Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: qUoqUe

Your search found 5999 occurrences

More search results (batches of 100)
First 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 1801-1900:


1801. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 174 | Paragraph | SubSect | Section]

nece, supplicium his quidem distulit, sed crimine non exemit. In eorum locum totidem ex gregariis militibus, qui primi murum ascenderant, suffecti: adeo apud Turcas uirtus uel infimae fortunae uiris gloriam ac decus conciliat. Methonis expugnatio Coronem quoque, duodecim millibus passuum inde distantem, cum quibusdam ignobilibus castellis, uoluntaria traxit ad Turcam deditione. Coronaeis praeter libertatem, si quid tamen ea amissa reliqui sit mortalibus, nihil ereptum. His rebus


1802. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 176 | Paragraph | SubSect | Section]

Drinon amnis duobus ostiis in salum effluens efficit, ab ipsis ciuibus nequicquam plane traductum. Nam Scodra a Turcis de Venetis capta Lyssum quoque barbarorum iugum haudquaquam effugit, quanquam ante bellum, quod nunc Turcae cum Venetis gerunt, tributarium magis barbaris quam in eorum erat ditione. Hoc autem bello exorto eius


1803. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 179 | Paragraph | SubSect | Section]

contulerim, sed potius in Gothos, Hungaros, Slauenos, Sarracenos, quae quidem gentes non modo Docleam, sed et Salonas clarissimam Dalmatiae urbem, multasque alias Illyrici non ignobiles Latinas colonias fractis Romanis opibus deleuere. Huius praeterea tempestatis acerbitas Epidaurum quoque euertit, unde quaedam antiquae familiae a Romanis ciuibus originem ducentes cremata patria ad munitiorem locum commigrauere, in quo haud multis post annis Polimirum Belum Slauenorum regem, Roma, ubi aliquamdiu exulauerat, in Illyricum a principibus regionum accitum, urbem


1804. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 179 | Paragraph | SubSect | Section]

originem ducentes cremata patria ad munitiorem locum commigrauere, in quo haud multis post annis Polimirum Belum Slauenorum regem, Roma, ubi aliquamdiu exulauerat, in Illyricum a principibus regionum accitum, urbem Rhacusam condidisse supra demonstrauimus. Et profecto urbes quoque ea lege statuuntur, ut aliquando, aeque ac caetera mortalium opera, consenescant atque etiam intereant, quamquam urbes ipsas restitui ac reuiuiscere interdum uidemus. Hungari inter Venetos et Turcas pacem restituunt; Talismanus


1805. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 181 | Paragraph | SubSect | Section]

fauore, simul suis ipsorum uiribus florerent, certamine supersedere, nec manum cum his conserere, uerum cunctatione atque mora eos eludere, satis gnarus et Gallorum uim breui senescere solere, et regni Neapolitani incolas, ut caeteros quoque huius aetatis Italos, fidem paruo momento mutare. Itaque commeatu Barletum comportato cum omnibus suis, quos inter quidam Columnenses equites, uiri, ut nunc est Italorum uirtus, satis strenui, se in oppido obsidendum permisit, atque eo tandem inopiae deuenit, ut in sola


1806. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 182 | Paragraph | SubSect | Section]

desperatione uictoriam hosti concedat. Vnde quum quidam Illyricus eques ― Barletum enim a Slauenis Illyrica gente haud parua ex parte incolitur ― tribus Gallis equitibus fugientibus obuiam esset factus, atque unum ex his una congressus ictu lanceae equo deiecisset, duo quoque reliqui statim infracto animo sese uinciendos Slaueno praebuerunt, quos magna omnium admiratione prae se agens Barletum compulit. Consaluus statim ab ipsa pugna cum uictore milite Neapolim eo laetior petit, quo paulo ante propior periculo fuerat, urbemque quamquam


1807. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 183 | Paragraph | SubSect | Section]

fuerat, urbemque quamquam in Gallos inclinatiorem, uoluntate ciuium laetisque populi dolorem dissimulantis acclamationibus ingressus est. Vultus enim et uox humana, uel quum maxime animo disparia sunt, seruire possunt. Intra paucos dies arx quoque Neapolitana capta, muris eius, qua aditum Hispani moliti sunt, cuniculo puluere accensibili repleto atque incenso dirutis. Gallorum reliquias solum uertere coegerunt. Quod ubi Francorum rex Lodouicus Aureliensis


1808. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 184 | Paragraph | SubSect | Section]

adhortatione accensus, assumpta cohorte sua, et id roboris in exercitu Hispano erat, plenus bonae spei uadit ad oppugnandum castellum in ea parte pontis constructum, quae ad Hispanos uergebat. Nec uana spes fuit: nam Franci cum ne conspectum quidem Hispanorum sustinuissent, eodem impetu in illud quoque castellum, quod ad alteram partem pontis aedificatum diximus, irrumpunt. Consaluus occupato a suis ponte, quem Gallis pauore attonitis ne rescindere quidem, nedum hosti repugnare in mentem uenerat, legiones traducit,


1809. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 185 | Paragraph | SubSect | Section]

gloria multo maiora acquirere, quam quae plęrique eorum religionis ritu capti reliquerant. Sed de hoc alias. Vt uero animaduerterunt Veneti, non caeteros modo Christianos principes fere sibi esse infensos, sed ipsum quoque Maximilianum ab se auersum, omni spe in propriis uiribus reposita, audacia sese tutos reddere constituunt, nulloque honestatis respectu, quod ut plurimum ab his a condita eorum urbe factitatum est, imperium augere, rati amplitudinem imperii, quibuscunque id


1810. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 187 | Paragraph | SubSect | Section]

si id, quod peteretur, turpissimum foret. Sacra omnia uenalia erant, quod quidem apud sanctos illos pontifices, qui Christianorum mores condiderunt, nunquam fando auditum est. Et quod his non minus flagitiosum est, noxiorum quoque impunitates precio dabantur, nemo literis aut uitae sanctimonia ad ullam subuehebatur dignitatem, solis nummis ad sacerdotia aditus patebat. Diuites episcopi ueneno necabantur, quo non modo pontificis filius, quod turpiter prodigeret, haberet, sed et eius familia spoliis expleretur;


1811. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 189 | Paragraph | SubSect | Section]

principes pontificis uerba non modo auribus, sed et animis admittere: nam praeterquam quod reges natura ipsa, cuius uis maxima est, uitae ac fortunae, ut fit, dissimilitudine populorum imperium auersantur, utilia simul et honesta suadebat. Itaque Francorum regem per se quoque in Venetos male animatum rogat, ut se octingentorum equitum auxilio ad Bononiensem expeditionem iuuaret. Decreuerat autem Iulius pontifex, quo Venetis aliena calamitate metum incuteret, ostenderetque se iam coepisse res ecclesiasticas repetere, capto aut pulso Ioanne


1812. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 192 | Paragraph | SubSect | Section]

a Saracenis tutabatur, nec sese, nedum Italiam defendere poterat, licet mox, quum centum annos Romani nomen Imperii Franci obtinuissent, deficiente Caroli Magni genere in Lodouico, Lotharii filio, id ius in Germanos Leo Octauus, Romanus pontifex, contulerit. Quo quidem Germani nunc quoque utuntur, paruo admodum Christianae reipublicae emolumento, quandoquidem nusquam Christiani nominis hostibus proximi sint, tametsi ea gens et opibus, et uirtute nulli Christianorum secunda sit. Interea Germani, qui in Tridentinis castris statiua habebant, ac si


1813. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 196 | Paragraph | Section]

consilium erat Venetorum spiritus submitti, non autem Francorum uires in Italia augeri) se primas huius belli partes libenter sumpturum respondet, daturumque operam, ut Veneti dignas improbitate sua poenas luant, seque ita in potestate Romani pontificis futurum, ut caeteris quoque Christianis testatum sit Lodouicum, Francorum regem, nihil sua seorsum causa facere, sed omnia ad communem utilitatem referre. Gallorum rex Ludouicus XII Venetis bellum indicit, qui conditiones propositas respuentes manum conserere


