Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: semper

Your search found 4111 occurrences

More search results (batches of 100)
First 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 1301-1400:


1301. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 13 | Paragraph | SubSect | Section]

ex quibus pontifices fiunt, maiore ex parte ex Italis constare certum est. Nam satis consentaneum esse uidetur lupis lupum, et ursis, ut dicitur, ursum praeesse. Quanta praeterea non modo laudis, sed etiam utilitatis nobis accessio est futura, si finitimae gentes, queis fortuna nostra inuidiosa semper fuit, cognouerint Hungaros suo regimini satis idoneos aduena principe, cuius consilio ac arbitratu regantur, non indigere; propterea quod hi solent, siue id ad animum, siue ad corpus referas, externam opem quaerere, atque alienae sese ditioni subicere, qui


1302. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 15 | Paragraph | SubSect | Section]

Alberti fratre germano, uiro magna moderati regis fama, mentio fuisset facta. Plerumque enim ignauia modestiae faciem, quoniam utraque quieti dedita est, assumit. In quem sane, uiuente adhuc Matthia, tanquam in regni successorem quorundam Hungarorum optimatum oculi semper fuerunt coniecti. Igitur Alberthus literis Stephani accęptis rem primo ad magistrum epistolarum, Callimacum nomine ex gente Italica hominem, defert. Quem sane magno apud se in honore habebat, quod eo in literis praeceptore usus fuerat, tametsi homo flagitiosus esset, nec parum insuper


1303. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 21 | Paragraph | SubSect | Section]

quicquid postulauit, se facturos promisere, Italica sane arte, ut Hungari impudenter praedicabant, aduersus Italam usi. Hungari enim Italicae genti fraudem maxime obicere solent, tametsi antiquis Romanorum moribus nihil minus quam perfidiae obiectio conueniat, quippe apud quos fides semper fuit sanctissime culta, omnibusque mortalium bonis antelata. Ianus Coruinus ius suum in regnum paternum armis defendere minatur, et Petrum Insanum carcere liberat. Caeterum Matthiae filius clausa iam regia,


1304. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 33 | Paragraph | SubSect | Section]

tua tulit, quae te ad imperium natum sicut Boemis puerum quondam praeposuit, ita nunc clarissimi uiri Matthiae Chugniadis successorem fecit. Itaque Deum precamur, cuius nutu ac uoluntate imperia parari nulli dubium esse debet, ut tibi ea fortuna in administrando regno semper adsit, quae in te designando affulsit. Superuacaneum est, rex Vuladislaue, te hoc imperium initurum ad iustitiam hortari ― sine qua profecto qui regnant, eos falso regium nomen usurpare certum est ― quandoquidem uniuerso prope orbi nota est tua humanitas, mansuetudo,


1305. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 36 | Paragraph | SubSect | Section]

in rebus humanis tam exoptandum, modo id sit amicitiae tribuendum, quod tuae gratiae mihi praeferendum censeo. Hoc autem uerbis comprobare, quum re ipsa testatus sim, superuacaneum puto, ne praesertim officia in te mea commemorando inuisa faciam. Sed quoniam tu ipse semper pluris religionem fecisti quam caetera omnia humana, quaeso, patere me tuam imitari uirtutem, nec damnes in me illud, ex quo tu summam semper tulisti laudem. Satis enim est celebris tua in Deum pietas ac religio, cuius


1306. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 36 | Paragraph | SubSect | Section]

quum re ipsa testatus sim, superuacaneum puto, ne praesertim officia in te mea commemorando inuisa faciam. Sed quoniam tu ipse semper pluris religionem fecisti quam caetera omnia humana, quaeso, patere me tuam imitari uirtutem, nec damnes in me illud, ex quo tu summam semper tulisti laudem. Satis enim est celebris tua in Deum pietas ac religio, cuius quidem primam legem esse puto, quae Deo uoueris, libenti animo atque omni excusatione amota quam primum reddere, nec cuiuspiam gratiam


1307. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 43 | Paragraph | SubSect | Section]

humanitas, peculiare familiae uestrae decus, mihi perspecta forent, ad te, Hungaris tuo magis dolore quam ulla eorum in te iniuria iratum, nunquam accessissem: non equidem quod uerear te ulla animi perturbatione ita posse accendi, uti iure gentium sublato legationis nomen sanctum semper non habeas, sed ne postea quam oratione, licet utili tibi, frustra tamen, utpote irato, obstrepuissem, dicendi insuper libertate, quam nunquam, ne uitae quidem periculo dissimulare potui, te Hungaris infestiorem redderem. Est enim sicut officii, ita et moris mei, quae


1308. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 46 | Paragraph | SubSect | Section]

exercitu, quem Polonis obicerent, conscripto, magna angebantur sollicitudine, intenderatque eis non mediocrem curam Alemanici belli suspicio, quum praesertim nullae publicae essent pecuniae, quibus miles conduceretur. Hostilibus tamen assueti incursionibus, bellumque et inferre et propulsare semper fere parati, multis in locis parua manu, ac pene incondita, utpote quos non tam autoramentum, aut magistratus iussio, quam casus et communis fortuna una congregabat, magno animo Polonis occurrebant, ac saepius graues praeda,


1309. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 47 | Paragraph | Section]

assueti, militiam metu detrectarent, tum ne maxime, qui Austriam Hungariae conterminam incolunt, in eius fidem redire dubitarent. Tametsi Alemani et uetere in Hungaros odio arderent, utpote cum quibus inimicitias, ueluti inter plerosque finitimos fieri solet, fere semper habuere, et uehementer cuperent detrimenta, Alemanico nomini proximo bello a Matthia Chugniade illata, aliqua ex parte per occasionem resarcire. Igitur ubi quo diximus modo rumor totam Austriam peruasit Maximilianum et suae gentis exercitu satis instructum,


1310. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 49 | Paragraph | SubSect | Section]

magna omnium spe ac laetitia castra mouit, quippe extincto Matthia Chugniade Coruino nulli Hungarus uidebatur esse magnopere timendus ― tanta plane extitit unius hominis uel uirtus uel fortuna ― atque Nouam Vrbem uersus proficiscitur. Ea enim ciuitas Ostricii imperii studiosa Friderico semper dedita fuit, fideque ceteris praestitit, neque iniussu ipsius Friderici in ditionem concesserat Hungarorum. Stephanus Quincithartonus, Sepusiensium princeps atque Austriae, ut supra dictum est, praefectus, ubi Maximilianum aduentare accepit,


1311. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 53 | Paragraph | SubSect | Section]

Hungariae imperio meo adiunxissem, subiret forsan hoc tempore animum meum de uestra in me uoluntate dubitatio, propterea quod, qui ad parendum ui coguntur, aut illum cui parent odisse per timorem solent, aut certe obsequio colere simulato, quandoquidem uictoriam insolentia ac imperia semper fere importuna consequantur. At quoniam et suffragiis uestris plane liberis ac uoluntariis rex a uobis lectus sum, his maxime praeteritis, qui nunc me una uobiscum odio simul et inuidia impulsi


1312. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 59 | Paragraph | SubSect | Section]

scalptor. Hunc rex Matthias Coruinus, quum ei, ex quibusdam eximiis operibus iussu ipsius factis, multum auri deberet, castello quodam ad Sauum amnem posito, una cum agro satis lato, ac frequentia colonorum instructo, ne pecuniam, cuius semper fere ob ingentes sumptus erat indigus numeraret, donauerat, siue cupiens hominem ex opifice in equestrem dignitatem prouehere ― magno enim studio ille rex ferebatur obscura illustrandi ― siue ambiguae possessionis donatione, ut erat ingenio callidus, opifici imponens pecuniis


