Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Bibliographic criteria: none
(All documents) Search criteria: sua Your search found 5170 occurrences
First 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 Last Retrieve all occurrences (This may take some time to download)
Occurrences 1126-1247:1126. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 12 | Paragraph | SubSect | Section] regnum obliqua petiisse oratione - ad id maxime tentandum prouocatus Michaelis Selagii exemplo, qui itidem Transiluanam praefecturam gerens Matthiam Chugniadem Coruinum sororis filium, ut supra dictum est, regem creari Hungaros coegerat ― quo scilicet Stephanus opera sua fratris filio rege titulo tenus constituto regimen rerum omnium sibimet uendicaret. Itaque inculto illo dicendi modo, et a Scytharum more, a quibus Hungari originem ducunt, nequaquam abhorrente exorsus, haud mediocrem etiam animi motum atque iram, cuius erat
1127. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 19 | Paragraph | SubSect | Section] emissam ira concitus intenderat manus osque uerberauerat. Quare falso quidam opinati sunt regnum Albertho ablatum tum inconstantia Stephani Botheris, Transistranae Hungariae praefecti, quem ferunt, ut Vuladislauo fautor esset, a regina pecunia corruptum, quando uir ille aetate sua religiosissimus sit habitus, tum dolis ac astu Iani Boëmi, Varadinensium praesulis, cuius rei conscientia et pudore, ut sunt plerique alienae maligni interpretes mentis, sese praesulatu abdicasse fertur, ordinisque diui Francisci habitum sumpsisse, perinde ac timuisset, ne
1128. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 21 | Paragraph | SubSect | Section] liberis ad conciliandum populi fauorem tam efficax, quam paternae memoria iustitiae. Regina igitur animaduertens regulum omnia ad obtinendum regnum moliri, relicta regia in priuatas ciuitatis aedes sese recaepit, seu uim reguli metuens, seu, ut eo facto quasi e domo sua pulsa esset, se digniorem commiseratione faceret ac maius odium regulo conflaret. Proceres deinde supplex orat, ne se reginam legitime creatam deserant, priuatamque esse patiantur. Spondet praeterea, si Vuladislauum Hungariae regem declararent, seque ille,
1129. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 25 | Paragraph | SubSect | Section] sacerdotum adeo perditis moribus, modo sit sobrius atque sanae mentis, qui hominem nulla iniuria, aut omnino leui prouocatus interficeret? Tantum uero abfuit, ut hic sacerdos, propter hominis necem, aut publica censura, aut sua ipsius conscientia sacris arceretur, ut insuper scelere dissimulato in patria, quo metu iuditii ex Hungaria profugerat, a ciuibus Rhacusanis eiusce caedis ignaris Tribuniensium praesul fuerit dictus, licet titulum duntaxat huius pontificatus Rhacusani usurpent, Turcis ciuitatem
1130. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 26 | Paragraph | SubSect | Section] ne ab hoste tergo instaturo, cui et iustior causa et aduersariorum consternatio animos addebat, morantes opprimerentur, fugam capiunt, nulla magis alia re perterriti quam terribili specie Pauli Cinisii in prima acie magno animo uersantis, atque ad pugnam suos adhortantis. Facile enim sua ille dux praesentia (utpote multis uictoriis clarus) et suis animum addere, et aduersariis formidinem incutere poterat, cum plerique eorum, qui in utroque erant exercitu, sub ipso stipendia saepius fecissent,
1131. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 31 | Paragraph | SubSect | Section] regina nihil actum esse rata, nondum Budensis urbis arce ac regia in potestatem optimatum redacta, quo sane Vuladislauus rex ubi accessisset, recipi posset, multum praeterea tum suae, tum regis maiestati adiectum iri, si diadema, quo Hungarorum reges insigniri mos est, sua potissimum opera e manibus hostium eriperetur, accersitos ad se optimates hortatur, uti primum Budensem arcem custodum uoluntate recipere eniterentur; quod si praecibus efficere nequissent, eius uerbis precium illis pollicerentur, demum minas adhiberent, oppugnationemque denuntiarent.
1132. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 32 | Paragraph | SubSect | Section] in communem belli usum, quod tunc gerebatur, contulisse ― quod quidem et caeteros fere optimates ac praediorum possessores patrio more ac instituto fecisse satis constat ― nisi forte temporum uitio auaritiam religioni minime obstare Vuladislauus putauerit, mente seu sua ipsius cupiditate deprauata, seu documento a plerisque nostri seculi sacerdotibus sumpto, quos paupertatis, maximi religionis uinculi, oblitos non modo auro capi, sed etiam in omnes malas artes impelli uidemus. Vsus est autem Vuladislauus imprimis
1133. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 33 | Paragraph | SubSect | Section] Quae profecto si animo recępta executus fueris, nunquam Hungaros ab offitio discessuros tibi est uerendum. Equidem a teneris annis in Coruina aula uersatus, bonis simul et malis meis, Hungarorum mores perdidici. Cuique genti, Vuladislaue, sicuti sua lingua est attributa, ita et proprios mores inesse satis constat. Nec profecto haec morum diuersitas nationibus solum, uerum singulis fere hominibus euenit, atque his etiam, qui iisdem parentibus sunt procreati. Vnde alium alio teneri studio, aliisque uti moribus passim uidemus. Quo
1134. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 41 | Paragraph | SubSect | Section] Caeterum nec factio aduersa, quę regnum ad Alberthum deferri cupiebat, interea quiescere, aut studium suum parum tutari, sed in sententia perseuerans eum propere accersit. Qui quidem et recenti nuntio et prius Stephani Batheris literis temere quidem missis adhortatus, quippe qui sua ipsius magis auctoritate quam optimatum decreto id egerat, cum haud mediocri armatorum manu e domo proficiscitur, atque intra paucos dies ad Danubium, qua is Pestum praeterfluit, accessit, castraque e regione fere Budae posuit, rege Vuladislauo ex arce Budensi, quam ab
1135. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 42 | Paragraph | SubSect | Section] praesidio cum suis tantum purpuratis, prosequentibus etiam quibusdam Hungaris principibus, castra Alberthi petit, uehementer cupiens animum fratris mollire, simultatemque colloquio dirimere, eo quod et sceleratum esse uidebatur cum fratre armis decertare, neque satis e re sua ullum motum fore censebat, regno et recens, neque omnium principum consensu inito. Quo ubi uentum est, nuntiatumque Albertho fratrem adesse, propere e tabernaculo uerecundia iram uincente egreditur. Salute accepta redditaque oculi utrique lachrymis opplentur, nec
1136. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 48 | Paragraph | SubSect | Section] Vereor, uiri Alemani, ne cuiquam uestrum haec expeditio, utpote aduersum paulo ante uictores ac potentissimam gentem, temere suscepta uideatur: solet enim etiam ignaui hostis felicitas uictis esse formidolosa. Quapropter edocendos uos esse existimaui Hungaros non sua uirtute, sed, uenia patriae maiestatis dixerim, patris mei incuria Austriam occupasse. Nam quotiescunque, ut plaerique uestrum experientia ipsa nostis, gens nostra pari numero cum Hungaris conflixit, nunquam ferme inferior extitit. Quod profecto cum saepe alias, tum hoc
1137. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 49 | Paragraph | SubSect | Section] et mihi
ac uniuersae Alemaniae uestra uirtute gloria parabitur quam maxima.