1814. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 199 | Paragraph | SubSect | Section]

agrum urbem ingressurus contendit. Brixiam non admissus Venetias uersus abiit atque ad oppidum, quod Venetiis tribus millibus passuum distat (incolae Mestrim uocant) consedit. Interim Bergomates, Cremenses, Brixiani, Cremonenses sese regi permiserunt, Piscariensium quoque munimentis expugnatis fines Mediolanensis imperii ad Mincium producti sunt. Eo Veronenses atque Vicentini, Patauinique legatos ad regem misere, qui significarent se, quae rex imperasset, facturos. Ille eas urbes ad imperatorem Romanum pertinere fassus iussit Maximiliani de se


1815. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 200 | Paragraph | SubSect | Section]

fere anno posteaquam Polentanis fide interposita in uincula coniectis eam Veneti occupauerant. Inde Ceruiam, Fauentiam, Cesenam, Ariminum, et quicquid eo in tractu locorum ad Romanam Ecclesiam unquam pertinuit, uoluntaria item omnium deditione in potestatem pontifex redegit. Eodem quoque tempore Alfonsus Ferrariensium dux, Franciscusque Mantuanus marchio, quicquid Veneti de eorum imperio ad illam diem tenuerant, recuperarunt. Vrbes item regni Neapolitani pignori, ut supra demonstrauimus, datae pulsis Venetis in fidem Hispani regis uenerunt. Satis creditur Cretenses


1816. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 200 | Paragraph | SubSect | Section]

de industria agente, ne fraude sua plebem concitatam fuisse appareret, seu ipsi Veneti ad Dalmatiae optimates in officio continendos eo terrore satis profectum arbitrati. Maximilianus ubi accepit res Venetorum uno praelio aduerso uehementer accisas esse, ratus occasionem sibi quoque oblatam adiungendi imperio suo quicquid urbium in Circumpadana Italia a Gallo rege relictum erat, misso Veronam quodam Alemano episcopo urbem ciuium uoluntate in suam ditionem redegit. Veronae defectione Patauini quoque Alemanicum praesidium intra urbem


1817. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 201 | Paragraph | SubSect | Section]

uehementer accisas esse, ratus occasionem sibi quoque oblatam adiungendi imperio suo quicquid urbium in Circumpadana Italia a Gallo rege relictum erat, misso Veronam quodam Alemano episcopo urbem ciuium uoluntate in suam ditionem redegit. Veronae defectione Patauini quoque Alemanicum praesidium intra urbem accępere, praetore Veneto sine iniuria emisso. Caeterum dum et Maximilianus contrahendo exercitu in Germania moratur, et rex Gallorum Mincium amnem Benacumque lacum imperio suo terminum constituit, Veneti paulum a terrore collecti,


1818. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 201 | Paragraph | SubSect | Section]

aduersus Gallos arma sumat. Alemanus animaduertens Venetorum postulatis manifestam subesse fraudem, nec eos quicquam aliud quaerere quam sociorum regum dissidium, eos re infecta ab se dimisit, exercitumque Patauium admouit. Nam Venetis toto continenti uere et ex animo cedentibus, receptisque a quoque sociorum regum, ut inter ipsos conuenerat, suis rebus, haud quaquam pugnare inter se regibus, utpote sublata causa, necesse erat. Veneti Maximiliani sibi conciliandi spe deiecti, existimantes Patauio retento continentis quoque possessionem haud uideri amissam, faciliusque


1819. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 201 | Paragraph | SubSect | Section]

uere et ex animo cedentibus, receptisque a quoque sociorum regum, ut inter ipsos conuenerat, suis rebus, haud quaquam pugnare inter se regibus, utpote sublata causa, necesse erat. Veneti Maximiliani sibi conciliandi spe deiecti, existimantes Patauio retento continentis quoque possessionem haud uideri amissam, faciliusque caetera loca inde recuperatum iri, eo magnam uim commeatus, priusquam Maximilianus Patauinum agrum attigisset, importarant, ualidoque praesidio urbem munierant, data eius tutandae cura principi Petiliano, cui, ut ante


1820. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 205 | Paragraph | SubSect | Section]

atque arma ab hoste auertere, quosdam etiam fugae sese mandare, et ipse eodem terrore correptus terga hosti dedit. Et quia exitus ex urbe non patebat, cedes omnia obtinuit: milites Itali ad unum fere omnes cum magna Brixianorum parte trucidati sunt, urbis fortunae direptae, Andraeas quoque Grittius, ciuis Venetus, qui mercatura intermissa cum exercitu Veneto Brixiam ingressus fuerat, uiuus captus. Nam is suorum acie inclinata in hospitis cuiusdam aedem pauidus profugerat atque ita, hostium furori spatio dato, praeter captiuitatem nihil in eum grauius


1821. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 207 | Paragraph | SubSect | Section]

Vasconum fines Gallicae ditionis, qua illa gens Pompelonenses attingit, ingredi iubet, ad Pompellonemque urbem, quae tunc in societate Galli regis erat, sedem belli constituit, eo consilio, ut inde Aquitaniae imminens Francos ab Italia auerteret. Maximilianus quoque, qui et per se Gallis gloriam semper inuidit, Germanos milites, qui mercede conducti cum Gallis in Italia militabant, Hispani regis, affinis sui, pontificisque rogatu inuitos domum pro auctoritate sua reuocat, ut erat homo nouandis rebus quam gerendis aptior.


1822. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 207 | Paragraph | SubSect | Section]

forte honestius, simul et utilius uisum est pontificis Romani ac regis Hispani, neccessarii sui, morem gerere uoluntati quam sinere regem Gallum, opibus Italiae adauctum, super caeteros reges eminere, inuidia, quae animum uehementer mordebat, hac honestatis specie obtecta. Eodem quoque tempore ad duodecim millia Heluetiorum a pontifice Venetisque mercede conducta in Circumpadanam Italiam cum filio Lodouici Mauri, cui Mediolanense imperium Gallorum rex paucis ante annis abstulerat, irrumpunt. Nec Morini et reliqui Belgae, qui nepoti Maximiliani


1823. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 211 | Paragraph | SubSect | Section]

inimicitiis manum conseruerat, eumque acie superatum, seu simulato metu sponte cedentem, ad mare Phoceam compulerat, nec paruam deinde montanae Moeoniae partem occuparat, aperteque ab Othomanis deficiens uicinas regiones latrociniis infestas reddebat, praedicabatque se quoque ut pastorem quondam Othomanum a Deo in magnam uocari fortunam. Etenim Othomanus, cuius soboles multis Asiae atque Europae regionibus nunc imperat, ex pastore latro, ut supra demonstrauimus, effectus successu rerum prospero ad regium fastigium accesserat. Itaque


1824. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 212 | Paragraph | SubSect | Section]

Interea Selynes, natu ultimus regulorum, magni uir spiritus, cognito patris consilio, insita animo industria haud cunctandum tali tempore ratus aliquem in Thracia locum, Constantinopoli uicinum, occupandum censuit, satis gnarus, qui regulorum sedem regni tenuerit, eum imperio quoque procul dubio potiturum. Commissa igitur cuidam ex amicis Trapezuntia satrapaea cum quinquaginta lembis per Euxinum mare enauigat, atque in Tauricam chersonessum, quo loci distantia patri eius in Europam aduentus minus suspectus foret, cursum dirigit. Eam regionem a Taphro, nobili urbe,


1825. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 214 | Paragraph | SubSect | Section]

quidem ob ualetudinem equo uehi nequit, huic tam nefario praelio, utpote inter patrem et filium comisso, per se intersit, quandoquidem omnes regii serui sumus atque ita instituti, ut perinde ac Deum in terris non solum regem, sed et liberos eius habeamus. Propterea hoc quoque aduertendum est, an Turcaico imperio conducat tutumue in posterum sit futurum milites ciuili bello assuesse, et seruorum manus regio sanguine imbui. Et hoc dico ac si praelii euentum et uictoriam exploratam haberem, quod si quid secus, quod omen Deus auertat, quam speraueras ceciderit,