1313. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 65 | Paragraph | SubSect | Section]

missilibus arceret, cuius rei dubitatio statim exempta est, ubi quorundam captiuorum affirmatione id ita esse compertum est. Laeti igitur, utpote occasione praeter spem oblata, ad portas oppidi clamore sublato succedunt. Oppidani metu attoniti inter stuporem festinationemque, quae semper improuida est, male obserant portas: nam fores liminibus admotas haud ualido firmant obice. Itaque his nullo ferme resistente effractis, in oppidum Alemani irrumpunt. Nicolaum, ut euenit illis qui pecuniam saluti


1314. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 67 | Paragraph | SubSect | Section]

magnam Boemorum ac Hungarorum manum contraxisset, aduocato senatus Hungarici concilio cum eo deliberauit, an Viannam iret oppugnatum, prius quam copias ad Albam admoueret, non quod id sentiret, aut quicquam tale animo concoepisset ― nam satis desidem ac inglorium regem semper egit ― sed quia, quum exploratum haberet Hungaros id fieri non permissuros, ad maiestatem regiam tuendam spectare putabat citra secordiae suae notam fama uulgari neque suam neque Hungarorum uirtutem cum magni


1315. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 69 | Paragraph | SubSect | Section]

fratrem morbo, quem Albae contraxerat, interiturum. Rex posteaquam bellum redintegrare Alberthum audiuit, pręterquam quod cura est ei iniecta, ne rursus Maximilianus, Alberthi fraetus armis, animum in Hungaros resumeret regno nondum pacato, ira accensus, quae quidem pestis semper improuida est, decorisque ac neccessitudinis immemor, Stephanum Botherem, Transiluanae regionis praefectum, et Thomam Iauriensium, id temporis praesulem eundemque epistolarum magistrum, oratores ad Maximilianum confestim mittit. His mandat, ut tota fere conditione cum illo


1316. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 75 | Paragraph | SubSect | Section]

nisi forte ius nostrum armati ac plures aduersus pauciores tutari per ignauiam minime audemus, quum hostes nostri, uirtute nobis haud quaquam conferendi, ad uendicandum sibi, quod nostri iuris est, satis animi habeant. Vos quoque, Boëmi, quorum uirtus prae caeteris nationibus in bello semper enituit, ac si unquam alias aduersus ullum hostem, in hunc acriter pugnare decet, ac iusti doloris ira erumpere, totisque uiribus adniti, quo Alberthus regni Hungariae ceruicibus expellatur, qui inde fratrem magno cum dedecore uestro ac omnium nostrum conatur deturbare:


1317. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 81 | Paragraph | SubSect | Section]

Atqui nullam unquam gentem iustitia ulla ex parte laesit, sed potius conseruauit, auxit, felicem reddidit. At e contrario perfidia et foederis uiolatio saepe reges nationesque potentissimas exhausit, hostibus subdidit, deleuit, funditus euertit, ita Deo constituente, qui promissis ac iuramento semper testis adest. Postea quam Thomas assedit, maior pars principum iurisiurandi magis religione quam honesti studio eius sententiam collaudant, quibusdam tamen ex conditionibus Alemano demptis, quo caetera facilius admitterentur ab Hungaris, pacem omnes


1318. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 81 | Paragraph | SubSect | Section]

temere obstrictae, eiusque quieti, cui usque ad reprehensionem deditus erat, consulere uideretur. Nam fugatis Polonis atque Alba Regia recoepta, nescio quam honeste, tuto certe poterant Hungari, quae non tam neccessitate coacti quam stomacho quodam promiserant, Alemanis non praestare, utpote qui semper precariam pacem ab Hungaris obtinuere, nunquam ausi, ne lacessiti quidem, cum his, ab intestina modo peste securis, bellum gerere: ut scilicet tota Austria Hungari cederent; exules, qui Maximiliani partes secuti essent in patriam restituerentur; demum ut Maximilianus in regem subrogaretur ab


1319. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 82 | Paragraph | Section]

finem facerent, Baciensis ciuitas, communicato cum caeteris circa ciuitatibus consilio, quae ad Thibisciensem spectant praefecturam, Paulum Cinisium, harum regionum praefectum, adeunt, de iniuriis Boemorum conqueruntur, obtestantur, ne se deserat, et quos a Turcis, asperrimis hostibus, semper tutatus esset, eosdem a Boëmorum quoque ui ac iniuria defenderet, nec pateretur ciues in conspectu prope suo bonis spoliari ab his maxime, quorum armis ab externa ui tuti esse deberent, quippe quos aere suo, collato per capita tributo, alerent,


1320. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 97 | Paragraph | SubSect | Section]

summam coeperant obtinere auctoritatem, magnusque his honos fidesque, praecipue ob integritatis famam, est habita. Quo autem studio fidem semper coluerint Rhacusani, eo maxime tempore declaratum est, quo Georgius, Dardanorum ac Triballorum rex, Stephani Nemagnae successor fere ultimus, regno a Turcis pulsus Rhacusam una cum familia se recępit, ui magna auri


1321. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 97 | Paragraph | SubSect | Section]

in militum stipendia erogato, quem ei Rhacusani conseruarant, in regnum est restitutus. Atque recuperato regno haud immemor beneficii Dardanus rex extitit. Semper enim gratiae Rhacusanis referendae summo studio operam dedit, atque adeo omnibus eos est prosecutus officiis, ut, praeter alia beniuolentiae in eos indicia, ubicumque ipse imperitabat, permiserit cuique Rhacusano ciui


1322. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 102 | Paragraph | SubSect | Section]

inter duces militum aetate sua extitit, saepius cum hostibus Turcis maxime conseruit manus, semperque fere uictor discessit, nec profecto uitae finem uotis suis minus respondentem sortitus est. Nempe in expeditione aduersus Turcas, et ipsi immori uictoriae semper exoptauit. Sub idem tempus allatum est ad regem quaestores eius, dum tributum iam diu institutum more consueto a colonis regni exigunt, a Laurentio Wilaceno male habitos, atque aliquot principes Hungarorum in regem coniurasse; nec ab hoc consilio quidam summae tum auctoritatis, tum


1323. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 107 | Paragraph | SubSect | Section]

regno diutius abesse, quum utrunque regnum ob immensam terrarum latitudinem assidua regis indigeat praesentia? Si igitur, Vuladislaue, quod petimus, in fratrem contuleris, et apud Hungaros, qui magis praesentes uereri consueuerunt reges quam his ipsis, dum absunt, parere, tuto semper regnabis, et Poloniam tuo prope imperio obtinebis. Nempe Alberthum hoc maximo omnium beneficio deuinctum obseruantia atque cultura praefectum, ut paulo ante dixi, habebis, uiribus potentissimum regem, charitate fratrem tui amantissimum.