1138. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 50 | Paragraph | SubSect | Section] prouinciae, quam propriis possessionibus in finibus Polonorum positis consulere, nec Austriam, eius fidei commissam, metu simul et auaritia deserere; cum presertim fama sit eum potuisse Viannam retinere, si stipendium, quod, ut ferunt, abunde habuit, militibus persoluisset, nec sua commoda rebus publicis anteposuisset. Quis autem dubitat saluis publicis priuata perditum iri non posse? Nisi forte, ne uideamur iniqui esse censores, honestius putauit, aut certe minus turpe, priuata quoquo modo posset retinere, quam pro publicis incerta pugnare uictoria. Et sunt
1139. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 50 | Paragraph | SubSect | Section] ciuium uoluntate recepta, relictisque qui arcem obsiderent, ne parua res magnas corrumperet opportunitates, Viannam sexdecim millibus passuum inde distantem petit. Atque ubi non procul a portis fuit, tota ferme ciuitas effusa una cum omnibus sacerdotum collegiis, quoque collegio sua praeferente uexilla, honoris ac beneuolentiae reconciliandae gratia ei obuiam fit. Et erat alioqui ciuitati ingens cupido principem multos ante annos non conspectum uidere, quem insuper patris maxime ignauia desiderabilem faciebat. Ille Viannenses, defectione ad Hungaros
1140. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 51 | Paragraph | SubSect | Section] spem omnino deposuerat ― liberos esse statim iussit. Qui simul quod patriam pudore amissae arcis uitare statuerunt, simul humanitate atque auro Alemani permoti (et erat Maximilianus non modo humanissimus, uerum etiam et liberalitate nulli regum aetate sua secundus) stipendio accępto eius signa secuti sunt, ad inconstantiam, quae forsan ex rubore nata erat, transfugii ac auaritiae scelus adicientes. Porro plerique Hungarorum in omne
1141. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 51 | Paragraph | SubSect | Section] atque ad oppugnandam patriam duceret, ubi accępit hanc Maximiliani erga Hungaros comitatem, eumque iam Austria recuperata talem habere exercitum, cui ob seditiones domesticas Hungari resistere haud quaquam possent, tuto accessu impetrato cum manu sua, quae non exigua fuit, ad Maximilianum ultro quidem ob instantem expeditionem accersendus transfugit, ultionis magis quam pietatis, quam patriae debebat, memor. Caeterum ne transitio, sicut parum honesta, ita et uilis, sine probabili causa emolumentoque eius, ad quem transfugerat,
1142. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 54 | Paragraph | SubSect | Section] quoque Pannonium, genere itidem Sclauenum,
poëtam aetatis suae clarissimum, Quinqueecclesiensium antistitem, dum Polonis rebus
studet, haud integra fide in regem Matthiam Chugniadem Coruinum extitisse.
Quamquam ille et dum uixit asseuerare non dubitauit se nulla sua culpa, uerum
Hungarorum inuidia in iram regis Matthiae incidisse, et moriens uersiculis ab se compositis, regisque permissu sepulcro inscriptis, idem testatus est. Quos sane in hunc
modum aeditos legimus:
1143. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 57 | Paragraph | SubSect | Section] etiam si nefas non esset regi ritu legitimo creato talem iniuriam inferre. Quin etiam bellum cum Vuladislauo susceptum cum Casimiro eius parente habendum esse affirmant. Proinde desistat Maximilianus, inquiunt, eiusmodi minis Hungaros, Martiam gentem, territare, qui pro fide sua et regis salute ac gloria, si ita usu uenerit, ultima essent subituri, neque unquam permissuri regem aliquid suis rebus deperdere. Adiecit ad haec quidam procerum, superbiae Alemanicae infensus, nec ignauiae eorum ignarus, uerba et feroci Hungarorum ingenio et
1144. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 58 | Paragraph | SubSect | Section] pugnandi inirent, comissoque praelio res Alemanica in dubium deuocaretur, aut Vuladislauus interim cum Boëmorum copiis, cuius iam aduentus appropinquare putabatur, a reditu eum in Alemaniam intercluderet, gloriamque ex insperato ac magis aduersariorum discordia quam sua uirtute partam uel omnino euerteret, uel sese in magnum coniceret discrimen. Itaque exercitum, cui iam ne stipendium quidem unde numeraret habebat, per speciem hibernandi suam quemque in domum (niues enim terram oppleuerant) dimittit.
1145. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 58 | Paragraph | SubSect | Section] Quae res ubi multorum querelis ad senatum (nondum enim rex ex Boëmia redierat) delatae sunt, uno consensu statuunt pro presenti rerum facultate latrociniis obuiam ire, ne scilicet cuiquam, quantum fieri poterat, regiam opem imploranti merito desiderabilem sua facerent incuria. Igitur aduersus Laurentium eiusque socios Matthias Cerebbius, uir bello satis clarus, confestim missus est. Itaque alter cum mediocri militum manu rei militaris scientia, alter opibus fraetus pari fere spe ad dimicandum uenere, uarioque euentu aliquoties utrinque certatum
1146. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 59 | Paragraph | SubSect | Section] non modo proxima, sed etiam longe posita tueri. Itaque prior Varanensis regni perturbationem suamque cupiditatem in consilio habens, quicquid poterat uicinis adimebat ― iure, ut plerisque barbaris mos est, in uiribus posito ― quamuis ipse prior sua se armis repetere predicaret. Quo facto regi quoque Matthiae Coruino aliquantulum notae inustum est, forte detecta eius iam fato functi seu fraude, seu suspicione fraudis. Nempe sicut ingentem gloriam saepius fortunae quam uirtutis beneficio assequimur, ita interdum nullo nostro merito,
1147. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 59 | Paragraph | SubSect | Section] nullo nostro merito, sed insperato quodam
euentu incidimus in infamiam.
1148. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 59 | Paragraph | SubSect | Section] ambiguae possessionis donatione, ut erat ingenio callidus, opifici imponens pecuniis suis parcere uoluerit. Igitur, ubi scalptor animaduertit regis beneficium sibi ereptum esse, simulque mercede debita se fraudatum ― quippe hunc quoque prior, castello de improuiso occupato, possessione sua expulerat ― coepit non modo de aduersarii iniquitate conqueri, sed etiam regis Matthiae liberalitatem suspectam habere, quasi subdola largitione esset circumuentus. Et profecto si rex alienum patrimonium in scalptorem, cui ingentem pecuniam debebat, sciens contulit, non immerito fraudis
1149. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 62 | Paragraph | SubSect | Section] lacessere hostem nolebat. In quam quidem opinionem ubi frustra se coniectum animaduertit, ad haec suorum paucitati diffisus, sub ipsum pene concursum uelamento, quod inducias prae se ferret, de more sublato, utroque exercitu uehementer admirante, inermis ad fratrem accessit, haud sane tam sua causa quam fraterno confisus ingenio, utpote ad pacem et concordiam promptissimo. Itaque, ut sunt temporalia pleraque mortalium ingenia, repente nouo inito consilio spe pacis per fraudem iniecta petit inducias, regisque indulgentia illico impetrat. Caeterum ne nihil actum esse hac
1150. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 63 | Paragraph | SubSect | Section] pectore tenus diuidit, atque ex equo desiliens humi iacentem armis spoliat. Non tulit hoc quidam ex Tatharis nobilis eques. Itaque ducis sui simul casu, simul ignominia permotus Rhassianum reuocat ad certamen, equumque calcaribus incensum in hostem admittit, sua quoque infelix morte hostile decus cumulaturus. Nam primo congressu, accepto in iugulo mucrone, statim concidit in uulnus. Caeterum dum Rhassianus animi magnitudine, adolescentia et uictoriae successu elatus gloriae non statuit modum, cum tertio quoque magno uitae discrimine,
1151. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 65 | Paragraph | SubSect | Section] humanae aduentu in agro Sisiensi erupisse, quorum opinioni ipse haud facile accedo, praedicant. Nempe a Plinio in orbis terrarum descriptione Peïsonem, ni mendum sit in codice, uocari suspicor. Porro hic lacus magnitudine sua et natura aquae, piscibusque, quos suauissimi diuersique ab aliis fert saporis, est memorabilis. Nam quum, quod in tota Hungaria humoris est, per hyemem gelu astringatur, haec sola aqua raro admodum congelascens,
1152. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 69 | Paragraph | SubSect | Section] pacti, ut cum armis et caeteris suis rebus, ex Alemania scilicet exportatis, non autem quas in Hungaria rapuerant, abirent, urbem regi cum omnibus captiuis tradunt. Quorum discessu caeteri quoque Alemani perterriti omnia Pannoniae loca ab se occupata intra paucos menses, partim sua sponte (pace mox cum Maximiliano facta), partim armis coacti, ante quam pax componeretur, reliquerunt. Iam enim senescere coeperat Alemanus, minoremque in dies missilibus suis, puluere praesertim accensibili deficiente, formidinem afferebat, Hungaris ac Boëmis ad pugnam comminus
1153. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 70 | Paragraph | SubSect | Section] genere imbuuntur, indulgente maxime fortuna facile de se omnia credunt,
quae quidem res facit eos plerunque sui obliuisci atque insanire.