1826. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 215 | Paragraph | SubSect | Section]

quam regem aget, et citra tui sanguinis effusionem, quem uolueris, regem facies. Nam cuicunque legiones tuas una cum thesauro tradideris, is non modo uolentibus pariter et inuitis procul dubio imperabit, sed etiam totas regni uires ad se trahet, adempta uiuo quoque tibi regia auctoritate. Nempe regium per se nomen uiribus ablatis uanum euadere, atque in ordinem facile cogi nulli dubium est. Hac sententia a rege, simplicis ingenii homine, et qui ex suo animo amicos aestimabat, comprobata, eo magis, quia nihil minus utile id temporis esse


1827. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 219 | Paragraph | SubSect | Section]

candore uexilli patrem haud tam humanitate coactum quam spe dimicandi praedamnata metu consternatum ea pacis uelamenta praeferre, ratusque territis addendum timorem atque perturbatis illis, in fugamque conuersis reliquum quoque patris exercitum, utpote cui nullius usus esset imperator, facile dissipatum iri, Sinonem aggreditur et haud parua caede ab se submouet. Nec fere apud Turcas, barbaram ac feram gentem, hoc Selynis facinus adeo detestabile uisum est, ut illi plaerique non ignoscerent,


1828. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 220 | Paragraph | SubSect | Section]

quae ex nobilibus adolescentibus confectae regem semper comitantur ― Spachioglanos Turcae uocant ― aduersam multitudine superante impellunt aciem, atque ingenti aedita strage in fugam coniiciunt. Et quoniam id quoque memoria dignum quibusdam uisum est, ferunt Bazethem, quum hanc pugnam e curru spectaret, conspecto Selyne in primam aciem euecto suosque ad praelium adhortante (erat enim sicut armis et coetero ornatu, ita staturae breuitate insignis, insidebatque equum rara


1829. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 221 | Paragraph | SubSect | Section]

ac conciliata erat, interpretante Selynis consilium non tam impium quam necessarium esse, quandoquidem Achimathi in regni successione ille praeferendus esse uideretur. Itaque praetoriani, ne Achimathes, qui gratia apud patrem ualidior erat, mox tractis ad se prouinciarum praefectis uiribus quoque praeualeret, tale aduersus eum ineunt consilium. Conuocatis in aedes, quas omnes pariter incolebant, tribunis ac centurionibus, iubent eos et ipsos idem sentientes Bazethem adire, ac tumultuosius ab illo petere sibi Selynem ducem daret, quocum aduersus Achimathem in Asiam


1830. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 225 | Paragraph | SubSect | Section]

facinus perpetrari. Itaque reus ueneficii manifestus (regi enim, quo nihil indicio deesset, in cane uenenum experiri placuerat) carnifici traditur, cuius ubi gula laqueo fracta est, liberi etiam confestim necati sunt, bonaque omnia in fiscum relata. Mox de tonsore quoque supplicium sumptum, qui sane, non ut conscius, sed aeque ac instrumentum sceleris interfici iussus est. Indici uita solum concessa, praemium nullum datum, quandoquidem corrupta procul dubio fide tanto post, quae sciuerat, detulisset, et id suo, non regis periculo


1831. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 226 | Paragraph | SubSect | Section]

et ob id securi, comitabantur. Horum domos milites regis eodem tempore ita complexi sunt, ut nemo inde elabi posset. Itaque comprehensi omnes eodem temporis momento iugulantur, regioque funere honestati Prusae Othomanorum sepulchris illati sunt. Et quoniam hoc quoque non omittendum putarunt, qui rei gestae interfuerunt, ferunt Cichanis filium, ad quem iure gentium regnum spectabat ― nempe Cichanes Bazethis liberorum natu maximus fuit ― quum ad illum carnifex accessisset, Selynis perfidia accusata dixisse circumstantibus se male credidisse


1832. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 228 | Paragraph | SubSect | Section]

intulerunt. Achmetes Selynis dolo Prusam allicitur; uictus capitur et strangulatur. Iam solus Achimathes Othomanus cum liberis suis reliquus erat, qui Selynem ambiguum regem posset facere. Itaque ut illum quoque insidiis circumuentum in aequum locum eliceret - neque enim se, ut dictum est, in aciem committebat ― huiusce fraudem commentus est. Dimissa Constantinopolim maiore praetorianorum parte, perinde ac longinquam diuturnamque


1833. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 231 | Paragraph | Section]

Est autem totum regnum Turcaicum, praeter Syriam et Aegiptum, Minoremque Armeniam, quas regiones Selynes imperio suo nuper adiunxit, in septuaginta fere satrapaeas diuisum. Et quoniam imperii uiribus multum deesse compertum est, si hae naualis rei auxilio destitutę sunt, ea quoque parte regni uires adaugere instituit. Itaque ducentis longis nauibus, centum onerariis aedificandis materiam ex Bythinia caedi atque in aquae marinae proximis litori uadis dimitti imperat. Nempe usu repertum est ligna, praesertim


1834. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 231 | Paragraph | Section]

litori uadis dimitti imperat. Nempe usu repertum est ligna, praesertim roborea, e queis carinae ac interior pars nauis fabricatur, caesa, si prius quam contexantur naues aquae marinae salsugine macerata sint, utiliora reddi. Caeterum, ut constructae quoque naues uim coeli tectis arcerent, diutiusque incorruptae durarent, simulque nauticus apparatus occultius instrui posset, quum decipiendis hostibus opus esset, naualia aedificare instituit, qua sinus Constantinopolitanam urbem ab oppido dirimit, quod uulgo Peram, Genuensium


1835. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 231 | Paragraph | Section]

Per idem tempus quidam Turcarum praefecti finibus Hungaricis appositi bis ultra Istrum praedatum profecti magna clade accępta domum reuersi sunt. Alii item Turcae, quum aliquot prosperis populationibus Dalmatarum agros incursassent, Valdanum amnem spe praedae transmittunt; ibi quoque ab incolis regionum adiunctis Hungaricis auxiliis populatores opressi sunt. Ex tribus millibus equitum uix dimidia pars effugere, coeteri partim caesi sunt, partim gurgitibus hausti, dum inconsulta consternatione acti in transitu Valdani amnis uadis aberrant, nihil praeter hostem caeci


1836. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 236 | Paragraph | SubSect | Section]

maxime iniurii extitissent. Qui quidem Scytha, ubi animaduertit multitudinis animum in nobilitatem accensum, addit ultro effraenatis oratione furorem, ut scilicet excusso seruitii iugo non modo in libertatem sese uendicent, sed etiam suis principibus dominentur, ratus sibi quoque ea uia imperium accessurum. Est autem proprium multitudinis nihil modeste agere, sed aut libertate abuti, aut humiliter et abiecto animo sese alterius imperio subicere. Georgii ad suos oratio. Ferunt autem Scytham


1837. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 240 | Paragraph | SubSect | Section]

rusticorum est in dimicatione ferocia magis quam fortitudine uti, et quia putabant iustum exercitum esse cum Ioanne Abstemio Pestensibus inclusum muris. Itaque extemplo in incertos sententiae signa illata, omnesque pariter non sine cęde in fugam coniecti. Eodem quoque astu ac fortuna coniuratio Antonii cognomento Longi in agro Colociensi disiecta est, de quo quidem, quum uiuus captus esset, supplicium Budae in regia ciuitate sumptum est. Hoc nobilitatis successu coeteri coniurati a perniciosis consiliis deterriti ultro dissipantur, e queis


1838. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 241 | Paragraph | SubSect | Section]

uelle sese de summis rebus ad utrumque pertinentibus cum eo agere. Qui quum non abnuisset colloquium, rex extemplo Posonium cum liberis ac amicis profectus est, ibique aliquamdiu moratus est, dum et Sigismundus, frater Vuladislaui, Polonorum rex, eo accederet ― nempe illum quoque huic colloquio interesse placuerat ― et Maximilianum Vianam appropinquare allatum esset; sane eam urbem colloquio destinarant. Vianae reges congressi adeo magnifice a Maximiliano habiti sunt, ut in eorum lautitiam ad centum millia nummum aureorum paucis diebus absumpta


1839. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 243 | Paragraph | SubSect | Section]

quandoquidem Othomanus ex pastore satelles proximi regis Asiae fuerit, a quo ipse Ismahel originem duceret. Selynes uero existimans se satis nobilem esse, utpote decimum ab Othomano regem, imperio autem ita auctum, ut omnibus aetatis suae regibus praestaret, aequum censebat Ismahelem quoque sibi cedere debere, et secundum, non parem sibi uelle haberi, nec aut nobilitate, aut uiribus se cum progenie Othomani conferre, quam plane Deus Machomethanis omnibus anteposuisset. His stimulis utroque agitato res ad arma deducta est.