1324. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 108 | Paragraph | SubSect | Section]

studium opes suas Boëmis ostentandi, magnam uim auri atque argenti tum in uestem praeciosam, tum in equorum phaleras contulerant. Qui ubi Boëmiam ingressus est, his qui a Romano ritu dissentiunt, magnum incussit timorem, quippe Wladislauus Boëmos, quos haereticos nostri appellant, semper auersatus est, et quia illi regis ignauiam penitus cognitam contemptui habebant, et quia in his, quae ad religionem pertinent, eius imperio nunquam audientes fuere. Potuissetque tunc Boëmos, ut non nulli arbitrati sunt, in Romani pontificis redigere potestatem, si bonae spei


1325. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 109 | Paragraph | SubSect | Section]

Polonorum terrore, qui a me nulla iniuria lacessiti, sed profunda dominandi cupidine ingentibus copiis, procurationis quidem meae, uerum imperii tui regiones adorti sunt, a tua iam defecissem societate, ni animo proposuissem eodem fidei tenore erga te perpetuo permanere, et talis in te semper esse, qualis fui, quum primum tecum amicitiam institui, coepique annuo colere tributo tuae fortunae magnitudinem, quae te non modo finitimis gentibus antetulit, sed etiam caeteris orbis regibus altius euexit. Itaque nisi mihi mature suppetias tuleris, salua quidem sociali fide,


1326. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 110 | Paragraph | SubSect | Section]

tum stultitia, tum impietas, qui ope communium hostium suas ulciscuntur iniurias, quum longe praestet ob Christianae reipublicae utilitatem regno potius cedere quam Turcarum armis illud retinere, quippe quorum amicitiam maximis iniuriis ac demum libertatis precio Christiani semper pararunt. Turcae enim cum Christianis nulla alia causa amicitia iunguntur, nisi ut demum opprimant incautos. Vnde qui illorum fidei minime credunt, maxime tuti sunt. Poloni, magnam stragem perpessi, cum insigni dedecore domum


1327. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 114 | Paragraph | SubSect | Section]

nisi forte hostis alienae religionis eos lacesseret. Reliquae tres dignitate et fortunis inter se distinctae, armis deditae sunt. Prima enim est eorum, quos ipsi principes uocant: hi, sacerdotiis opulentis atque amplissimis instructi, magnum amicorum clientumque numerum semper apud se habent, quorum sane opera belli tempore maxime utuntur. His alii, sicut censu, ita dignitate inferiores sunt, licet et ipsi genere haud obscuri, et fortunis etiam mediocribus prediti sint. Postremi sunt nullo ferme honore, nisi quem uirtute propria compararunt, utpote qui


1328. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 125 | Paragraph | SubSect | Section]

Hungaris occureret. Iam enim Hungari Graecis opem allaturi in Inferiorem Moesiam ad Mesembriam (Varnum incolae dicunt) castra posuerant. Malebant autem Veneti sibi potius quam Hungaris Constantinopolim dedi. Quae quidem improba cupiditas Venetos et in odium Christianorum regum semper induxit, et maximis cladibus saepius affecit. Quandoquidem regibus ualde deforme uidetur mercatores armorum imperitos, et qui uitae humilitate, pudendis artibus, sordido quaestus genere, caeteris opificibus pares sunt, imperium amplecti, atque regum magnitudini sese in aequo ponere.


1329. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 132 | Paragraph | SubSect | Section]

uiolata mihi esset causa dicenda, haud omnino saluti meae diffiderem, fraetus non minus regii praetoris aequitate quam mea ipsius innocentia, propterea quod meis moribus et uita praeterita illud crimen facile reuincerem, quod scilicet subornatis testibus et his hominibus, qui semper famosi, ac corruptissimi habiti sunt suffultum est. Etenim si, dum iuuenta, ut fit, incautior essem, de me nihil tale unquam auditum est, haud consentaneum est a me iam sene id esse admissum, atque eo, qui neque leges uestras ignorat, et his auctus est fortunis,


1330. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 135 | Paragraph | SubSect | Section]

cum paucis hostibus non dimicasse. Tametsi ad conseruandam fortitudinis famam nihil minus faciat quam temeritas: nam sicut pugnare, quum neccessitas cogat, aut spes uictoriae subsit, fortis uiri est, ita certamen interdum detrectare, quum id ratio suadeat, prudentis ducis est. Non enim semper felicitas temeritati sufficere potest. Turcae, ut edocti erant, instantibus cedunt, Christiani uero eos fugientes usque ad insidiarum locum insecuntur. Ibi pro numero utriusque partis atrox praelium exortum est, pluresque Turcarum quam Christianorum interfecti sunt. Verum paucitate


1331. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 138 | Paragraph | SubSect | Section]

sed et hospitem contra Turcarum morem contumelia affecisse uideretur, quandoquidem dona Veneti senatus nomine allata, quae sane non nisi ab amicis Turcae accipere solent, haud aspernatus erat, quin etiam accepisse iniuriam, non autem intulisse uideri uolebat. Nam Turcae semper fraudi honestatem praetexunt, simulationeque omnes fere mortales superant. Caeterum Achimathes Cossicius (et ipse enim colloquio intererat) cognito regis animo ad oratorem conuersus, Quae est , inquit, haec insolentia, Veneti, a rege omnium maximo suarum


1332. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 139 | Paragraph | SubSect | Section]

si possent una cum uectoribus submergerent. At ego tantum scelus Bazethem iussisse haud arbitror, quandoquidem et Zancanus ne uiso quidem ullo hoste in patriam cum comitibus suis incolumis regressus sit, et rex ille ita iustitia insignis uixerit, ut hanc fere solam laudem ab omnibus semper tulerit. Veneti animaduerso Bazethis hostili animo, qui classi praeesset Antonium Crimanum, uirum sicut mercatura ac diuitiis, quibus sane rebus Veneti imprimis student, insignem, ita bellicae artis prorsus rudem creant. Nam Veneti licet in terrestribus expeditionibus


1333. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 139 | Paragraph | SubSect | Section]

rebus Veneti imprimis student, insignem, ita bellicae artis prorsus rudem creant. Nam Veneti licet in terrestribus expeditionibus externis et militibus et ducibus utantur, e suo tamen corpore homines nauibus praeficiunt. Quinque et uiginti triremes e nauali suo, in quo ad centum aedificatas naueis semper habere dicuntur, deducunt, instructasque nautis ac classicis militibus in Corcyram insulam proficisci iubent. Eodem paucis post diebus Crimanus quoque profectus est, imperatis Istriae ac Dalmatiae maritimis urbibus, quae in Venetorum ditione erant, circiter decem triremibus, totidem


1334. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 160 | Paragraph | SubSect | Section]

aliquando Italicae expeditionis opportunitatem commodius ac tutius ad occupandam Italiam copias traducerent, nullo hostili loco in Graecia, Macedonia atque Illyria relicto. Etenim praeterquam quod haec gens proferendis imperii finibus semper studet, malebat cum Gallis in Italia quam in Graecia rem gerere, propterea quod in aliena terra et uictoriam gloriosiorem esse, et uinci minus periculosum censebat, ubi scilicet uicti non regionis, sed militum detrimentum essent accepturi. Et profecto Turcae nihil magis sibi uitandum


1335. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 161 | Paragraph | SubSect | Section]

et laudari et uituperari solent, propterea quod ipsi Veneti mercatorum ritu solo lucro, ut alio loco diximus, omnia metiuntur, nec animaduertunt, rei bellicae prorsus ignari, etiam peritissimis militiae ducibus, nedum e mercaturae officina ad regendum exercitum assumptis, haud semper in bello euentus respondere. Praeter haec nihil ferme dignum memoratu a Turcis Venetisque per hyemem actum, nisi quod Turcae ad Sasonem insulam, quae ab Orico octo fere millia passuum abest, non minore astu quam audacia Istricam triremem expugnatam, tribus Venetis longis nauibus


1336. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 174 | Paragraph | SubSect | Section]

apparet. Etenim dum diuinam rem agunt, ut ex gnaris Turcaicae linguae accaepi, hoc maxime Christianis, quos ipsi sua uoce Iaüros, hoc est Allucinantes nuncupant, imprecantur, ut hi uidelicet nulla unquam societate ac amicitia una iungantur, sed semper bellum gerant, mutuisque inter se odiis continenter digladientur. Quas equidem praeces uereor ne Deus nostris sceleribus irritatus eo magis exaudiat, quia nemo iam Christianorum principum, ne ipse quidem Romanus pontifex, quicquam salutare in medium consulit.