1154. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 72 | Paragraph | SubSect | Section] atque aeque ac caeteri principum in suos uitae necisque obtinent potestatem. Quam profecto ueteres religiosissimi reges, indulgenter quidem, caeterum non satis prouide, sacerdotibus permisere. Hi enim simul potestate sua, simul opibus abusi iam pridem ab apostolica mansuetudine ac humanitate, nedum a paupertate, quam Christus, hominum Seruator, maxime commendauit, degenerarunt, quamquam haud incongruum mihi uidetur esse, ut Summi Dei sacerdotes hominum etiam sint moderatores, modo humana mens intra
1155. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 73 | Paragraph | SubSect | Section] his copiis adnumero. Gerebii centum galeatos totidemque leuis armaturae huic exercitui addidere. Pancratii centum; totidem Morotii, despoti Georgius et Ioannes Rhassiani, iam diu auita fortuna a Turcis spoliati, atque ea tantum possidentes, quae Lupus, eodem patre genitus, uirtute sua et regis Matthiae Chugniädis liberalitate assecutus fuerat, cum sexingentis equitibus, qui quidem omnes leuis armaturae fuerunt, in auxilium regi Vuladislauo uenere. Bartolomęus, prior Varanensis, quingentos equites misit, quo sane officio cum rege senatuque Hungarico in perpetuam
1156. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 79 | Paragraph | SubSect | Section] animos, tanquam procellam quandam, oratione sedare. Qui ut sibi etiam multitudinem placaret, in medio illo clamoris ardore silentio indicto, Mirum in modum gaudet, inquit, uiri Hungari, rex Vuladislauus hoc uestro in rempublicam studio, nec profecto minus sua quam uestra causa lętatur, quum uideat ita uos in patriam esse animatos. Nullum enim officium in eam conferre potestis, cuius ipse magna ex parte non sit particeps, felicemque sibi huius regni administrationem uestra beneuolentia demandatam fore arbitratur
1157. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 85 | Paragraph | SubSect | Section] Hungari Transiluani, quos hac quoque tempestate Scythas appellari supra demonstrauimus, omnes in Stephani erant administratione, qui quum essent ab eo asperius tractati ― erat enim uir non modo iusto seuerior, sed etiam trucis irae ― detulerant ad regem saepius querelas, sponte sua an aliorum instinctu, haud compertum habeo. Quibus libenti animo auditis ― iam enim Stephanus regi quoque grauis esse coeperat, quippe qui omnia ad arbitrium atque ex sua administrari sententia uolebat ― respondet
1158. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 85 | Paragraph | SubSect | Section] ― detulerant ad regem saepius querelas, sponte sua an aliorum instinctu, haud compertum habeo. Quibus libenti animo auditis ― iam enim Stephanus regi quoque grauis esse coeperat, quippe qui omnia ad arbitrium atque ex sua administrari sententia uolebat ― respondet rex bono animo essent, sibi curae esse rem Transiluanam, statimque Scythas domum abire iubet, ne scilicet eorum in aula obuersatio Stephano moueret suspitionem regiae ab se alienatae uoluntatis. Paucis post diebus ad se Thoma antistite
1159. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 92 | Paragraph | SubSect | Section] ut fit, uni ex ciuibus principatum, uel quia literarum ignorantia parum idoneos sese ad ciuitatis regimen existimarent, uel quia arbitrarentur in ciuili dissidio rempublicam suam Venetorum potestati committendo neque de sua ipsorum libertate quicquam demptum iri, neque imperatori Constantinopolitano iniuriam inferri, sed potius Venetorum tutella rempublicam sibi et imperio Constantinopolitano conseruaturos, iugum ferre Venetorum, non modo
1160. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 92 | Paragraph | SubSect | Section] Venetos domum hospitaliter inuitet, esse inter suos primarios uiros, amicitiam eorum honori simul et utilitati futuram. Tyrannus nihil minus quam generi fraudem timens, libenti animo eius paruit uoluntati, Venetos in aedes sua benigne inuitatos apparatis accipit epulis. Post epulas monet socerum gener Venetos uti e conuiuio
1161. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 97 | Paragraph | SubSect | Section] declaratum est, quo Georgius, Dardanorum ac Triballorum rex, Stephani Nemagnae successor fere ultimus, regno a Turcis pulsus Rhacusam una cum familia se recępit, ui magna auri secum allata. Nam quum senatus Rhacusani fidei sua omnia credidisset, Rhacusani neque terrore Turcarum, quo fere tota Europa id temporis magnopere perculsa erat, neque ullo praemio adduci potuerunt, quo minus
1162. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 97 | Paragraph | SubSect | Section] amplissimas nacti sunt opes, quibus sane et publice, et priuatim urbs magnopere est exculta. Caeterum Rhacusani mente, ut fit, secundis rebus sublati, fortuna sua haud modeste uti coepere. Itaque cum Stephano Cossicio, finitimo et amico, sub quo aliquot Dalmatiae regiones tunc erant, inimicitiis stolide susceptis
1163. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 102 | Paragraph | SubSect | Section] linguae syderatione amisisset, atque ideo prouinciae administrandae haud satis idoneus putaretur, abrogatam tamen usque ad obitum rege inuito obtinuit praefecturam. Hic sane uir, humili natus loco, per omnes militiae gradus ascendens nulli secundus inter duces militum aetate sua extitit, saepius cum hostibus Turcis maxime conseruit manus, semperque fere uictor discessit, nec profecto uitae finem uotis suis minus respondentem sortitus est. Nempe in expeditione aduersus Turcas, et ipsi immori uictoriae semper exoptauit. Sub idem
1164. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 107 | Paragraph | SubSect | Section] possessis decedendum ― qui beneficio prouocatus remuneratione in quempiam utitur, is quidem grati solummodo hominis sibi nomen adsciscit, at qui ultro confert commoda, is demum beneficus ac liberalis merito ab omnibus appellatur. Haec enim uirtus diuinae imitatrix naturae nihil sua causa agit, sed eius gratia, in quem suo duntaxat delectata officio utitur beneficentia. Atqui haud ab re tua futurum est, Vuladislaue, si Alberthus cognouerit non magis senatus sui studio quam tua uoluntate regnum paternum obtinuisse. Nam et te secum syncere
1165. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 111 | Paragraph | SubSect | Section] quidem eorum incoepta uel maxime irrita fecit, simul noua Valachorum audacia, Turcaicisque auxiliis, quae ab ipsis Valachis de industria iactata multo maiora uero putabant esse, perterriti, omittendę expeditionis atque ad patrias sedes reuertendi capiunt consilium, sero temeritate sua animaduersa. Praemissis igitur cum modico praesidio carris, quibus impedimenta uehebantur, iter propter radices montium, qui Moldouiam ab Hungaris dirimunt, arripuere, haud tamen raptim cum agmine incedentes, ne ualetudine correptos hostibus trucidandos relinquerent, simul ne
1166. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 115 | Paragraph | SubSect | Section] Christianos id splendori fore. Bazethes primo Rhodios, ut precium pro nece Gemii mallent accipere quam eum uiuum custodire, tentauit, ratus, ut erat, eius morte regnum sibi stabilitum iri. Verum ubi aliquandiu fraternum caput necquidquam licitatus est ― haud enim Rhodiis e re sua fore uidebatur prodito Gemio tantum Bazethi demere metum ― oblatam accepit conditionem. At Rhodii simul Turcarum propinquitatem animumque inimicum, simul ualidas uires formidantes, Gemium naui onerariae impositum in Galliam auexerunt, ibique in quodam castello suae