1840. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 244 | Paragraph | SubSect | Section]

nec se praelium detrectare, sed tempus pugnae ineundae idoneum expectare; quamquam Sophenis uix honesta uictoria futura est, quae ex seruis reportanda sit, quippe praeterquam quod omnes Turcae mancipia sunt, ipsi quoque Othomani reges ex ancillis et captiuis mulieribus nascuntur. Nemo enim ex finitimis regibus cum Othomanis, nouis hominibus, sanguinem ac genus miscere dignatur. Itaque nisi uelit Selynes Armeniae campos cadaueribus Turcaicis oppleri, excederet aliena terra, ac


1841. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 247 | Paragraph | SubSect | Section]

diminutae forent, appareret, numeroque interfectorum hostes inito sese pro uictoribus, tanta Turcarum clade conspecta, ferrent. Quidam spoliandi studio, simul et suos funeris causa inquirendi, dum hostilia uoluunt cadauera, reppererunt, magna spectantium admiratione, foeminas quoque uirorum armis ornatas, atque ita in hostem uersas, ut aduersis uulneribus uiderentur esse confectae. Et quod maiorem incutiebat admirationem, nullam earum uiuam in potestate hostium uenisse satis constabat: tanto sane apud Sophenos amore foeminae uiros suos prosequuntur,


1842. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 247 | Paragraph | SubSect | Section]

fabris et id genus opificibus, quorum ars erat tegmina militum e laminis ferreis conficere. Quibus Constantinopolim missis officinas attribuit, iussitque arma fabricare, atque eadem arte alios instituere. Inde in Gallograeciam, Amysum, hybernatum concessit. Iisdem in regionibus exercitum quoque hyemandi causa collocat, uere ineunte ad Euphratem cum copiis suis reuersurus, propterea quod die noctuque animum fatigabat cogitando, quonam modo aut Ismahelem, hostem sibi acerrimum, bello superaret, aut pace cum ipso facta Achimathis fratris filium per pacis conditiones in


1843. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 249 | Paragraph | SubSect | Section]

potius uictoris quam uim experiatur. At ubi uident regulum deditionem auersari, ac malle mortem oppetere quam manibus hostium se ultro offerre, rati tolerabilius seruitium deditis fore quam ui subactis, paciscuntur cum Selyne, ut quos agros tenuissent, eodem modo in posterum quoque tenerent; hominem circumsistunt atque uinciunt, uiuumque ad hostem adducunt. Quem Selynes, ut erat amicis, nedum hostibus implacabilis, extemplo iugulari iussit, regionique cui ille praefuerat, praesidium imponit. Mox aestate iam exacta Constantinopolim reuersus est. Ibi


1844. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 250 | Paragraph | SubSect | Section]

praeda ad regem suum tanta uictoria laetum reuersi sunt. Nempe in ea pugna praeter duo millia nobilium equitum, decem duces, et septem ac triginta senatorii ordinis homines uiui capti sunt. Neque huius rei gestae fama Sarmatiae finibus se tenuit, sed Selynes quoque, superbissimus Turcarum rex, legatos gratulatum pacemque petitum ad Sigismundum misit. Quandoquidem Polonorum amicitiam non minus sibi quam Hungarorum necessariam censeret, propterea quod regem Hungarum, utpote ex fratre Sigismundi natum, non modo cum Polono foedere, sed


1845. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 251 | Paragraph | SubSect | Section]

enim uidebatur Cauirio Alaudolam finitimum quam Turcam habere), adeo ira exarsisse ferunt, ut barbara quadam insolentia dimissis ab se legatis sine responso quibusdam ex suis non dubitauerit dicere se propediem daturum operam, ut Othomana progenies Syriae quoque ac Aegypto imperet pulsis inde Cercassis (ea natio Cercetarum soboles est, Ponti accola), nec permissurum mancipia aere empta Machomethanis hominibus tam impotenter dominari. Tametsi quidam affirment Turcam legatis Aegyptiis suppressa ira, cuius alioqui non erat potens, satis


1846. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 252 | Paragraph | SubSect | Section]

ad fallendum et dominationem captandam callidi, ignauiam regum in consilio habens, totas imperii uires paulatim ad se trahendo, eo magnitudinis deuenit, ut regia auctoritas in dies despectior breui fere extingueretur. Adempta regibus ui imperii, equites quoque, quorum opera res Aegyptia stabat, modo in commeatus mittendo atque in uarios militares usus ablegando, modo tamquam emeritos in agros deducendo, prope exauctorauit, nullo eorum uacationis et ocii dulcedine astum caliphis sentiente. Caeterum quum circumspectus homo crederet


1847. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 255 | Paragraph | SubSect | Section]

eo magis, quia Cahirius, Heliopolitanae regionis praefectus, transfugio suo magnam Cercassorum partem ad Turcaicum imperium inclinaturus uidebatur ― quippe is statim post hoc praelium se urbemque Heliopolim in ditionem Turcaicam permiserat constituit uti uictoria, quum praesertim Damascus quoque in uoluntariam concessisset deditionem. Itaque Damasci aliquot dies in reficiendo exercitu moratus ― et est urbs aedificiorum magnificentia, coeli temperie ac salubritate, simulque soli hubertate, fontium fluuiorumque amoenitate, fructuum copia nulli in tota Syria secunda ―


1848. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 256 | Paragraph | SubSect | Section]

etiam uasta solitudine terras contineri posse; tamen sententiam suam aedere nemo audebat incerta regis uoluntate. Itaque Ionas Dalmata, ex purpuratis regiis, solito adulantium more inquit militum esse iussa exequi, regum imperare; duceret, quo uellet secuturos. Rex existimans, nisi Aegiptus quoque iugum acciperet et Cercassi funditus interirent, Syriam in officio non mansuram, magnam uim camelorum ac utrium ad aquam portandam comparari iubet ― est enim id animal et pabuli minimi, et sitis mirum in modum patiens, quippe quod sitim quatriduo potest tolerare ― misitque nuntios, qui


1849. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 257 | Paragraph | SubSect | Section]

obiectis, ne aliqua hostis ex improuiso accederet, Turcasque in aliena et ignota terra turbaret. Nondum enim Cercassorum res, licet accisae essent, contemnendae uidebantur. Inde transmisso Horione castra in agro Babylopolitano haud procul a Cercassorum regia posuit, quandoquidem classis quoque e Constantinopoli profecta, Pelusiaco ostio appulsa Nilumque inuecta nuntiabatur. Hanc autem urbem quidam exules a Mesopotamia profugi, partim Babylonii, partim Carrenses, latere Arabiae, ex aduerso Memphiticae urbis olim dirutae, paulo supra deltam, in sinistra Nili


1850. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 259 | Paragraph | SubSect | Section]

conquisitori, quod puerum, ne abduceretur, matrimonio deuinxissent, Sinonem ui e manibus parentum abstractum in domum suam recepit, iussitque de caetero secubare. Ille diuortii impatiens, eo magis quia cum uxore religio quoque Christiana erat relinquenda, clam ad uxorem uentitare et cum ea coire. Quod quum rescisset satrapes, ira inflamatus confestim exectis uirilibus Sinonem emasculauit. At Sinon tam atroci iniuria affectus ad regem Bazethem confugit - licet enim Turcaico more seruo de


1851. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 259 | Paragraph | SubSect | Section]

colliquato hostes incessere. Adeo autem Turcae plumbo liquefacto afflicti sunt, ut Selynes statim ab hoc praelio edictum Constantinopolim miserit, ne liceret cuiquam e regionibus Turcaici imperii plumbum exportare, credens inde plumbum duntaxat in Aegiptum aduehi, quum satis constet Britanniam quoque huiusce metalli copiam suppeditare. Capta urbe protinus ad arcem occupandam copiae missae. Quam quidem custodes, quo uictoris gratiam inirent, sine ullo certamine dediderunt; milites Cercassi, qui in urbe comprehendi potuerunt, omnes caesi. Coeterorum ciuium