1337. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 177 | Paragraph | SubSect | Section]

solet esse odium ― totas uires suas aduersus eam hostilis exercitus partem conuertunt, a qua ducem abesse cognouerant. Relictis igitur paucis ad custodiam loci amnem traiciunt, atque ad hostem alacres uadunt. Turcae, ut quibus Albanesiorum ferox ingenium semper formidolosum fuit, conspicati Christianos plures numero quam existimauerant, incerti quid agerent, quieti aliquamdiu stetere, incerta uoluere consilia: metus enim fugam, pudor manum conserere suadebat. Albanesii uero rati,


1338. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 178 | Paragraph | SubSect | Section]

quod se ob sua in eos merita proque opera abs se proximo praelio nauata nullis decorassent donis. Et profecto Christianae nobilitati satis persuasum est Venetos opera nobilium in bello necessitate magis quam uoluntate uti, uirtutem uero eorum, quia mercaturae dediti arma per se non exercent, semper suspectam habere. Disquisitio auctoris an Drinon fluuius idem sit cum Drilone, cuius Plinius meminit. Caeterum quoniam de Drinone fluuio meminimus, de quo nostrae aetatis homines ambigunt, an idem sit, cum eo amne,


1339. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 180 | Paragraph | SubSect | Section]

maxime qui honestioris fortunae erant, bellum pace atque ocio mutare recusabant. Videbant enim damno magis quam emolumento illis id bellum esse: nam praeter quam quod nullo stipendio a rege accepto, sed suo ipsorum sumptu ac pecunia ex agrorum, quos precario possident, reditibus contracta semper militant, in ea expeditione nihil fere praedae obueniebat, quum nec Venetus terra, nec Turca mari bellator esset. Turcarum autem opes in mancipiis, caeterisque rapinis magna ex parte consistunt. Sed quia Veneti a Turcis contemptui habebantur, pacem per sese petere, ne hostes ea re elati


1340. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 192 | Paragraph | SubSect | Section]

principes regem Romanum dictum in imperatorem Christiani exercitus designant, in sua ditione Italiam solus haberet. Vnde quidam Gallus, qui id temporis Mediolanensibus Francorum regis nomine praeerat, satis urbane in Maximilianum iocatus affirmauit illum ingentia infirmis manibus semper amplecti, atque ob id et pacis et belli iura confundere, nec pacta ulla seruare religione, aliisque, ne quid rei gerant, magis impedimento esse quam ipsum quicquam rege dignum gerere. Itaque Maximilianus contractis circiter decem millibus peditum equitumque in agro Tridentino


1341. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 192 | Paragraph | SubSect | Section]

fidei illorum, qui eum in Italiam uocabant, diffisus misit ad Venetos nuntium se iter Romam habere, quo ibi a Romano pontifice imperii insignia de more acciperet; uelle sibi Venetorum permissu liceret per agrum Venetae ditionis exercitum ducere. Veneti, ut qui in deliberando ad tutiora semper inclinant, uel forte alicuius Alemani ipsorum pecunia corrupti enuntiatione consilio Maximiliani perspecto, respondent imperatorem multis militum copiis, quibuscum Romam iret, haud indigere, se paratos esse in eius gratiam, cum suo exercitu illum, quo uellet, deducere. Hoc


1342. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 195 | Paragraph | Section]

bello repetere, sed potius iure disceptare. Id ita se habere non inficiamur, sed Veneti magis simulant se Christianos esse quam re ipsa ostendunt, quippe qui iustitiam, pietatem, innocentiam nihili ducunt; rursus modo utilitas affulgeat, fraude niti, fidem uiolare, foedus frangere pro summo bono semper habuere. His artibus tot urbes in Circumpadana Italia imperio suo adiunxerunt, Cretam et Cyprum insulas intercęperunt, et quia puero Cyprio rege ueneno sublato inuidiam uerebantur, conuocatos fide interposita omnes eius insulae principes atque in nauibus impositos, ne


1343. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 201 | Paragraph | SubSect | Section]

praetore Veneto sine iniuria emisso. Caeterum dum et Maximilianus contrahendo exercitu in Germania moratur, et rex Gallorum Mincium amnem Benacumque lacum imperio suo terminum constituit, Veneti paulum a terrore collecti, Patauina plebe eorum coepta adiuuante ― plebs enim senatui suo semper aduersatur ― Patauium recipiunt, pulso Alemanorum praesidio, quod numero hominum eo minus firmum fuerat, quia Alemani, Patauinae nobilitatis uoluntate ac amicitia confisi, nihil sibi a Venetis tanta strage infractis timendum putabant, ignorantes Venetorum animos non ita mercatura


1344. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 204 | Paragraph | SubSect | Section]

fraeti urbem fraude occupassent, coactu pontificis Romani, quibus diximus conditionibus, praesidium inde deduxere, urbe Hestensibus restituta. Iisdem fere temporibus Veneti, hac maritima infelici expeditione in inscitiam atque ignauiam praefecti classis coniecta ― semper enim apud Venetos res bello male gesta ducibus adscribitur ― dissimulataque consternatione, terrestres copias, licet hae admodum tenues essent, Brixiam, quae iam Gallicum iugum gentis insolentia ac libidine excutere cupiens ad defectionem spectabat, inscientibus Gallis


1345. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 207 | Paragraph | SubSect | Section]

gens Pompelonenses attingit, ingredi iubet, ad Pompellonemque urbem, quae tunc in societate Galli regis erat, sedem belli constituit, eo consilio, ut inde Aquitaniae imminens Francos ab Italia auerteret. Maximilianus quoque, qui et per se Gallis gloriam semper inuidit, Germanos milites, qui mercede conducti cum Gallis in Italia militabant, Hispani regis, affinis sui, pontificisque rogatu inuitos domum pro auctoritate sua reuocat, ut erat homo nouandis rebus quam gerendis aptior. Quod


1346. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 217 | Paragraph | SubSect | Section]

me cum Achimathe contuleritis. De fratre nihil obloquor, quum praesertim et mei et illius mores in aperto sint. Satis mihi fuerit uos optime nosse me nunquam pro ignauia ac segnicie modestiam simulasse, uerum et domi et militiae illud de me specimen semper dedisse, quod a iusto simul et magnanimo rege expectandum est. Et quia ipse non tam meam quam publicam causam suscepi, quicquid felicitatis fortuna tribuerit, id


1347. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 219 | Paragraph | SubSect | Section]

ruunt in Selynem. Quibus quum ille impigre occurisset, ita eorum impetum sustinuit, ut aliquandiu neutro sit pugna inclinata. Tandem equites regii, adiunctis sibi turmis, quae ex nobilibus adolescentibus confectae regem semper comitantur ― Spachioglanos Turcae uocant ― aduersam multitudine superante impellunt aciem, atque ingenti aedita strage in fugam coniiciunt. Et quoniam id quoque memoria dignum quibusdam uisum est, ferunt


1348. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 226 | Paragraph | SubSect | Section]

Selynes luctum fingit; Corguthes quaeritur et necatur. Selynes tanto uitae periculo functus existimans belli dilationem ac moram non solum externis hostibus occasionem iniuriae inferendae oblaturam, sed etiam domesticis insidiis maiorem in dies materiam praebituram, nec semper detegenda intestina fraude eandem fortunam fore, statuit, ex quo hostis in aciem se non committebat, consilio, si posset, bellum conficere. Itaque primum omnium in securitatem suam, atque ut belli intestini semina extingueret, quos regiae stirpis propinquos apud se habebat,


1349. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 234 | Paragraph | SubSect | Section]