1167. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 118 | Paragraph | SubSect | Section] in quaestorem irruit, occisurus eum, ni circumstantes inhibuissent commilitones. Atqui licet huius uiri dolor ac indignatio haud omnino iniqua foret, modo citra rixam et gladii eductionem, quod apud Turcas capitale est, extitisset, mox tamen factus laesae maiestatis reus dignas audacia sua poenas dedit. Palo enim, nemine hoc supplitium deprecari audente, Bazethis iussu affixus est. Eadem nimirum seueritate Turcarum reges in suos, qua domini in seruos, imperium exercent. Caeterum quoniam de Turcis, quae quidem gens partim in Asia, partim in Europa latissimum nostra
1168. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 119 | Paragraph | SubSect | Section] acceptae redditaeque. Per idem tempus Othomanus, unus, ut dictum est, ex Huncharii praefectis, cuius progenies Constantinopolim cum tot Asiae atque Europae regnis nunc tenet, in regione Maioris Phrygiae circa Dorilium oppidum satrapeam obtinebat, uiculum quendam cum familia sua incolens, quem ab ipsius Othomani nomine Othmanliam Turcae appellarunt. Qui quidem animaduertens Asiam intestino bello ardere, nec quemquam unum ex Turcaicis principibus esse, qui publicae rei studeret, collecta clientum pastorumque ac agricultorum manu,
1169. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 119 | Paragraph | SubSect | Section] pastorumque ac agricultorum manu, coepit in uicinum agrum impetum facere, atque hostilem in modum praedas agere, suisque capta liberaliter diuidere. Et ubi uidit Asiaticorum principum discordia ac publici status negligentia latrocinia sua impunita esse, uicorum ac castellorum oppugnationi animum mox adiecit, breuique in tantam fortunam creuit, ut cuique Asiae praefectorum uiribus par esset. Itaque quum duces, pace tandem composita, in gratiam rediissent, Asiaeque satrapeas inter se diuisissent, partem
1170. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 121 | Paragraph | SubSect | Section] loca idonea ad regiones Christianorum, quod summopere optabat, depopulandas, mirum in modum laetari, frequentique incursione Graecorum hosteis uexare, interdum socios quoque Graecos praedae auiditate iniuria afficere, rapere, abigere quae casus obtulisset, commoda sua tantum, ut plaerisque barbaris mos est, curare, sociorum damna nihili facere. Expostulantibus iniurias imperitiam modo regionum, qua pacatum ab hostili agro haud dignouisset, causari, iustas modo praedandi causas, ne
1171. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 123 | Paragraph | SubSect | Section] gens tegenda suorum aduersa fortuna obstinati silentii: neque metu neque spe uox elici potest, qua quod principes coelatum uolunt, prodatur. Itaque prius quam res magno Turcarum periculo emanaret, in aciem copias educunt, et quod pro regis gloria erat faciundum, id pro sua quisque salute agens, magnis in hostem animis inuehuntur. Nec segnius pugnam capescunt Christiani ― atrox igitur utrinque praelium excitatur. Cadunt passim hinc Turcae, inde Christiani. Iamque Turcae uix impetum Dardanorum ac Macedonum sustinebant, locoque paululum cesserant alii,
1172. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 128 | Paragraph | SubSect | Section] immodica humanus animus maxime insolescat. Quin etiam oportere aliis quoque uirtutis explicandae dari occasionem, quo exteris nationibus testatum sit non unum duntaxat, sed complures esse apud Turcarum regem duces, qui aliqua polleant uirtute. Quum his uocibus, quas scilicet cuique sua cupiditas, aut alienae gloriae dolor effuderat, regem moueri Marconius intellexisset, haud mediocriter animo turbatus regem adiit, atque dicendi impetrata potestate ita disseruit: Etsi superuacaneum puto, rex Bazethes, apud
1173. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 129 | Paragraph | SubSect | Section] quantumue tibi gloriae fructusque haec expeditio pepererit, uelim ipse per te me tacente reputes, ne ea parum prudenter iactare uideamur, quae sane tuae magis fortunae quam nostrę uirtuti tribui debent. Ea nimirum conditione omnes tuos natura in lucem aedidit, ut quicquid decoris uirtute sua, industria, uigiliis, labore parare possent, id totum te maxime illustraret, caeteris uero tuorum tantum ex eo laudis accederet, quantum tu ipsis permisisses. Nemo enim remigi potius quam nauis gubernatori rei nauticae bene gestae
1174. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 133 | Paragraph | SubSect | Section] mortales externa bona magni faciunt. Nos Christiani, quae humana bona dicuntur, magis neccessaria hominibus quam magna esse ducimus. Vnde felicitatis humanae non adeo ignarus sum, ut proposito uitae periculo malim fortunae bona quam propriam amplecti salutem. Si fortunae meae magnitudine forte sua uobis suspectae petuntur, auferte eas, libens his cedo, sit in tuto religio, et quam Christo debeo fides. Nec putetis me, cui sane iam ingrauescente aetate fatum lege naturae diutius differri nequit, mortis metu haec dicere, quae quidem Christiano uiro longe felicior quam
1175. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 142 | Paragraph | SubSect | Section] habita, tametsi a quibusdam Hungaricae ditionis Dalmatis per literas nuntiatum erat Iadestinis, ut sibi Turcarum haud paruam coactam manum, atque in maritimam oram procul dubio excursuram, cauerent. Itaque Iadestini in maximas inciderunt calamitates, quum hostium dolo, tum sua ipsorum imprudentia: neque enim alicuius fuit consilii auctore communi Christianorum hoste metum, qui sane eos conseruare poterat, deponere, et amicis plane utilia suadentibus credendum erat. Paucis post diebus circiter quingenti Turcae partim equites, partim pedites praedae
1176. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 154 | Paragraph | SubSect | Section] nullam apud suos auctoritatem habebat. Gallus Neapoli, quae sedes regni est, in potestatem redacta, reliquum quoque intra decem fere dies regnum sub eius imperium magna incolarum infamia concessit. Itaque domus Alfonsi simul sua ipsius tyrannide, simul principum suorum proditione ex regio fastigio ad ima praecipitata est, tametsi eo iam Italorum mores, quum intestina discordia, tum militiae desuetudine deuenere, ut huiusce flagitia ne pro dedecore quidem apud ipsos habeantur. Inde Italiae accidere solet, ut
1177. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 154 | Paragraph | SubSect | Section] Italiae accidere solet, ut quicunque illam armatus fere attigerit, sine ullo certamine in deditionem redigat, quum procul dubio nulli nationi ingenio, opibus ac hominum multitudine illa gens cedat. Caeterum Veneti aegre ferentes Gallos tantam Italiae partem spe celerius sua occupasse, sibique insuper timentes (uox enim regis hostilis ac mali in Venetos animi Gallica leuitate saepius erat audita), Lodouicum Sforciam, qui iam, ut fama est, fratris filio Mediolanensium duce ueneno sublato, inter Italiae motum Mediolanense inuaserat imperium, ab
1178. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 156 | Paragraph | SubSect | Section] hostes nequaquam est persecutus.