1852. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 265 | Paragraph | SubSect | Section]

quocum de magnis rebus consilia agitaret. Itaque neccessario cogebatur, quae in rem essent, per se excogitare. Et erat eius solertiae, itaque et se et hostem exacte perpendebat, ut nullius unquam coepti eum poenituerit. Quamquam hoc quoque eius felicitati tribuerim, quod, priusquam alteram experiretur fortunam, uita excesserit. Pluribus forsan quam lex historiae permittit naturam et cultum Selynis persequuti sumus. Consulto id fecimus: nosci enim non minus decuit tanti regis interiorem uitam, quam quae


1853. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 269 | Paragraph | SubSect | Section]

obuiam eundum est, dandaque opera, ut qui priores lacessere ausi sunt, eos iniuriae suę poeniteat. Nam si facinoris huius obliti fuerimus, uidebimur superbissimae genti timore ultionem omisisse. Atqui sicut gloriosius, ita multo tutius est facere quam habere metum, alioqui coeteri quoque Christiani, et imprimis accolae, formidine nostra abusi incipient nos oppugnare, et bellum, quod ad hanc diem semper inferre consueuimus, in terram nostram accipiemus, Christianisque, qui nobis metu parent, occasionem dabimus, uti aeque ac Hispanarum triremium remiges, nacti


1854. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 269 | Paragraph | SubSect | Section]

Christianisque, qui nobis metu parent, occasionem dabimus, uti aeque ac Hispanarum triremium remiges, nacti libertatis opportunitatem, abruptis uinculis arma in nos conuertant. Quare omissa Asia tota hac belli mole in Hungaros ita irrumpendum censeo, ut famam quoque nostri aduentus antecedamus, nesciosque ac incautos offendamus. Nec ulla magnopere Hungaris uerecundia obstricti erimus, eo quod bellum illis haud denuntiatum inferimus, utpote quod ipsi priores, sacrum inter omnes gentes legati nomen uiolando, nobis


1855. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 270 | Paragraph | SubSect | Section]

Deo auctore bellum incipiamus, qui dubitare de euentu possimus, quum praesertim armis, equis, pecunia, militum numero, ac robore omnes fere Christianos reges superemus? Nec claritudo nominis Hungarici ulli uestrum quicquam terroris incutiat: una cum rege Matthia Chugniade uirtus quoque Hungarorum extincta est, eodemque sepulchro condita. Nam ex quo rex ille, ut de maioribus natu accępi bellicosissimus exercitatusque iam ab iuuenta finitimis circa omnium accolarum bellis, naturae concessit, Hungari otio tantum et luxui indulsere, omnique fere cura militiae


1856. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 270 | Paragraph | SubSect | Section]

ditionis nostrae facimus. Orsi sunt a Mysia imperium nostri progenitores, iam totam Minorem Asiam, cum bona Maioris Armeniae parte tenemus. Nuper Syria et Aegyptus subactae sunt, Thraciam, Illyricum, Macedoniam, Graeciam possidemus: si Hungari quoque certamen tentauerint, eandem sibi, quam coeterae gentes, quae cum Turcis pugnare ausae sunt, polliceantur fortunam. Sed nec magnifaciendos censeo regis Hungari cognatos et affines principes. Nunquam hi ulla fideli societate atque amicitia coire poterunt: modo eos ambitio, modo


1857. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 272 | Paragraph | SubSect | Section]

ut quidam scriptores tradidere, Aeetam Colchorum regem fugientes eas regiones petierant, eo deduci imperauit. Quibus cum magnam uim lyntrium, quas in proximis regionibus fabricandas curauerat, adiecisset, ripas Danubii diligenter custodiri, urbemque ea quoque parte obsideri iussit. Interim lustrato exercitu in agro Hadrianopolitano, magnis itineribus per Thraciam Nessum in Dardanos, hinc in Moesiam contendit, inde ad Sauum amnem, qua is Danubium influit Moesosque a Pannoniis dirimit, ingentibus cum copiis Taurunum ac Sabactium oppida,


1858. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 274 | Paragraph | SubSect | Section]

tam industria sua quam Christianorum discordia imperium auxisse. Quodsi senserit Turca Hungaros a pontifice Romano neglectos, a coeterisque Christianis destitutos, multo maiorem audaciam alacritatemque, ac studium ad regnum Hungariae oppugnandum assumet, euocatisque Asiaticis quoque copiis, totis imperii uiribus ad bellum Hungaricum incumbet. Vnde Hungaris, non separantibus quidem consilia sua a coeteris Christianis, sed aduersis rebus et atroci negocio coactis, neccessario e duobus alterutrum subeundum erit: aut enim aliquid de


1859. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 275 | Paragraph | SubSect | Section]

atque egregie gestis, et singulari prudentia, cuius puerilis aetas haudquaquam capax est, comparatur, deinde stipendii copia suppeteret. Nam Boëmi, gens Martia et regi suo Lodouico deditissima, ne pedem quidem domo efferre nisi accępto stipendio possunt. Quibus sane conductis Hungari quoque, et Hungaricae ditionis Dalmatae, egregiae equitum alae, extemplo in officio futuri sunt. Soli autem fere nobiles apud Hungaros, Boëmos ac Dalmatas, quibus Lodouicus Casimirus imperat, militiam exercent. At contra Turcae ex mancipiis et pastoribus, magna ex parte Illyricae ac Moesicae


1860. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 281 | Paragraph | SubSect | Section]

locis haud quaquam possent non nudata aliqua statione occurrere, atque ita distracti sine mutuo inter se auxilio, ad omnia tuenda obeundaque non sufficientes, hostium multitudine obruerentur. Nec satis putarunt Turcae arcem tribus ex partibus oppugnare, uerum a quadam turri quoque, quam uulgo campanariam appellant, arcis propugnatores infestis telis ita urgere coeperunt, ut a propugnaculis fere submouerent. Nam quum oppidani ex urbe in arcem confugissent, sacerdotes quoque Caesii, qui diuae Virginis ibi templum coenobiumque templo


1861. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 281 | Paragraph | SubSect | Section]

satis putarunt Turcae arcem tribus ex partibus oppugnare, uerum a quadam turri quoque, quam uulgo campanariam appellant, arcis propugnatores infestis telis ita urgere coeperunt, ut a propugnaculis fere submouerent. Nam quum oppidani ex urbe in arcem confugissent, sacerdotes quoque Caesii, qui diuae Virginis ibi templum coenobiumque templo appositum incoluerant, eodem sese contulerunt, illa turri, quae omnibus fere sacris aedibus a Christianis adici solet, integra atque intacta repentina, ac praepropera fuga relicta. Cuius sane turris


1862. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 284 | Paragraph | SubSect | Section]

accidisse fertur; Tauruni perditi causae uariae. Tradunt qui huic spectaculo interfuere, quum Moesi ablatis secum etiam sanctorum hominum reliquiis urbe excederent, quosdam Turcarum per ludibrium dixisse Christianos fato quoque functos Machomethanis sacris iam initiatum iri. Sane erat id temporis Tauruni foeminae cuiusdam corpus lignea arca conditum, Moesi Illyricique diuam Peticam appellant, quod quidem corpus monachi Graeci ritus (nam et ipsi Tauruni coenobium, a Moesis olim regibus constitutum, seorsum


1863. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 284 | Paragraph | SubSect | Section]

Graeci ritus (nam et ipsi Tauruni coenobium, a Moesis olim regibus constitutum, seorsum a Caesiis sacerdotibus tenuerant) Turcarum permissu in curru impositum Constantinopolim auexerunt. Quamquam sunt qui affirment diuam Peticam iussu Salomonis inde exportatam, quo illius quoque foeminae reliquiis Constantinopolim translatis regni sui sedem religione augeret. Quippe Machomethani Christianos, qui, ante quam Machomethus Arabs exitialem sectam institueret, uitae sanctitate clari fuerunt, ualde uenerantur, et amicos Dei appellant, existimantes