Proprium autem seruorum atque infimae conditionis hominum esse, rex Matthias arbitrabatur, regium nomen, quos apud omnes gentes tam sanctum quam necessarium est, auersari. Nihil autem ambigitur apud Venetos reges inuisos esse, eo quod eorum cupiditati, qua illi in proferendis finibus feruntur, semper obuiam ierunt, existimantes mercatoribus nauticam magis quam imperium conuenire ― quippe quae conuehendis mercibus ualde commoda est ― quum imperium sine armis ac uiribus, et his quidem, ut supra demonstratum est, non


1350. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 245 | Paragraph | SubSect | Section]

Non me praeterit, uiri fortissimi, Turcas Europaeos famam eximiae uirtutis in bello obtinere, eo quod hi ex Illyricis, Thracibus ac Macedonibus magna ex parte constent, quae sane gentes fortitudinis laudem semper fere tulerunt. Sed nolite famae credere! Solet illa multo maiora uero praedicare et ob id nunquam ad liquidum quaerentes perducit: rebus ipsis credite. Satis enim constat Asiam his gentibus Europaeis, quas modo commemorauimus, bello superatis ad Hungaros usque


1351. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 261 | Paragraph | SubSect | Section]

sperabat. Quae res ubi indicio eorum, qui asportabantur, ad Selynem delata est, accitum in castra Ionam indicta causa telis praetorianorum ira furens obiecit, exprobrata ei praeter inobedientiam atque auaritiam paterna nece, quandoquidem graui odio magnorum scelerum ministri, quasi facinus semper exprobrantes, aspiciuntur. Nempe Selynis iussu, ut supra demonstratum est, Ionas uenenum Bazethi dederat. Has scelestus homo poenas luit quum ob recens flagitium, tum ob paricidium admissum in Bazethem, regum Othomanorum


1352. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 262 | Paragraph | SubSect | Section]

urbem ipsam atque adiacentes ei regiones adeo uehementer concussit, ut multos mortalium prolapsa exanimarint aedificia. Et quia diutius terra mouerat, magno incolarum metu ac solicitudine, plaerisque arbitrantibus terrae motum semper fere aliquem futurum praenuntiare euentum, auertendae coelestis irę causa non modo crebrae per faerias supplicationes habitae sunt, sed etiam templum Christo ad patrem abeunti a senatu Ragusano uotum, eo quod eo ipso


1353. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 269 | Paragraph | SubSect | Section]

inexplicabili odio persequebatur, huiuscemodi oratione ad bellum suscipiendum eos hortatus est: Si mihi, uiri Turcae, de imperio tantum proferendo decertandum esset, armisque gloria quaerenda, satis honestam causam belli aduersus Hungaros ineundi mihi esse existimarem. Quippe semper magnorum uirorum in numero habiti sunt, qui augendo armis imperio gloriam suam excoluerunt. Nunc uero, quum sim insigni iniuria lacessitus, non modo iustam belli causam, sed etiam neccessariam mihi obuenisse arbitror. Nam quum legatio iure gentium ubique sancta sit, eam


1354. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 269 | Paragraph | SubSect | Section]

facinoris huius obliti fuerimus, uidebimur superbissimae genti timore ultionem omisisse. Atqui sicut gloriosius, ita multo tutius est facere quam habere metum, alioqui coeteri quoque Christiani, et imprimis accolae, formidine nostra abusi incipient nos oppugnare, et bellum, quod ad hanc diem semper inferre consueuimus, in terram nostram accipiemus, Christianisque, qui nobis metu parent, occasionem dabimus, uti aeque ac Hispanarum triremium remiges, nacti libertatis opportunitatem, abruptis uinculis arma in nos conuertant. Quare omissa Asia tota hac belli


1355. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 270 | Paragraph | SubSect | Section]

crebris Turcarum incursionibus adeo uastatae sunt, ut omnes agros Thibisco et Mariso amnibus adiacentes uix casae aliquot ac pastorum tuguria ab solitudine uindicent. Nostrum uero contra regnum ab Othomano coeptum, quia Turcas neque uirtus neque fortuna ad hanc diem destituit, dum semper eodem industriae tenore nouas prouincias ad imperium adiungimus, in dies magis ac magis ingenti accessione augetur. Quascunque enim terras armati adimus, eas confestim ditionis nostrae facimus. Orsi sunt a Mysia imperium nostri progenitores, iam totam Minorem Asiam, cum


1356. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 271 | Paragraph | SubSect | Section]

uero opulentia superbia, animorum elatio, factiones, et discordiae, rerum publicarum pestes maxime, oriuntur. Itaque contra ac plaerique Hungarorum opinantur res se habet. Nam regem opulentia maxime decet, priuatos uero paupertas, qua sane magistra militaris praesertim disciplina semper stetit. Iam Salomon de bello cum Hungaris ineundo certus erat, quum quidam ex amicis, qui in concilio erant, conuersus in illum, Non esse , inquit, festinandum, temereue quicquam decernendum, nec Hungarorum regem ob aetatem contemnendum, quippe esse


1357. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 288 | Paragraph | SubSect | Section]

posita cernat. Digna sane notho et trapezitae filio sententia, qui non ingenii solum, sed etiam nationis uitio parum admodum curans, quid de se homines sentiant, de religione lucrum sectari in animum induxerat, ne discederet ab eorum instituto, qui nimia pontificum indulgentia omnia uenalia Romae semper habuere. Quo scilicet tempore a Boëmis maxime, ut est ea gens liberioris linguae, et ecclesiastico luxui aduersa, cauponari magis pontifices quam e sacerdotali integritate pontificatum gerere dicebantur, et Christi altaria


1358. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 290 | Paragraph | Section]

16 * incertum an hic et duobus sequentibus locis auctor, aut alius quidam, hoc nomen e Vuladislauus in Ladislauus (alias semper Vuladislauus) corrigere uoluerit M: Vuladislauus usque ad hunc locum, hinc plerisque in locis Ladislaus K: V(u)ladislauus


1359. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 290 | Paragraph | Section]

Vuladislauus usque ad hunc locum, hinc plerisque in locis Ladislaus K: V(u)ladislauus his aliquot locis (ut M), alias fere semper Vuladislauus Z: Ladislaus his tribus locis, alias semper Wladislauus g 17


1360. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 290 | Paragraph | Section]

in locis Ladislaus K: V(u)ladislauus his aliquot locis (ut M), alias fere semper Vuladislauus Z: Ladislaus his tribus locis, alias semper Wladislauus g 17 18 19


1361. Marulić, Marko. Epistola ad Adrianum VI Pontificem... [Paragraph | Section]

fidei gloria ad expeditionem aduersus infideles assumendam solicitaueris atque interim periclitanti Pannoniae opportunum auxilium extemplo mittendum curaueris. Nihil ecclesiae tuae salubrius, nihil tibi laudabilius, nihil Deo gratius hoc tempore efficere potes. Vale in Domino semper. Quem, ut tibi gregique tuo uolens propiciusque sit, obsecrare die noctuque non cessamus. Pro Adriano VI. Pontifice Maximo ad Christum oratio


1362. Marulić, Marko. Tropologica Dauidiadis expositio,... [Paragraph | Section]

Lucidus quippe erat ante peccatum, postea obstinatione induruit ut lapis. Iesboseth autem interpretatur coęquatus mihi. Quia Iudei submittere se Christo noluerunt, quasi pares illi.

Dauid regnat in Hebron annos septem. Per septenarium uniuersorum summa denotatur. Semper enim Christus in uisione regnat ęterna, quod est in Hebron.