1179. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 163 | Paragraph | SubSect | Section] nec honorem impertiuntur. Quamquam Christianae nobilitati Venetorum imperium ualde monstrosum esse uidetur, quippe qui praeterquam, quod militiam haud per se exerceant, sed mercenario et externo milite utantur, idem sunt et senatores et mercaturae dediti. Vnde Venetis nunquam fere contingit sua uirtute, sed hostium uitio rem bello bene gerere. Quod quum et ipsos, qua sunt prudentia, non fugeret, puderetque irriti ad Cephaleniam incoepti, missis legatis cum muneribus ad Ferrandum, Ioannis Arragonii filium, Hispaniorum regem, suppliciter petierunt, ut
1180. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 163 | Paragraph | SubSect | Section] Quod quum et ipsos, qua sunt prudentia, non fugeret, puderetque irriti ad Cephaleniam incoepti, missis legatis cum muneribus ad Ferrandum, Ioannis Arragonii filium, Hispaniorum regem, suppliciter petierunt, ut eius permissu liceret Consaluo Adigario, clarissimo sua aetate duci, cum his Hispanorum copiis, quas ipse in Sicilia id temporis habebat, ad Cephaleniam proficisci, atque inde pulsis Turcis Venetorum ditioni insulam adiungere. In quam quidem sententiam quum regem facile induxissent, numerata Hispanis
1181. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 168 | Paragraph | SubSect | Section] non formidine, sed consilio se certamen subterfugere prędicant, confestim altum petunt. Turcae eos paruo spatio insecuti duas ex hostium uectoriis nauibus, quas a Venetis grossas uocari triremes ante dictum est, aut per classicorum temeritatem ultro restitantes, aut quia mole sua tardiores longarum nauium cursum remis aequare nequissent, adepti sunt, expugnatasque haud parua suorum cęde ad ducem, non praeda modo, sed et omine futuri successus laetum, uacuas fere hominibus pertraxere. Etenim Christiani, qui quidem magna ex parte Dalmatae erant, ad mortem insita feritate
1182. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 171 | Paragraph | SubSect | Section] murorum ruinas, strenui pariter et ignaui, illi praemio ac gloria illecti, hi metu coacti. Caeterum nec a mari oppidanis quies ulla dabatur. Iacobus enim, classis Turcaicae praefectus, quum suopte impulsus in Christianos odio, tum ut uanas hostiles faceret suppetias, utpote quae culpa sua in oppidum importatae uidebantur, cum parte nauium ad muros, qua occidentem spectant, accessit, scalasque applicare frustra conatur, simul nauium, quae uento agitabantur, instabilitate, simul quia rupes, in quibus ea pars muri extructa erat, inter salum et murum ipsum interiectae,
1183. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 174 | Paragraph | SubSect | Section] quam Christianorum regum fraeti discordia nos
oppugnant, quod plane quum ex multis aliis rebus, tum ex illorum precationibus, queis
ter interdiu utuntur, facile apparet. Etenim dum diuinam rem agunt, ut ex gnaris
Turcaicae linguae accaepi, hoc maxime Christianis, quos ipsi sua uoce
1184. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 176 | Paragraph | SubSect | Section] Turcis equitibus, haud parua ex parte in locis
iniquis circumuenti sunt, partimque caesi, partim uiui capti sunt. In quibus quindecim
ferme insignes nobilitate Dalmatae equites cum ducentis obscurioribus uiris desiderati
sunt, meritasque dedisse poenas uisi, quum negligentia ac securitate sua in hostico, tum
induciarum fide uiolata.
Christianos praeditum fortunis, aetate fluxum, atque praesentis tędio fortunae in
oblatam spem flecti promptum, non modo Venetis ademit, sed etiam sibi eo facilius
assumpsit, quia satis constabat illum de Venetis ualde conqueri atque ferre aegerrime,
quod se ob sua in eos merita proque opera abs se proximo praelio nauata nullis decorassent donis. Et profecto Christianae nobilitati satis persuasum est Venetos opera nobilium in bello necessitate magis quam uoluntate uti, uirtutem uero eorum, quia mercaturae dediti arma per se non exercent, semper suspectam
id est
sed omnia foeda seditione ac tumultu labefactare coeperunt. Quod ubi marchio
Mantuanus animaduertit, Gallorum insania cum Consalui ingenio collata, qua erat prudentia, facile intellexit Francis certam impendere perniciem, quippe qui bonis consiliis
nihil iuris reliquerant. Itaque ne sua culpa clades accaepta cuiquam uideretur, excusata
ualetudine, quam, ut ferunt, simulauerat, Mantuam sese recępit, atque ad regem literas
conscripsit, quibus et Gallos solutae militaris disciplinae accusauit, et sibi exercitum non paruisse conquestus est.
praetextu transfugae adiungat se Hispanis copiis, per speciemque
Consaluo ac regi Hispano fortem operam nauandi curet
Sed quia inter Hispanos et Gallos amnis, ut dictum est, intererat pontemque superiniectum Galli tenebant, inuitis ipsis Gallis manus conseri
nequibat. Itaque accitum ad se Petrum cognomento Nauarram, spectatae uirtutis uirum,
qui in Hispano exercitu ordinem ducebat, hortatur, ut cum sua cohorte praesidium ponti
impositum aggrediatur. Exercitum Gallorum sine duce esse, inquit, sine imperio, nec
minus seditione quam aegritudine inualidum, atque iccirco Hispanos occupato ponte
facile amnem transituros, manusque cum hoste uiribus multo inferiore
amnem transituros, manusque cum hoste uiribus multo inferiore conserturos,
locumque aut uictoriae inuenturos, aut Gallos, si pugnam detrectarint, spe regni
Neapolitani abiecta, procul ab his finibus per se abituros.
Petrus ducis adhortatione accensus, assumpta cohorte sua, et id roboris in exercitu
Hispano erat, plenus bonae spei uadit ad oppugnandum castellum in ea parte pontis constructum, quae ad Hispanos uergebat. Nec uana spes fuit: nam Franci cum ne conspectum quidem Hispanorum sustinuissent, eodem impetu in illud quoque castellum, quod
ad alteram partem
benignitas, propriae sacerdotum actiones, sine opibus ac
sumptu exerceri nequeunt, praeterquam quod mendicitas non modo per se turpis est,
sed etiam interdum seu cupiditate, seu egestate cogente dolosa. Videmus enim passim
eos ipsos sacerdotes, qui professione sua pecuniis odium indixere, non modo poscendis
nummis non saciari, sed etiam sub paupertatis gloria multo maiora acquirere, quam quae
plęrique eorum religionis ritu capti reliquerant. Sed de hoc alias.
Vt uero animaduerterunt
rudimentum poneret, Gemium, Mehmethis Turcarum regis filium, iussu parentis, ut fama obtinuit, ueneno sustulit, dum una cum Turca quasi obses a patre datus Carolum Octauum,
Francorum regem, regnum Neapolitanum, ut supra demonstrauimus, petentem, inuitus
sequitur.
Ab hac immanitate facinora sua incipiens cum fratris uxore consuetudinem habuit.