1864. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 290 | Paragraph | Section]

riuo, partim substructione, partim opere arcuato. Cuius quidem operis a Slauinis procul dubio euersi adhuc extant uestigia, atque quibusdam in locis inscriptiones latinis literis nomina curatorum indicantes. Per idem quoque tempus Sigismundus Augustus, Hungarorum ac Boemorum rex, Phariam, quam quidem Lesinam, ut dictum est, uocant, Braciam, et Corcyram nigram, insulas habitatoribus satis frequentes, singulari benignitate in Rhacusanos usus,


1865. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 290 | Paragraph | Section]

quos cum uiderent, Pharenses praesertim, regendis populis minime idoneos, utpote iuris dicundi literarum inscitia imperitos ― Rhacusani enim soli paene mercaturae per ea tempora dediti erant, pauci admodum literis, quae nunc quoque perrarae sunt Rhacusae, dabant operam ― ad hoc, quum audirent, Canalensem agrum, inique, et per summam iniuriam ueteribus possessoribus ereptum, adeo consternati sunt, ut, ni saniori auxilio uis prohibita esset,


1866. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 290 | Paragraph | Section]

ab exculta usque ad nondum Danubium deest in K **** post susceptis app. ed. Crau.: ac optimo quoque, et in primis Iuliano Bono, Marioque Restio dissentientibus ***** post pertinaciter app. ed. Crau.: per summam etiam


1867. Marulić, Marko. Epistola ad Adrianum VI Pontificem... [Paragraph | Section]

amicitia potest nisi simulata. Foedus ergo, quod cum illo nos modo habere fatemur, metus ne acerbiora his quae diximus pati contingat fouet, non ratio approbat. Sustinemus enim mala et dissimulamus ne peiora subire cogamur. Praesentes nostras erumnas breuiter recensuimus; iam aliorum quoque calamitates cursim perstringemus. Omitto superioribus temporibus ista omnium Antichristorum impiissima natio quot regna Christianis abstulerit, quot prouincias, quot oppida sibi subdiderit, ecclesias euerterit, aras prophanauerit. Quae, quoniam plus quam satis nota sunt


1868. Marulić, Marko. Epistola ad Adrianum VI Pontificem... [Paragraph | Section]

sese effundat et quod residuum est terrarum occupet. Commune periculum communibus armis propulsandum est. Nemo in eo se tutum arbitretur quod ab impiorum finibus multa distet locorum intercapedine. Incendium quod timemus, nisi mature extinguatur, cum proxima quaeque exhauserit, ad extrema quoque proserpendo penetrabit. Nemo praeterea propriis uiribus confidat nisi fratri ab inimicis circumuento opem tulerit: et ipse similiter peribit. Potentissimus omnium est si cum singulis conferas. Ad unum illum debellandum tot regum, tot principum uiribus opus est quot ipse quondam regna


1869. Marulić, Marko. Epistola ad Adrianum VI Pontificem... [Paragraph | Section]

profecto regnum illorum euerteretur. Fieri enim non potest quin uerum sit quicquid a ueritate est dictum. Id futurum siquis Euangelio minus credulus dubitat, audiat etiam gentilem illum, qui ait: Concordia paruae res crescunt, discordia maximae dilabuntur . Audiat alium quoque ethnicum nomine Scilurum idem sentientem. Scilurus Hic octoginta (ut Plutarcus refert) filiorum erat pater. Quibus conuocatis hastilium fascem colligatum ut singuli confringerent iubebat. Non ualentibus ipse soluto fasce unumquodque hastile separatim assumens facile


1870. Marulić, Marko. Tropologica Dauidiadis expositio,... [Paragraph | Section]

compellimus, et ubi abundabat peccatum, superabundat gratia; atque ita mensę Christi efficimur participes, corpori et sanguini eius communicantes.

Annon Ammonitarum rex male accipit Dauidis legatos. Ioab aduersus eum missus percussit Syros eius conductitios. Dauid quoque percussit Syros, ab Adadozero missos, et Sobabum principem militię interemit. Christus Dauid noster misit legatos suos apostolos ad gentiles conuertendos; sed Annon, qui interpretatur gratificationi murmurans, Ammonitis autem imperans, qui interpretantur


1871. Marulić, Marko. Tropologica Dauidiadis expositio,... [Paragraph | Section]

Fortitudinis quippe filius est qui fideliter credit. Hęc est enim uictoria (ut Apostolus ait), quę uincit mundum, fides nostra. Et talem quidem Christus amplexatur, ut Dauid Chamaam.

Altercantur tribus Israel cum tribu Iuda. Hodie quoque infideles Iudei cum Christianis contendunt. Iuda est quicunque confitetur Christum.

Seba seditionem mouit contra Dauidem. Seba interpretatur eloquentia. Seba igitur heresiarchę sunt, qui eloquentię suę uiribus freti aduersus Euangelii fidem latrabant.


1872. Marulić, Marko. Tropologica Dauidiadis expositio,... [Paragraph | Section]

succedente. Adonias Domini donatio interpretatur, Agith festiua uel solemnis, Salomon pacificus uel retributor. Adonias Iudeos figurabat, qui erant Domini donatio, quia dicti sunt populus Dei. Hi Agith, id est festorum et solemnitatum, filii erant, dum Lex uetus uigeret. Sed quoniam Noua quoque lege succedente a ueteribus institutis et cerimoniis desistere nolebant, ideo regnum expetisse dicuntur. Succedente autem Salomone pacifico, id est lege Euangelica, quę maledictum uertit in benedictionem, dissipatum est Adonię ueteris regnum, et nouus Salomon dominari coepit in


1873. Severitan, Ivan... . Feretreidos libri tres, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

tyranno, Guidobaldum ducem tensis in celum palmis pro uero principe suscipiunt. Hoc quidem recte quoniam Feretria domus nunquam tyrannidem in suos exercuit, Laus Feretrie domus. sed iustitia et pietate, clementia quoque ubi opus fuit, non solum suos populos rexit, sed coluit et obseruauit. At quid dicam de sua castissima coniuge Isabeta Isabeta, coniunx Guidobaldi ducis. quam qui non laudet, non efferat, non admiretur, bonorum morum et


1874. Severitan, Ivan... . Feretreidos libri tres, versio... [Paragraph | Section]


2.11  Vagiret ueluti prius, et quia dulcia dantis
2.12  Oscula iam suxit genetricis hic ubera, clare
2.13  Secum, pauca loquar, puerilibus edita uerbis
2.14  Vos quoque conueniam, Musae, mea pectora semper Hortatur Musas ut faueant principi.
2.15  Pectora laurigero redolentia quippe liquore
2.16  Laudibus hunc celebrate piis, fontesque replete


1875. Severitan, Ivan... . Feretreidos libri tres, versio... [Paragraph | Section]


3.28  Ipse cito ueniet care genitricis amore
3.29  Quae Leonora sibi placuit, nam mente pudica Leonorae pudicitia, coniugis ducis.
3.30  Nati huius genitrix uidit quoque ture Sabeo
3.31  Libauit superis uenerans pia templa deorum,
3.32  Sola ego nunc ueni, ut referam tibi quod cito celsus,
3.33  Celsus ab aethereo ueniet deus ordine diuum


1876. Severitan, Ivan... . Feretreidos libri tres, versio... [Paragraph | Section]


3.140  Libera simplicitas, nullis obnoxia curis,
3.141  Dirigit heroas plaudentes uocibus altis,
3.142  His dulcis requies, his est et pura uoluptas,
3.143  Hos quoque sine fine manet gratissima Tempe
3.144  Lucidaque ethereo Phoebe splendescere mundo
3.145  Cernitur et Phoebus luco residere uirenti
3.146  Exoptans fulget semper saltante chorea


1877. Severitan, Ivan... . Feretreidos libri tres, versio... [Paragraph | Section]

te lapsa fides natus de stemmate diuum
3.297  Germanus Caesar superum et partitur honores
3.298  Congaudens puero tali de stirpe creato,
3.299  Hunc quoque Paphlagones, Ligurum dux inclytus atque
3.300  Gallos rex et Gaditanus, Pannonus huncque
3.301  Sarmata et auratis armis pictusque Gelonus
3.302  Marchio hianoreus clarus