Adduntur menses sex, fortasse quia in sexta ętate apparuit nobis in homine assumpto. Lc 16,16 142r

Abner,


1363. Marulić, Marko. Tropologica Dauidiadis expositio,... [Paragraph | Section]

ętate apparuit nobis in homine assumpto. Lc 16,16 142r

Abner, Isbosethi dux, et Ioabus, dux Dauidis, inter se pugnant. Superior tamen euadit Ioabus, quia Legi pręualet Euangelium. Neque enim Ioab semper in malam partem est accipiendus.

Azahel tamen, frater Ioabi, ab Abnero interficitur. Azahel uidens Deum designat. Multi enim fidei oculis uident Deum, sed uoluptatibus superati pręcepta fidei non sequuntur. Hos Abner, id est diabolus, in


1364. Marulić, Marko. Tropologica Dauidiadis expositio,... [Paragraph | Section]

occidit sequentes, non spiritum qui uiuificat. Fugit Dauid Absalonem; et Christus Iudeos fugiens per medium illorum ibat, quia nondum uenerat hora eius.

Mittitur Ioab cum exercitu contra Absalonem. Semper Ioab contra impios mittitur: quia impii semper sub potestate diaboli sunt.

Defecit Absalonis uirtus, et per capillos implicatus a Ioabo transfigitur. Iudei erroribus implicati diabolo subduntur.

Dauid luget Absalonem: Christus


1365. Marulić, Marko. Tropologica Dauidiadis expositio,... [Paragraph | Section]

qui uiuificat. Fugit Dauid Absalonem; et Christus Iudeos fugiens per medium illorum ibat, quia nondum uenerat hora eius.

Mittitur Ioab cum exercitu contra Absalonem. Semper Ioab contra impios mittitur: quia impii semper sub potestate diaboli sunt.

Defecit Absalonis uirtus, et per capillos implicatus a Ioabo transfigitur. Iudei erroribus implicati diabolo subduntur.

Dauid luget Absalonem: Christus deflet Iudeos et pro illis solicitus orat patrem, ut


1366. Marulić, Marko. Tropologica Dauidiadis expositio,... [Paragraph | Section]

Scripturę magis congrua monstrauerit, eius sententię adhęrere non me pigebit. Interim et mea contentus ero dummodo a religionis nostrę fide nusquam aberret. Hoc autem a lectoribus nostris postulo, ut inconcinitati uerborum meorum parcant, et ad diuina altius quam a me explanata sunt contemplanda suopte ingenio insurgant. Talibus enim occupari, in Deo uiuere est. Cui laus et gloria semper. AMEN. 152v dummodo... semper. notatum in codice


1367. Marulić, Marko. Tropologica Dauidiadis expositio,... [Paragraph | Section]

Scripturę magis congrua monstrauerit, eius sententię adhęrere non me pigebit. Interim et mea contentus ero dummodo a religionis nostrę fide nusquam aberret. Hoc autem a lectoribus nostris postulo, ut inconcinitati uerborum meorum parcant, et ad diuina altius quam a me explanata sunt contemplanda suopte ingenio insurgant. Talibus enim occupari, in Deo uiuere est. Cui laus et gloria semper. AMEN. 152v dummodo... semper. notatum in codice


1368. Severitan, Ivan... . Feretreidos libri tres, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

euaserit uitam, plurimis ad imperialem collem cesis, cum duce paciscitur, ne ultra progrediatur, pacem promittit, eum et suos omni piaculo expiat, tutum reddit, clam tamen insidiis Vafri Hispani quaerit uario thesauro promisso interficere. Eufugit insidias, inuehit non in pontificem cui semper ut uerus cristicola obediit, sed in Medicen exercitum cui fauebat. Dux fuit semper Romani senatus uerus filius. Equis uiribus, eodem ardore animorum res geruntur. Inuitus tandem pontifex maximus ne superari uideretur a sibi


1369. Severitan, Ivan... . Feretreidos libri tres, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

omni piaculo expiat, tutum reddit, clam tamen insidiis Vafri Hispani quaerit uario thesauro promisso interficere. Eufugit insidias, inuehit non in pontificem cui semper ut uerus cristicola obediit, sed in Medicen exercitum cui fauebat. Dux fuit semper Romani senatus uerus filius. Equis uiribus, eodem ardore animorum res geruntur. Inuitus tandem pontifex maximus ne superari uideretur a sibi impare principe obsecrat, dux ab incepto desistat, breui se illi redditurum Regnum, dux obtemperat. Ipse uero immemor


1370. Severitan, Ivan... . Feretreidos libri tres, versio... [Paragraph | Section]


1.61  Quisque pius poterit cuius moderamine culto
1.62  Diuitias, fastus humanaque regna beabit,
1.63  O utinam proceres, puerum mihi credere in euum
1.64  Fata darent semper, cui culta poemata chartis
1.65  Hystoriisque implerem. Nam solatia prebet
1.66  Ipse mihi princeps, solus fauet, ipse cadenti Aurea etas.


1371. Severitan, Ivan... . Feretreidos libri tres, versio... [Paragraph | Section]

nam Scythycas cupiebat sternere gentes,
1.128  Nec mirere tuae genitricis gesta pudica
1.129  Aurea namque sibi pendent collocasia collo
1.130  Candida quamque manebit uestis iaspide semper,
1.131  Castalii et laticis custodes ordine longo
1.132  Prospiciunt genitricis, quam fit forma pudica, Illustrissima Lionora


1372. Severitan, Ivan... . Feretreidos libri tres, versio... [Paragraph | Section]

ueluti prius, et quia dulcia dantis
2.12  Oscula iam suxit genetricis hic ubera, clare
2.13  Secum, pauca loquar, puerilibus edita uerbis
2.14  Vos quoque conueniam, Musae, mea pectora semper Hortatur Musas ut faueant principi.
2.15  Pectora laurigero redolentia quippe liquore
2.16  Laudibus hunc celebrate piis, fontesque replete


1373. Severitan, Ivan... . Feretreidos libri tres, versio... [Paragraph | Section]


2.38  Precipites fiant, qui nunc contendere cliuum
2.39  Aonium cupiunt, nullo solamine grati Quoniam indocti spernunt doctos.
2.40  Per nemora errant hii semper requiemque petentes
2.41  Carmine ad astra duces cupiunt extollere et altis
2.42  Equant sideribus delusi carmine pulchro,
2.43  Antra petunt, damnant postremo tempora lauro


1374. Severitan, Ivan... . Feretreidos libri tres, versio... [Paragraph | Section]


2.146  Praua per assiduos mores, et crimina laudans
2.147  Proditor ipse tui, uatum bonitatis et expers Mores malorum hominum.
2.148  Qui fugiunt male sana uirum consortia semper
2.149  Fedam qui ingluuiem uentris nouere nec unquam
2.150  Assiduis curis studiorum dicere fas sit
2.151  Non hii luxuriam cupiunt, non carmina amorum


1375. Severitan, Ivan... . Feretreidos libri tres, versio... [Paragraph | Section]

hii luxuriam cupiunt, non carmina amorum
2.152  Nec uates soluunt per turpia uerba pudorem
2.153  Nam decet esse pios, casios decet, atque poetas
2.154  Spernere quae exoptat semper uesana libido, Mores optimi poetae.
2.155  Hi sed quando datur, quod scribant turpia uerba Quare poete scribunt quandoque turpia.