Quae res quum fratri natu maximo, Candiensium duci, querela ipsius, qui iniuria afficiebatur, innotuisset, adulterum saeua oratione increpuit, malumque ei inter castigandum saepius minatus est, ni a turpitudine desisteret.
seque
apud omnes fere gentes scelerum magnitudine insignem fecisset, nec sumptui rapinae
sufficerent (erat enim cum aliarum rerum, tum maxime pecuniae largitor), duos
Romanae Ecclesiae cardinales, quos et flagitia sua auersari intellexerat, et diuitiis celebres erant, tollere constituit, quo eorum bona ueluti caduca ac uacantia, atque ad fiscum
deuoluta sibi uendicaret. Ad auertendam igitur suspitionem illos una cum pontifice ad
coenam uocat. Vinum nobilioris notae cardinalibus porrigendum inscientibus
quo intra duodecim dies extincto caeteri conuiuae, una cum pontificis filio, haud graui adeo morbo paulo post afflicti periculum euasere. Haec aegritudo non minus quam pontificis mors res Caesaris funditus
euertit: nam morbo implicitus nihil negocii per sese obire potuit, quum res sua ipsius non
modo opera, sed et praesentia indigeret. Itaque intra paucos dies urbes Ecclesiae
Romanae uectigales, partim antiquum imperium respicientes pulsis Caesarinis praesidiis
principes suos reuocarunt, partim Venetis, ut dictum est, sese dediderunt.
uocant, imperium urbium Italicarum Romano imperatori restitueret ― id
enim Pium mente agitasse quidam auctores sunt ― pactus est Caesar, incertum qua mercede, cum Iuliano Sauonense ciue, diui Petri ad uincula tunc cardinale, quem pontificem
creatum Iulium Secundum appellarunt, ut sua opera cardinales Hispani in pontificiis
comitiis suffragiis ineundis ipsi Iuliano adiumento forent. Caeterum quum Iulius
pontificatum adeptus Genuensi religione fidem Caesari seruaret, nec modo promissa ei
non praestaret, sed insuper malum minaretur,
Cęsaris filio, genero ipsius regis, ab Hispanis principibus
in Ulteriorem Hispaniam accito, praetextu regni Neapolitani uisendi cum quadraginta
circiter nauium classe Neapolim uenit. Non enim sese in Tarraconensem Hispaniam,
patrium regnum, tunc contulit, quo et sponte sua magis quam Hispanorum principum
coactu Ulteriori Hispania genero cessisse uideretur, et Consaluum Adigarium, tot uictoriarum
successu inflatum, regiumque, ut fama erat, affectantem fastigium ab
administratione regni Neapolitani
esse animo habebatur,
propterea quod ita Venetis, quas in Italia tenebant urbes, eripi uolebat, ut etiam a iure
pontificis Francorumque imperio Italia eximeretur, atque imperator Alemanus, quem
quidam Germani principes regem Romanum dictum in imperatorem Christiani exercitus designant, in sua ditione Italiam solus haberet. Vnde quidam Gallus, qui id temporis
Mediolanensibus Francorum regis nomine praeerat, satis urbane in Maximilianum iocatus
affirmauit illum ingentia infirmis manibus semper amplecti, atque ob id et pacis et
belli iura confundere, nec pacta ulla
imperio tenendi.
Nec putes factu esse difficile Venetorum spiritus infringi: in bello alienis oculis,
alienis manibus utuntur, quippe mercenarios non modo milites, sed etiam duces habent.
Si uno praelio haud incruenti abierint, statim cognoscent se non sua uirtute, sed aliena
ignauia fortunatos ac felices fuisse, licet nunc cum regibus ex aequo agere uideantur. At
quum tibi e diuerso omnia Dei munere abunde suppetant, causa iustissima ― quid enim
iustius quam res praesertim ecclesiasticas a contactis sacrilegio armis repetere? ― consilium,
intelligebat, qua mente pontifex modestiam ei suaderet: nempe, ut demonstrauimus, pontificis consilium erat Venetorum
spiritus submitti, non autem Francorum uires in Italia augeri) se primas huius belli partes
libenter sumpturum respondet, daturumque operam, ut Veneti dignas improbitate sua
poenas luant, seque ita in potestate Romani pontificis futurum, ut caeteris quoque
Christianis testatum sit Lodouicum, Francorum regem, nihil sua seorsum causa facere,
sed omnia ad communem utilitatem referre.
Francorum uires in Italia augeri) se primas huius belli partes
libenter sumpturum respondet, daturumque operam, ut Veneti dignas improbitate sua
poenas luant, seque ita in potestate Romani pontificis futurum, ut caeteris quoque
Christianis testatum sit Lodouicum, Francorum regem, nihil sua seorsum causa facere,
sed omnia ad communem utilitatem referre.
et optimi generis equite succincto manum conserere statuerunt, quum nullo modo eis
praelium committi expediret, sed aut bellum ducere, quod quidem factu haud difficile
erat ― bellum enim in solo et suis sedibus erat gerendum ― aut hostibus aequa petentibus
parere, sua unicuique, quae per scelus occupauerant, ultro restituendo, et soli, quod
institutis ac moribus illorum conueniebat, mercaturę incumbere, nec terra marique
regendis imperiis implicari, propterea quod nihil minus tutum est quam ingentes opes
nullis aduersus hostem propriis
aetatem incidere narro, plaeraque, ne uerbis quidem immutatis, uti accepta sunt transcribens.
extorri. Illius enim insulae plebs, auctore quodam eiusdem corporis sacerdote, adiunctis sibi agricultoribus, prima omnium
Dalmatarum arma in optimates sumpsit. Hoc morbo in reliquos Venetae ditionis
Dalmatas quasi contagione quadam uulgato multi Antiuarensium principes a plebe sua
interfecti sunt. Cathareni, multitudine ac uiribus suis aduersariis ualidiores, audacia
etiam se ab impetu plebis facile tutati sunt. Nam quum conspexissent plebem una coire,
sumptis armis eam inuadunt atque e foro in domos citra caedem et sanguinem compellunt, quo facto res Catharena
compellunt, quo facto res Catharena subita seditione turbata composita est. Caeteris Dalmatiae
ciuitatibus magis metus, ne quid noui consilii aduersus Venetos inirent, intentatus est,
quam ulla insignis calamitas ad hanc diem per plebem illata, seu id Veneto de industria
agente, ne fraude sua plebem concitatam fuisse appareret, seu ipsi Veneti ad Dalmatiae
optimates in officio continendos eo terrore satis profectum arbitrati.
Maximilianus ubi accepit res Venetorum uno praelio aduerso uehementer accisas
esse, ratus occasionem sibi quoque oblatam adiungendi imperio
Sed quia id temporis quidam Christiani maximi principes, quorum societatem pontifices Romani suis rationibus, ne dicam licentiae,
minime conducere putant, rupto nefarie pacis
foedere inter se simultates exercebant,
non solum sua ipsorum aemulatione ac inuidia, sed etiam pontificis in Gallum odio tanquam furia quadam eos committente, quicunque Francorum regi infensus erat, is pontificis insaniam fouebat. Itaque re alia alio, ut fit, trahente, animisque in diuersa studia
uersis, nihil quod aut ad instaurandos
Mirandulam oppugnat, quae tunc cum Ferrariensium duce erat
societate iuncta, ratus ibi haud difficilem uictoriam fore, eo quod ciuitas minus firma
esse uidebatur, a Gallis Iacobo Triuultio duce profligatur. Sane Triuultius permoleste
ferebat principem Mirandulanum ciuitate sua pelli: is enim Triuultii filiam in matrimonium duxerat. Hac clade animo haudquaquam demisso, immo magis ad bellum gerendum accenso, quum Romam sese pontifex recaepisset, uocat ad se Hispani regis oratorem, et uoce ita sublata, ut a circumstantibus exaudiretur, Scribe , inquit,
his exaedificauit, eoque eas,
monimentum naualis uictoriae, omnibus conspiciendas magno Venetorum dolore subduxit. Quippe qui tantam rerum commutationem aegerrime ferebant, recordantes se,
antequam de suis opibus rex Gallus bello illato non parum dempsisset, sub ditione fere
sua Ferrarienses habuisse. Sane Veneti impudenti quadam arrogantia praetorem quotannis, duce Ferrariensium inuito, qui et ducis consilio interesset, et ius Venetae nationi
diceret, Ferrariam mittebant. Ad hoc dictu quidem ridiculum, sed quod de
eo consilio, ut inde Aquitaniae imminens Francos ab Italia auerteret. Maximilianus quoque, qui et per se Gallis gloriam semper inuidit, Germanos
milites, qui mercede conducti cum Gallis in Italia militabant, Hispani regis, affinis sui,
pontificisque rogatu inuitos domum pro auctoritate sua reuocat, ut erat homo nouandis
rebus quam gerendis aptior.