1878. Severitan, Ivan... . Feretreidos libri tres, versio... [Paragraph | Section]


3.300  Gallos rex et Gaditanus, Pannonus huncque
3.301  Sarmata et auratis armis pictusque Gelonus
3.302  Marchio hianoreus clarus belloque superbus
3.303  Dux quoque Ferrarie, forti dux horrida Martis
3.304  Arma manu quassans comitantur ad atria. Tandem
3.305  Venerat et grauibus Nymphis comitata Diana,
3.306  Parthenopes regina soli, cui nata


1879. Božićević... . Vita Marci Maruli Spalatensis per... [Paragraph | Section]

erga laudatissimam uitam ac probatissimos mores Marci Maruli nostri dignoscendos, illinc uero promptitudinem animi tui erga Iulianum obsequiosissimam, uisum fuit non absurde uobis ambobus uno tempore eodemque liberalitatis officio moremgerere, Maruli parentibus ac amicis satisfacere, posteros quoque pro uirili mea munificentius demereri. Marulianam igitur uitam, quam diucius a me efflagitaueras, licet breuissimo folio coarctatam, in amplissima tamen uolumina ac numerosa exempla curriculo egresuram, Iuliano quia doctus, Maruli paren tibus ac amicis quia


1880. Božićević... . Vita Marci Maruli Spalatensis per... [Paragraph | Section]

illius auspicatissimae, cui profecto nitidum calculum non adiecisse sacrilegium est, optime consultum iri arbitrabor.

Faeliciter ualeas, mi Luchare, M. Maruli nostri etiam defuncti obseruator unice, qui non, ut plerique, uiuentium amicorum fortunam sequeris, sed charis quoque post cineres solatia praestas, aeternitatem curas. Nicolaus Albertus ad lectorem
Qui Maruli formam, patriam, dictamina, mores,
Et tanti qui uult noscere facta uiri,
Quis


1881. Božićević... . Vita Marci Maruli Spalatensis per... [Paragraph | Section]

Vita Marci Maruli Spalatensis per Franciscum Natalem, conciuem suum, composita

Marcus Marulus, gente generosis natalibus ortus, patrem habuit Nicolaum Marulum, uirum non modo politicis moribus et liberalibus studiis excultum, sed studiosorum quoque omnium fautorem praecipuum rei publicaeque suae defensorem acerrimum, matrem uero Dobricam, Albertę domus matronam grauissimam et sanctimonię plenam nominique suo optimo inprimis facile corespondentem: Dobrica enim Illyrico idiomate apud Latinos Bonam


1882. Božićević... . Vita Marci Maruli Spalatensis per... [Paragraph | Section]

duo fratres Martiniaci, Hieronymus et Franciscus, uiri eruditissimi, ego itidem Franciscus, licet ingenio ac doctrina nouissimus, in amore tamen ipsius secundis honoribus minime contentus, Nicolaus et Antonius Alberti, fratres nobilles ac in litteris admodum consummati. Hii omnes post obitum quoque illius Marci carminibus et elegantibus et innumeris amicitiam testati sunt.

Mortuus est autem nonis Ianuariis a Natali Christi anno MDXXIIII, non difficulter (ut alii solent) aut diutina aegritudinae consternatus, sed laudans Dominum, creatorem suum. Integer


1883. Bučinjelić, Miho. Epistula ad Gerardum Planiam,... [Paragraph | Section]

situs, amplitudo, fertilitas, hominum mores, ingenia, quaedamque alia descibuntur gratissima futura his, qui strategemata, dolos, et uariam fortunam max. principum scire cupiunt. Addutur quoque praefecturarum Turcicarum et quorundam prouinciarum recentiora nomina. Textus epistolae Illustrissime Domine post


1884. Bučinjelić, Miho. Epistula ad Gerardum Planiam,... [Paragraph | Section]

amandam, sed etiam admirandam conuerterunt. Quis enim humanitatem, benignitatem, caeterasque uirtutes in tam ampli ordinis Principe non coleret, non suspiceret, non admiraretur, nisi totius humanitatis expers? Quapropter me quoque his ita inflammauit, ut statim in desiderium ingens exarserim inter clientes Illustrissimae. D. V. annumerandi. dumque qua re in hanc me insinuare possem, ab eodem diligenter, si ea quae ab


1885. Pribojević, Vinko. Oratio de origine successibusque... [Paragraph | SubSect | Section]

quas ipsimet incolunt, nulli caedere nationi, quin etiam ex Slauis oriundos esse, qui exteris nationibus imperauerunt. An non praecipui inter Augustos Slaui fuere? Fidem quaeris? Perlege, quaeso, Nomina auctorum, ex quibus haec de Caesaribus et Augustis collecta sunt, uno quoque eorum aliquid de aliquo horum attestante. (100) Iulii Capitolini, Tribellii Polionis, Flauii Vopisci, Sexti Aurelii Victoris Eutropiique ac Pauli Diaconi nec non et eorum, qui post gesta imperatorum scripserunt, lucubrationes, Blondi Platinaeque ac Francisci Petrarcae


1886. Pribojević, Vinko. Oratio de origine successibusque... [Paragraph | SubSect | Section]

Iulii Capitolini, Tribellii Polionis, Flauii Vopisci, Sexti Aurelii Victoris Eutropiique ac Pauli Diaconi nec non et eorum, qui post gesta imperatorum scripserunt, lucubrationes, Blondi Platinaeque ac Francisci Petrarcae uernacula lingua summos Pontifices et Caesares perstringentis, Sabellici quoque ac Pii papae diuique Antonini et Petri episcopi Echilini, quos in hac Caesarum Augustorumque ennumeratione, ubi prae caeteris eos aliquid de Slauis dixisse perspexi, nominatim citatos esse uolo, et liquido comperies Claudium cognomento Flauium Nomina imperatorum ex


1887. Pribojević, Vinko. Oratio de origine successibusque... [Paragraph | SubSect | Section]

uitam anteponunt. Testantur hoc creberrime et ferre incredibiles Bohemorum apud Pium papam Pius in Historia Bohemorum. (122) de hostibus parte uictoriae et atrocia passim cruentaque cum Turcis Slauorum frequentia certamina, ut ne uillulam quoque aliquam Turce ualleant a Slauis incruento Marte aufferre. Quamobrem nulli mirum uideri debet tanti uiros Slauorum generis a Principe Turcarum duci, Princeps Turcarum magni ducit Slauos. ut fere omnes sui exercitus praefectos ex


1888. Pribojević, Vinko. Oratio de origine successibusque... [Paragraph | SubSect | Section]

Q. Curtius de gestis Alexan. (150) commillitones, et per Glautiam, regem Illyriorum, Pirhi, Epirotarum regis, Plutarcho teste, Plutar. de Pirho. (151) ex miseratione allumnum, cuius opera Pirhus quoque, quo infantulus fuerat spoliatus, paternum regnum est assecutus, ac per Argonem, (152) Pleurati filium, ipsiusque coniugem Theutam, quae (sicut diuus contra Iouinianum inquit Hieronymus), Hier. contra Iouinianum capi. XXVII.


1889. Pribojević, Vinko. Oratio de origine successibusque... [Paragraph | SubSect | Section]

(155) et per Theutinum Platoremque ac Versum et perplures alios Illyrici generis uiros pugnacissimos, priscis celebratos historiis, Dalmatarum in pugnando constantiam: unde eos semper belligeros esse merito asseuerauit. Quid si Claudii ipsiusque fratris Quintilii, Probi quoque ac Dioclitiani eiusque filii Maximiani ac nepotis Maxentii Carique Augustorum triumphos Tullius inspexisset? Quales Dalmatas idem esse diceret, si, quemadmodum Tribelius Polio Tribe. Poli. de Clau. Augu. (156) Blondusque


1890. Pribojević, Vinko. Oratio de origine successibusque... [Paragraph | SubSect | Section]

contra Iulianum. (166) elloquium ab oriente in occidentem instar solis refulget. Tante auctoritatis uir, ut (quemadmodum Erasmus Rotherodamus inquit) Erasmus de Hieronymo super eius epistolas. eruditam quoque Graeciam, totius orbis semper magistram, post tot eximios scriptores ab homine Dalmata discere non puduerit, unius Hieronymi ex omnibus auctoribus commentarios in suam linguam transferendo. Is enim, ut patrium idioma (Sabellico teste) Sab. aenea. VII. lib. IX.