1376. Severitan, Ivan... . Feretreidos libri tres, versio... [Paragraph | Section]

mea corda quidem, mea summa uoluptas,
2.165  Quas ego tollere ad astra uolo, nunc teque relicto
2.166  Conueniam puero faueant per Nestoris annos,
2.167  Ite cite, caste, et meritos date semper honores
2.168  Huic puero, ne uera loquatur bardulus atrox
2.169  Verbula, que audistis, nunc, nunc ex ordine longo
2.170  Soluite nunc tristes furue caliginis umbras,


1377. Severitan, Ivan... . Feretreidos libri tres, versio... [Paragraph | Section]


3.59  Aut sit Tartareis tellus decorata uenenis,
3.60  Dira uel horriferis ornata haec terra figuris,
3.61  Regio quippe micans flammis et sulphure feta
3.62  Horridus hic premeris semper dolorose Typhea Inferorum misera conditio.
3.63  Encelademque suum uoluit furibunda cathenis
3.64  Etna diu ex se queque uomens ardentia saxa


1378. Severitan, Ivan... . Feretreidos libri tres, versio... [Paragraph | Section]


3.70  Hic est Sulmoneus, terre hic Titania pubes,
3.71  Hic sunt Aloydes et Tycion cui uultur obunco
3.72  Euorat immortale iecur rostro isque sub alto
3.73  Pectore se firmat semper cui nulli renatis
3.74  Est fibris requies, Medee est atque impia sortes
3.75  Sulphureos fontes fedans atque horrida prata
3.76  Hic sunt et


1379. Severitan, Ivan... . Feretreidos libri tres, versio... [Paragraph | Section]

gemens fratris seque acriter urgens,
3.97  Ira furor breuis at cui talia mente reuoluat
3.98  Ne incidat in tenebras torpens aurique minister
3.99  Hec loca nunc caueat, semper te et proxima Syrte
3.100  Ingluuies uentris nulli laudabilis unquam
3.101  Perpetuo damnant uates, qui celsa Tonantis
3.102  Tecta uolunt


1380. Severitan, Ivan... . Feretreidos libri tres, versio... [Paragraph | Section]

in peius, quam conditor ille supernus
3.111  His dederit, ne quando animi uiciatus odore Quinque sensus corporis et animi.
3.112  Iucundo pauper sis preceps, hei mihi, semper
3.113  Ne dicas nec sit tactu irritata libido,
3.114  Iudicio extremo quondam exquirenda Tonantis
3.115  Certe pauperibus tibi fiant atque pusillis


1381. Severitan, Ivan... . Feretreidos libri tres, versio... [Paragraph | Section]


3.119  Inspice ut eternam fugias per secula mortem,
3.120  Hec tibi non seruat celsi moderator Olympi
3.121  Iuppiter ipse deus, cuius moderamine cuncta
3.122  Torquentur semper, terre, mare, pontus et astra,
3.123  Hic ubi nos fuimus diuos, sedesque beatas
3.124  Vidimus heroas generoso et pectore uates, Elysiorum gaudia.


1382. Severitan, Ivan... . Feretreidos libri tres, versio... [Paragraph | Section]

et astra,
3.123  Hic ubi nos fuimus diuos, sedesque beatas
3.124  Vidimus heroas generoso et pectore uates, Elysiorum gaudia.
3.125  Qui Musas semper coluerunt carmine pulchro,
3.126  Vite horum datur egregium per secula nomen,
3.127  Perpetuum columen latique in secula fines,
3.128  Magna salus, magnum decus his et gloria magna


1383. Severitan, Ivan... . Feretreidos libri tres, versio... [Paragraph | Section]

exercent ludos, ubi fraude remota
3.133  Quisque suo gaudet, nec sunt hic tristia bella
3.134  Nec funesta dies, uiridi cum palmite uites
3.135  Dulce affert mulsum, sudant opobalsama semper
3.136  Hic salices lente sunt hic, noua nascitur alnus,
3.137  Sunt liquidi fontes, sunt et Panchayca rura,
3.138  Sunt uolucres patulis cantantes carmina ramis


1384. Severitan, Ivan... . Feretreidos libri tres, versio... [Paragraph | Section]


3.143  Hos quoque sine fine manet gratissima Tempe
3.144  Lucidaque ethereo Phoebe splendescere mundo
3.145  Cernitur et Phoebus luco residere uirenti
3.146  Exoptans fulget semper saltante chorea
3.147  Naiadum cetu sapiens quibus Orpheus ille
3.148  Personat aurata cythara cum pectine eburno,
3.149  Et satyri Driadesque suum peana canentes


1385. Severitan, Ivan... . Feretreidos libri tres, versio... [Paragraph | Section]


3.202  Vt fiat uirtutis honos et crimina rerum
3.203  Irrita perpetuo expellat casusque nocentes
3.204  Auertat nobis, pacemque imponere rebus
3.205  Vtque diu possit te tollens semper ad astra.
3.206  Annuit his dictis superum pater et cito diuos
3.207  Conciliumque uocat quibus ille ex ordine cuncta
3.208  Narrat et exiguo claros in secla tryumphos


1386. Severitan, Ivan... . Feretreidos libri tres, versio... [Paragraph | Section]

caelum
3.268  Cyllaron ipse tuis cedet tibi Castor et armis,
3.269  Nasceris a superis clarisque parentibus, unde
3.270  Vertice sidereas pulsabis semper et arces,
3.271  Quare opus est animo cito nunc cuncta parata
3.272  Parta domus clarique duces celeresque ministri
3.273  Sint tibi qui tecum ueniant comitarier illum


1387. Severitan, Ivan... . Feretreidos libri tres, versio... [Paragraph | Section]


3.357  Spiritus est nobis diffusus cuncta per ample
3.358  Corda hominum, cernens uolui te uisere, et heros
3.359  Qui mea perpetuo seruasti iussa libenter,
3.360  Seruasti miseros semper de nomine nostro.
3.361  Hanc ob rem tibi demisi memorabile munus Quare deus suffragatur duci Francisco Marie.
3.362  E celo, puerum. quare pergamus et illuc


1388. Severitan, Ivan... . Feretreidos libri tres, versio... [Paragraph | Section]

alme, sorores
b3.2   Hinc ad Feretrias uel cito perge domos
b3.3   Nec te nunc tentat moles radiata colossi
b3.4   Que Rhodium credit uincere semper opus,
b3.5   Quin sacri properes celebranda palatia tecti
b3.6   Nunc ubi preclari fulget imago ducis,
b3.7   Namque tibi semper dabit


1389. Severitan, Ivan... . Feretreidos libri tres, versio... [Paragraph | Section]

uincere semper opus,
b3.5   Quin sacri properes celebranda palatia tecti
b3.6   Nunc ubi preclari fulget imago ducis,
b3.7   Namque tibi semper dabit hic in carmine uires
b3.8   Et de te pauidos excutet ipse metus
b3.9   Inuidiae rabiem, liuoris et arma repellet
b3.10  


1390. Severitan, Ivan... . Feretreidos libri tres, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

hec eminus dicatur eminus hec; colles quis hec hostia pulsat, colles hec hostia pulsans; mox fuit et cominus, mox est cominus; precor dia, precor dic; prebuit ut mundo, huic mundo; et quia te semper scio me petiturum, teque petiturum scio me nunc; regio quippe nuncas, quippe micans regio; horridus hic premiis, premeris: Phlegetontes, Phlegetonteis; huic ut perpetuis, et perpetuis;


1391. Frankapan, Bernardin. Bernardini de Frangepanibus... [page 5 | Paragraph | Section]

veni. Nomine totius Croatiae, nomine vestro, nomine universae reipublicae christianae opem imploro. Res nostra non eget mora. Maturate, maturate auxilium. Me, quaeso, qui in fide permanere, qui parentum meorum, qui inter senatores et optimates Romanos semper claruerunt quique huic Sacro Imperio deditissimi fuerunt, qui quicquid in Dalmacia, Croatia et Sclavonia possederunt, hoc valida solum manu, multo sanguine ac caede, et secundo contra communes sacrosancte


1392. Božićević... . Vita Marci Maruli Spalatensis per... [Paragraph | Section]

Explicit. Epitaphium Marci Maruli per Franciscum Natalem
Irrita res mors est: non sunt obnoxia morti
Corpora si semper uiuere posse datur.
Marulus aeternum diffusus nomen in aeuum
Viuere post cineres incipit ecce magis.
Viue igitur, quicumque sapis, uirtute magistra,
Funereo cupias si superesse rogo.


