluerunt nihil
amicitiae esse inuium, quippe que libertatem ipsam, quam generosus quisque uitae
quoque anteferre solet, facile expugnat, ac officiis et beneficentia ueluti ariete quodam
prosternit.
Cur igitur, rex Alberthe, maximis periculis ad ea pergis, quae si tibi Hungari, ut forsan pro certo habes, dediti sunt, ultro
Illyrici intra Drilonem,
Sauum, et Vrpanum amneis iacet, id totum in ditione Turcarum est. Quare, si salubre pati
potes consilium, haec arma, quibus bellum Hungaris minaris, in Turcas conuerte. Qua
profecto in expeditione fratris quoque ac Hungarorum bona opera es usurus.
Satis amice suaserat, ni mens, ira et imperii cupiditate in praeceps data, sanum consilium fuisset auersata. Itaque Alberthus nil praeter regni Hungariae deditionem auribus
admittens non modo ad pacem faciendam impelli non
ferendam elicere debebat, auxit Vuladislaui ac Hungarorum contemptum.
Peruastata igitur Agriensi regione Casouiam uersus, nobilem ac fere liberam
Hungariae urbem, mouit: quam quidem, ut plerasque alias Hungariae urbeis, Saxones,
gens Alemanica, incolunt. Albertus, Casouiensi quoque agro prius uastato, quae ad
oppugnationem urbis pertinerent, celeriter paratis, urbem oppugnare agreditur, ratus si
coepta successissent, Hungarorum animos non parum ea re motum iri, atque in sui
fauorem conuerti posse. Ciuitati militiae insuetae (omnes enim mercatores sunt)
audaciam. Quidam ex Hungaris equitibus, dum caeteri, qui
leuia praelia cum Polonis erumpendo conserebant,
oppidum repeterent, Polonum equitem extra suorum agmen nactus subditis equo calcaribus infesta hasta petit. Polonus
quoque ex aduerso concitato equo hosti occurrit. Attamen seu uiribus, seu arte, seu
utroque impar, primo ictu ex equo precipitatur. Hungarus iacenti uincula indidit, uehementerque obluctantem ad praefectum urbis Casouiam pertraxit. Quo plane spectaculo
moeror ingens Polonos incessit, et
duce Blasio Magere, uiro inter
Hungaros haud obscuro, qui partes Polonorum secutus ei se coniunxerat, hostiliter
uagari incipit, oppida multa pagosque, atque uillas magna Blasii infamia diripuit
atque incendit, aedes quoque Stephani Batheri in Transistrana regione positas, ei, ut dictum est, praecipue iratus, funditus euertit. Hungari, quamquam nondum ullo iusto
exercitu, quem Polonis obicerent, conscripto, magna angebantur sollicitudine, intenderatque eis non mediocrem curam Alemanici belli suspicio,
Marulić, Marko (1450-1524) [1519], Dialogvs de Hercule a Christicolis superato, versio electronica (), Verborum 8236, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [marulmardial].
Berislavić, Petar (1475–1520) [1519], Petrus Berislavus episcopus Vespriminensis Leoni papae X, versio electronica (, Zagreb), Verborum 547, Ed. Bessenyei József [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [berislavicpepist15190905].
Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1520], Commentariolus de origine et incremento urbis Rhacusanae, versio electronica (), Verborum 5404, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio – historia] [word count] [tuberocommrhac].
Marulić, Marko (1450-1524) [1520], De ultimo Christi iudicio sermo, versio electronica (), Verborum 16879, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - sermo] [word count] [marulmarultiudic].
Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Retrieve all occurrences (This may take some time to download)
|
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.