1891. Pribojević, Vinko. Oratio de origine successibusque... [Paragraph | SubSect | Section]

aenea. VII. lib. IX. (167) illustraret, noua literarum elementa commentus est, quibus in sacris et prophanis rebus regionis accole nostra tempestate utuntur. Hieronymus Slauis elementa literarum tradidit. Sed et offitium quoque diuinum, quo Catholici utuntur christiani, in id nouum idioma (ut Blondus Blon. de Ita. illu. in tractatu de Histria. (168) et Philippus Bergomas refferunt) Suppl. croni. lib. IX. (169)


1892. Pribojević, Vinko. Oratio de origine successibusque... [Paragraph | SubSect | Section]

submersione ab infidelibus necatos commemorando. XXXII fratres ordinis praedicatorum martyres. Pro quorum sanctitatis ostensione (quemadmodum in Cronica ordinis praedicatorum legitur) Cronica ordinis praedicatorum. singulo quoque anno in loco, ubi submersis sunt, longo tempore triginta duo luminaria in die occisionis eorum apparuerunt. Ex his horumque similibus luce clarius manifestum esse existimo optimas Dalmatarum corporis et animi naturales dotes caelestis gratiae donis abunde perfici et augeri, quando


1893. Pribojević, Vinko. Oratio de origine successibusque... [Paragraph | SubSect | Section]

Fuit enim Dalmatiae olim Delmin uel Dalmium, Delmin uel Dalmium. ampla sane (ut Strabo inquit) Strab. lib. VII. (187) ciuitas, a qua et cognomen gens Dalmatarum usurpat, Salona Salona. quoque totius Dalmatiae (ut Strabo tradit) emporium. Strab. lib. VII. (188) Qua deuicta Polio genitum a se filium Salonium uocauit, Salonius. de quo Maro Vergilius.


1894. Pribojević, Vinko. Oratio de origine successibusque... [Paragraph | SubSect | Section]

cum quibus (ut Sabellicus inquit) Sab. aenea. IX. li. II. (197) et de gestis Veli. IIII. (198) centum septuaginta annis de maris imperio decertauit. Iadera Iadera. quoque, rerum abundantia insignis, olim, Vegetio teste, Vegeti. de re mili. lib. IIII. capitu. (199) Liburniae domina, de re publica Romanorum, sicut in commentariis Caesaris dicitur, In com. Cae. de bel. ciui. libro


1895. Pribojević, Vinko. Oratio de origine successibusque... [Paragraph | SubSect | Section]

Iusti. li. VII. (205) urbs nobilissima, (sicut Orosius dicit) Orosius li. III. (206) ciuitas Illyriorum opulentissima. Epidaurus Epidaurus quoque, in quo praecipue Esculapio litatum fuerunt, ubi et ad praesens antrum ostenditur, quod demon in forma serpentis pro Esculapio inhabitauit, Romanorum (ut Plinius inquit) Plin. lib. III. capitu. (207) colonia. Rixo


1896. Pribojević, Vinko. Oratio de origine successibusque... [Paragraph | SubSect | Section]

Theutae, cuius supra meminimus, Agronis, regis Illyriorum, olim coniugis, post uaria cum Romanis haud segniter gesta praelia (ut idem Polybius auctor est) Poly. lib. II. (209) ultimum refugium. Tragurium Tragurium quoque, (sicut Strabo refert) Strab. lib. VII. (210) ab Iseis conditum, olim (teste Plinio) Pli. lib. III. capitu. XXI. (211) marmore notum, nostra autem tempestate


1897. Pribojević, Vinko. Oratio de origine successibusque... [Paragraph | SubSect | Section]

quam tetram pestem auersatus Dioclitianus imperium uelut tetram pestem auersatus. rescripserit: Vellem Salonis uideretis olera nostris manibus instituta, nunquam me ad isthaec reassumenda uocaretis. Ascriuium (216) quoque, quod nunc Catharum dicitur, Catharum alias Ascriuium. Rixonensium (sicuti Cypicus Coriolanus opinatur) Cypi. Corio. de bello Asiatico. (217) reliquiae uel, ut ipsi Catharenses incerto auctore autumant,


1898. Pribojević, Vinko. Oratio de origine successibusque... [Paragraph | SubSect | Section]

(221) post Ptholemeum Ptholemeus. (222) Sardona dicitur, fructuum suauitate nota, Pagumque Pagum. praecipua salis facilitate praeciosum, Coricta (223) Coricta. quoque lanificio potens, Segnia (224) Segnia. etiam a mercatoribus frequentata et plura alia, et in littore maris et procul a mari, haud spernenda oppida (nos enim praeter Dalmium et Larissam non nisi maritimas tantum urbes pluribus ex eis ommissis


1899. Pribojević, Vinko. Oratio de origine successibusque... [Paragraph | SubSect | Section]

in diesque magis ac magis excrescunt. Largitatis et opulentiae indigenarum monasterium diui Petri Martyris Monasterium sancti Petri Martyris ordinis pradicatorium. breui tempore excellenter ab eis exstructum necnon et frequentes in singulis quoque uicis ualde pulchre nostris diebus erecte ecclesie fidele praebent testimonium, praecipue hoc in tempore, in quo iuxta certissime ueritatis uaticinium refriguit charitas multorum. Math. XXIIII. (239) Quid, si omnes huius agri fructus


1900. Kružić, Petar;... . Gregorius Horlovicz et Petrus... [Paragraph | Section]

Vestre, quam serenissimo regi nostro Hungarie, precipue, cum pecunię Sue Maiestatis nullius sunt pretii, qualiter vivere possint, ipsi soli ignorant, serviunt fideliter –, ideo illos Sanctitati Vestre humiliter commendamus, nos quoque inter paucos dies spetialem nuntium nostrum ad Sanctitatem Vestram destinabimus. Bene valeat Sanctitas Vestra, cui sese humiliter commendamus atque offerimus. Datum Segnie, die XIX Aprilis MDXXV. Eiusdem Sanctitatis Vestre


Bibliographia locorum inventorum

Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].

Marulić, Marko (1450-1524) [1522], Epistola ad Adrianum VI Pontificem Maximum, versio electronica (), Verborum 2644, Ed. Darko Novaković [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [marulmarepistadr].

Marulić, Marko (1450-1524) [1522], Tropologica Dauidiadis expositio, versio electronica (), Verborum 5871, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - expositio] [word count] [marulmartrop].

Severitan, Ivan Polikarp (1472 - c. 1526) [1522], Feretreidos libri tres, versio electronica (), 807 versus, verborum 8510, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - epica] [word count] [severitanipferetr].

Božićević Natalis, Frano (1469-1562) [1524], Vita Marci Maruli Spalatensis per Franciscum Natalem conciuem suum composita, versio electronica (), Verborum 1777, Ed. Bratislav Lučin [genre: prosa oratio - vita] [word count] [natalisfvitamaruli].

Bučinjelić, Miho (1479 - c. 1550) [1524], Epistula ad Gerardum Planiam, versio electronica (, Dubrovnik), Verborum 2445, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [bucinjelicmepist].

Pribojević, Vinko (mortuus post a. 1532) [1525], Oratio de origine successibusque Slauorum, versio electronica (, Hvar), verborum 14680, Ed. Veljko Gortan [genre: prosa oratio - oratio; poesis - epigramma; poesis - carmen] [word count] [pribojevvor].

Kružić, Petar; Orlović, Grgur (m. 1537; fl. 1492-1526) [1525], Gregorius Horlovicz et Petrus Crusich, capitanei Segnie et comites Clisii Clementi papae VII, versio electronica (, Senj), Verborum 197, Ed. Bessenyei József [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [kruzicorlovicepist15250419].


More search results (batches of 100)
First 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.