Quod autem hi Germani, Gallorum mercenarii, legionem
suam inuiti abduxerint, id argumento est, quia e castris Gallicis abeuntes sua sponte neque enim ad id cogi
rogatu inuitos domum pro auctoritate sua reuocat, ut erat homo nouandis
rebus quam gerendis aptior.
Quod autem hi Germani, Gallorum mercenarii, legionem
suam inuiti abduxerint, id argumento est, quia e castris Gallicis abeuntes sua sponte neque enim ad id cogi poterant ― iurarunt se in Gallorum regem arma nequaquam uersuros, sed confestim domum repetituros, nefas existimantes aduersus eum dimicare,
cuius paulo ante milites extitissent. Quorum mentes si Maximilianus, eorum princeps, ut
debuerat, esset
et illius uoluntatem redemptum iri, nec suis uotis propter aetatis honorem
id magnopere obstiturum. Credebat enim Achimathe primo loco deiecto aut sese eum
ipsum locum adepturum, aut, si ad spem euentus non respondisset,
Selyne non sine
sua suffragatione rege declarato, se non modo ampliorem ac opulentiorem satrapaeam
habiturum, sed etiam salutem suam in tuto locatum iri, quamquam nullo officio
frater fratris in regno Turcaico constituti gratiam redimere potest amore securitati
cedente.
seu id fortuna agente, ut etiam eorum consiliis res
Selynis, cui plane Deus imperium destinarat, iuuaretur, quibus ipse mortem mature erat
illaturus. Itaque Cichanis filius Selyni sese adiungit, nescius futurae sortis, nec animaduertens quam sua parum interesset, Selynes an Achimathes regno potiretur: nempe ab
neutro ille conseruandus erat, quandoquidem Othomanis regibus, ut docuimus, solemne
sit in securitatem suam, quam ipsi imperii conseruationem appellant, omnem cognationem et stirpem regiam,
in illum inclinabat, licet non idem animi habitus omnium esset,
nempe quibusdam imperium ad Selynem trahentibus, sed nemo suo ipsius periculo
Selyni consultum uolebat. Itaque censuerunt Selynem primo molli rescripto reprehendendum, quod iniussu patris prouincia sua Trapezunto excessisset, deinde quod non
accersitus ad patrem praeter morem Turcaicum uenire in animum induxisset. Iisdem
literis hortati sunt eum prouinciam suam repetere omniaque ex parente sperare, quae
indulgentissimus pater in liberos conferre debeat, si ipse
Hadrianopolimne inuaderet, an prius regni sedem et thesauros, maximam turbae militaris illecebram, iret
occupatum. Sed quum neutrum amici incolumi paterno exercitu faciendum censerent,
licet Constantinopolim, ubi regii thesauri asseruabantur, in potestate habere e re sua
uideretur, statuit, id tutius consilium ratus, milites uariis uersando artibus ad se trahere,
atque ad transfugia pellicere, omnibus prius prouinciis, quas inter Danubium et
Haemum montem usque ad Drinum amnem sibi commissas putabat, pecuniis imperatis
atque acerbissime exactis.
facile conferri possint, nec multum Hungaris, grauibus
accolis nostris, uel animi
magnitudine, uel caedis auiditate concedere.
Si igitur pater, quia ita illi e Turcaici nominis republica esse uidetur, sponte sua regno
cedit, quis est nostrum adeo a salute huius imperii auersus, qui non existimet quam optimum, atque eundem fortissimum in locum patris cooptandum, etiam si aliter illi cordi
esset, propterea quod hac in re utpote, quae ad communem utilitatem et gloriam spectat,
non quod patri libet
ei, iret ad Selynem assumptis secum militum quinque millibus, atque
sublato candido uexillo, quod colloquii signum apud Turcas est, percunctaretur illum,
quid hoc rei esset, cur patrem armatus sequeretur, cur ad destinatam sibi ac tantopere
petitam prouinciam non proficisceretur. Selynes sua in patrem atrocitate animum patrium erga se metitus, ubi uidit partem regii exercitus seiunctam a caeteris copiis ad se uersum progredi, coniectans ex candore uexilli patrem haud tam humanitate coactum
quam spe dimicandi praedamnata metu consternatum ea
tribunis ac centurionibus,
iubent eos et ipsos idem sentientes Bazethem adire, ac tumultuosius ab illo petere sibi
Selynem ducem daret, quocum aduersus Achimathem in Asiam transportati eius conatus
reprimerent, ne ille uiuo parente de regno per nefas ambigat; se enim non passuros pro
sua in Bazethem pietate quemquam regulorum, antequam ille uita excedat, pro regis successore haberi, nec propterea se ad obliuionem sacramenti procedere, quandoquidem
non regem, sed ducem sibi dari postulent, ut est Turcaici moris malum animum mitiore
uoce plerunque tegere. Porro
se trahere. Sed quum percepisset illorum fidem Selyni obstrictam esse omissa tandem regni petitione de salute paranda coepit
cogitare. Itaque existimauit Selynem, cuius perfidiam nondum norat, Constantinopoli
expectandum, a quo fidem per se presens acciperet, ut sibi per illum liceret in sua satrapaea sine metu aetatem agere.
Selynes Constantinopolim deductus duces praetorianorum ad se uocat, promissa sibi
praestari deposcit. Illi quasi signo tuba dato confestim ingenti tumultu ad regiam accedentes regios iubent consiliarios regi nuntiare, ut eligat sibi extra
sic scilicet humanae menti immensa regnandi cupiditas illudit. Funus regium tegendo parricidio magis quam filii charitate
Constantinopoli (ibi enim sepulchrum sibi Bazethes construxerat) fit celebre.
Hunc finem habuit Bazethes, regum aetate sua iustissimus, et si uirtus ac religio extra
Christianam Ecclesiam inueniri potest, cultu erga Deum, quem tametsi trinum Turcae
nondum coelitus illuminati haud existimant, authorem tamen rerum fatentur, innocentia, humanitate, promissi fide ac constantia, alienae rei continentia
in se perfidia, ne sine legitima causa suum iusiurandum,
quo incolumitatem fratri promiserat, contempsisse uideretur, et aliquam periurii
latebram inueniret. Ementitur igitur se ad Corghutem tentandi eius animi causa
praetorianorum nomine scripsisse, ut quia Selynes crudelitate sua omnibus odio esset,
illius absentia fraetus pergeret Constantinopolim, sedemque regiam opportune
occuparet; secuturos eum non solum praetorianos, sed etiam omnes Europaeos
Turcas, miteque ingenium fero praelaturos. Fingit insuper prolatis falsis
equo insidens conspicuo quibusdam Selynis militibus, ad inuestigandum Corghutem
missis, fit forte obuiam. Interrogatus quis esset, unde ueniret, quoue tenderet et cuius ille
esset equus agricultoris fortunae minime conueniens, ille intrepide cum se rusticum parui
uici incolam esse et sua negocia tantum curare asseueraret, equumque esse, quo ueheretur, cuiusdam hospitis, quem et ipse haud satis nosset. Interrogantibus suspectus factus
iniectis manibus comprehenditur, atque ad praefectum turmae perductus cogitur metu
tormentorum admoto Corghutem indicare. Sed quum Selynis
Est autem ingenitum prope odium inter plebem et nobilitatem: plaerique
enim nobilium humanitatis obliti plebi ut seruis dominantur.