1393. Božićević... . Epitaphia Marci Maruli, versio... [Paragraph | Section]

1 Epitaphium Marci Maruli per Franciscum Natalem
1.1  Irrita res mors est; non sunt obnoxia morti
1.2   Corpora si semper uiuere posse datur.
1.3  Marulus aeternum diffusus nomen in aeuum
1.4   Viuere post cineres incipit ecce magis.
1.5  Viue igitur, quicunque sapis, uirtute


1394. Baničević, Jakov. Magnifico et prestantissimo domino... [Paragraph | Section]

aliquantisper sublevor. Quodsi restituar, quod faxit deus, me d.i v.ae et pedes et manud et caput ipsum deberi fatebor. Quid autem ei retribuam pro tam salutari re, non habeo, nisi quod rogo supplex omnipotentem deum, ut sibi illam optimam valitudinem tribuat, quam mihi ipsi exopto et semper eam uti deum meum tutellarem venerabor. Accedit huic ingenti suo in me beneficio amor et benivolentia, qua dominum Hieronymum Roraium [Hieronymus Rorarius, camerarius pontificalis, Norimbergae adest a medio mense Ianuario 1524.] intuitu meo complectitur et


1395. Baničević, Jakov. Magnifico et prestantissimo domino... [Paragraph | Section]

discrimine. Aderit tamen, speramus, aliquando deus propitius nobis et superatis hostibus respirare licebit. Ego autem tantum cupio satisfacere d.i v.ae et mandatis ipsius obsequi, quantum salutem et incolumitatem meam. Cui me ex animo commendo et quam foelicissime valere cupio. Mediolani die II. Martii anno domini MDXXIIII. Egregiae, magnificae et prestantissimae d.is v.ae semper ad vota deditissimus Iacobus de Bannissis.


1396. Bučinjelić, Miho. Epistula ad Gerardum Planiam,... [Paragraph | Section]

Quod ubi Regi Turcarum nuntiatum est, ueritus ne prouinciam occuparent Vngari, de pace cum Valachis, propositis antiquis conditionibus coepit agere. hanc Valachi hortante Comite (uerebatur enim mobile gentis ingenium, et semper in proditionem spectans) perlibenter susceperunt. foedus initum est, ut Turcarum Rex aliquem ex Valachis, quos penes se haberet Principem institueret, Valachi eo modo quo prius uectigal penderent, et si in praeteritis


1397. Bučinjelić, Miho. Epistula ad Gerardum Planiam,... [Paragraph | Section]

praeteritis uectigalibus quicquam non dedissent, resarcirent, Turcis uero posthac, praeter ista, nulla potestas in prouincia esset. Iis ita compositis Voieuodam ab Turca missum suscipiunt, Comes Seposiensis ad sua redit. Sed semper praesenti statu Valachi non contenti alterum quaerunt. nam expulso ab Rege Turcarum Voieuoda misso, in locum eius alium sufficiunt. Quod quamuis grauiter Turca tulerit, tempore forsan ita suadente non aegre ferre


1398. Pribojević, Vinko. Oratio de origine successibusque... [Paragraph | SubSect | Section]


Hic calet innumeras linguas moresque uetustos,
Tu nostri generis gesta uetusta canis.
Ille docet Christi, populi tu dogmata Slaui,
Cuius et ipse fuit stirps et alumnus acer.
Semper utroque igitur tanto se iactet alumno
Dalmaticum pariter Slauonicumque genus.
Plaudat et Illyricum magnum, laetetur et Istrum,
Unde genus Slauis, fons et origo fuit.
Quas tibi, Vincenti, pro


1399. Pribojević, Vinko. Oratio de origine successibusque... [Paragraph | SubSect | Section]

et Theodolus: Theodolus "Fulmina Cyclopedes Iouis imperio fabricantes". Sed siue Cadmi, siue Polyphaemi filius fuerit Illyrius, manifeste liquet uniuersos Illyrios suae ab eo originis initia suscepisse. Quorum tam eminens pugnandi uirtus semper fuit, quod (Sabellico teste) Sab. Aene. VI. lib. IX. (38) Tyberius Caesar bellum Illyricum, quod grauissimum omnium externorum bellorum post Punica bella, Bellum Illyricum externorum bellorum post Punica bella


1400. Pribojević, Vinko. Oratio de origine successibusque... [Paragraph | SubSect | Section]

ex ipsa Graecorum et Macedonum sermonis diuersitate Macedones nequaquam Graecos esse satis superque lucide ostenderimus, labii Slauorum, cuius et in presentia sunt (quemadmodum Philippus Bergomas testatur), Supple. cro. libro XII. (45) Macedones semper extitisse necesse est ut fateamur. Quid quod Thucydides Thucidides libro promo. (46) inter Bisantium et Polam, magnam Thraciae Myssiaeque partem necnon et uniuersum Illyrium complexus, late patentes regiones Macedoniam asserit


Bibliographia locorum inventorum

Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].

Marulić, Marko (1450-1524) [1522], Epistola ad Adrianum VI Pontificem Maximum, versio electronica (), Verborum 2644, Ed. Darko Novaković [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [marulmarepistadr].

Marulić, Marko (1450-1524) [1522], Tropologica Dauidiadis expositio, versio electronica (), Verborum 5871, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - expositio] [word count] [marulmartrop].

Severitan, Ivan Polikarp (1472 - c. 1526) [1522], Feretreidos libri tres, versio electronica (), 807 versus, verborum 8510, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - epica] [word count] [severitanipferetr].

Frankapan, Bernardin (1453-1529) [1522], Bernardini de Frangepanibus comitis Segniae, Vegliae, Modrusiique etc. Oratio pro Croatia Nürenbergae in Senatu Principum Germaniae habita XIII. Cal. Decemb. An. Ch. M.D.XXII, versio electronica (, Nürnberg), Verborum 2137, Ed. Violeta Moretti [genre: prosa oratio - epistula; prosa oratio - oratio] [word count] [frankapanboratiocroatia].

Božićević Natalis, Frano (1469-1562) [1524], Vita Marci Maruli Spalatensis per Franciscum Natalem conciuem suum composita, versio electronica (), Verborum 1777, Ed. Bratislav Lučin [genre: prosa oratio - vita] [word count] [natalisfvitamaruli].

Božićević Natalis, Frano; Martinčić, Franjo; Martinčić, Jerolim; Alberti, Nikola; Alberti, Antun; Papalić, Jerolim; Paskvalić, Donat [1524], Epitaphia Marci Maruli, versio electronica (), 55 versus, verborum 383, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - epigramma; poesis - epitaphium] [word count] [aavvepitaphmaruli].

Baničević, Jakov (1466-1532) [1524], Magnifico et prestantissimo domino Wilibaldo Pirckheymer, versio electronica. (, Milano), Verborum 338, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [banicjepist15240302].

Bučinjelić, Miho (1479 - c. 1550) [1524], Epistula ad Gerardum Planiam, versio electronica (, Dubrovnik), Verborum 2445, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [bucinjelicmepist].

Pribojević, Vinko (mortuus post a. 1532) [1525], Oratio de origine successibusque Slauorum, versio electronica (, Hvar), verborum 14680, Ed. Veljko Gortan [genre: prosa oratio - oratio; poesis - epigramma; poesis - carmen] [word count] [pribojevvor].


More search results (batches of 100)
First 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.