Itaque plebs nulla beneuolentia, sed solo metu, qui quidem malus concordiae custos
est, suis principibus parent. Vnde plebs fraeta sua coitione ac multitudine, perinde ac
equus domitis fraenis sessorem contemnens, arma in Turcas parata aduersus
principes suos conuertit auctore, ut dictum est, Georgio Scytha; quamquam omnes fere
plebei generis antistites haec coniuratio infamia
est: aut nobilitas extinguenda est, aut sanguine uestro grauique ac perpetua seruitute
superbissimis hostibus satisfaciendum. Non potuistis innocentes et officiosi nobilium
tyrannidem pati: quid noxii passuri estis considerate, si noxii appellandi sunt, qui libertatem et iura sua sibi restitui postulant. Et ne putetis uobis in discrimen coniectis me
extra periculum fore: in asserenda libertate uestra profiteor me ducem esse, recipioque,
modo Deus coeptis faueat, mihi in laboribus ac periculis subeundis neque animum neque
fidem defuturam.
interempti
commemorantur.
― et Maximilianum Vianam appropinquare allatum esset;
sane eam urbem colloquio destinarant. Vianae reges congressi adeo magnifice a
Maximiliano habiti sunt, ut in eorum lautitiam ad centum millia nummum aureorum paucis diebus absumpta sint: nemo enim regum aetate sua Maximilianum pecuniae contemptu superauit. Eo colloquio quum multa inter se reges aegissent, quae in uulgus
parum sunt enuntiata, futura tamen affinitas, ut tunc fama ferebatur, inter ipsos inita est.
Quae quidem fama ex eo maxime increbuit, quia
Turcaeque, qui in praesidio erant, coeperant inter se de deditione agitare. Identidem
tamen Samandriam clam noctu nuntios mittebant, qui Balidi Iachio, praefecto
Samandriano, indicarent quanto ipsi in periculo essent, orarentque, ne Chaualam
sua cunctatione hostibus proderet, simul ne pateretur Turcaico nomini per absentiam
Selynis tantam ignominiam inferri, admonerentque illum supplicii, quod eum arce amissa a Seline maneret. Balis simul periculo eorum, qui Chaualae obsidebantur solicitus,
simul sciens se
ipse praeerat, ad tormenta saluanda secumque reuehenda, ne ab
hostibus occupata asportarentur, accedit, indeque Turcis leui praelio submotis, dum ea
uehiculis imponi curat, ictus pila lapidea e tormento ab arce forte emissa, concidit. Cuius
infelici ac miserabili casu tam sua cohors, quam reliquus exercitus relictis tormentis
fugae se nullo hostium insequente mandarunt. Turcae enim, utpote apud quos non plus
animorum erat, nihil magis cupiebant quam Hungaros omissa Chaualae oppugnatione
citra dimicationem abire.
Sepusiensis quantum gloriae aliquot
quam Hungaros omissa Chaualae oppugnatione
citra dimicationem abire.
Sepusiensis quantum gloriae aliquot ante mensibus, in terra Hungarica
ex tumultu
agrestium compresso adeptus erat, tantum ignominiae, re forsan non sua, sed aliena
culpa aduersus Turcas male gesta, domum reportauit. Sunt enim qui suspicentur
Hungaros haud quidem Turcarum metu fugam conscisse, quippe qui saepe alias maximas Turcarum copias parua manu fuderint, sed in regis Vuladislaui gratiam hanc expeditionem turpi fuga consulto
feliciter conserit.
positum ac figuram confuderat. Nec minus foeda
equorum caeterorumque iumentorum strages cernebatur.
Caeterum, quamquam Selynes dimidiam fere exercitus sui partem amiserit, fama
tamen aduersae pugnae in Sophenos uertit, eo quod quum praelio facto uterque exercitus intra sua munimenta sese recepisset, Sopheni tormentorum inusitata atrocitate
attoniti et perterriti relictis castris suis, praedae et commeatuum plenis, e conspectu
Turcarum noctu abierint, tametsi alii fugam Sophenorum in charitatem erga Ismahelem
conferunt. Qui quum
nefario degentibus latrocinio? Nec moueat animos uestros, milites, Cercassorum in obeundis pugnae simulacris agilitas. Huiusce certamina ab equis magis quam ab equitibus fiunt, et ea multo similiora sunt saltationibus quam dimicationi. Excidet hosti de
memoria sua in equitando habilitas, quum Turcaicae robur iuuentutis oculis studio pugnae ardentibus in se inferri conspexerit, quum emissis missilibus res geri comminus gladiis
stantibus equis, uulnera inferri et accipi, cruorque effusus late manare coeperit: insitae
animis uirtuti ficta cedet
Ionas uenenum Bazethi dederat.
Has scelestus homo poenas luit quum ob recens flagitium, tum ob paricidium admissum in Bazethem, regum Othomanorum sanctissimum, ac de hoc ipso Iona optime meritum, quippe qui illum a puero in regia sua eduxerat, liberalibusque disciplinis institutum numero praefectorum ac ducum suorum adscripserat. Vnde nemo minore hominum
misericordia, quamquam et inauditus, et egregiam nuper operam in oppugnatione
Caërensi Selyni nauauerat, interemptus est. Vix enim ullis meritis proditionis,
sublatus est, tremor ille terrae
exortus fuerat. Itaque templi publico sumptu extruendi
triumuiris a senatorio ordine creatis negocium demandatum, Danieli Rhestio,
Demiano Minutio, Petro Seorgio, qui quidem e sua, simul et ciuitatis
dignitate absoluendum curarunt. Interim dum templum erigitur, terra moueri
desiit, Selynisque mors, qui non modo Rhacusanam ciuitatem, sed etiam
caeteros Christianos pariterque Machomethanos maxime
excitaret, aliquot ante quam
interiret diebus, sentiens se iam deficere, filium Salamonem ex Caria, quam sane prouinciam
cum adiacentibus regionibus illius cultui attribuerat, acciri iussit. Qui nondum parentis morte palam facta Constantinopolim quum accessisset, praesentia sua Turcas in
officio continuit; non tamen ausus est aedes regias (ita eum mater admonuerat) ingredi,
prius quam per speciem inferias dandi corpus paternum extinctum uidisset. Verebatur
enim circumspecta foemina, Salomonis mater, utpote cui satis perspecta erat admiranda
Selynis simulatio, ne fama
uix a priuato discrepans, literarum, quibus Turcae utuntur, satis eruditus. Quum opus
esset, uerba in concione facere non deerat ei dicendi facultas. Nihil libentius audiebat
quam anagnostem gesta illustrium uirorum, praesertim Magni Alexandri legentem.
Interdum uersus etiam sua lingua haud quidem amatorios componebat, sed quibus
testaretur se cupidine gloriae uehementer flagrare. Fertur in libidinem masculorum
paulo propensior fuisse. Alii nulla eum nisi ex permisso uoluptate usum affirmant: negabat enim regem obscenas aut incestas decere libidines,
habent ― prudentiae assignata est. Caeterum quoniam animaduertebat animos quorundam amicorum
ac purpuratorum a bello Hungaris inferendo haud parum abhorrere, nec facile ad eam
expeditionem Hungarici nominis metu impelli, Pyrrhi Mustaphae suasu, qui et apud
ipsum prudentia sua in magno erat honore, et Christianos inexplicabili odio persequebatur, huiuscemodi oratione ad bellum suscipiendum eos hortatus est:
Si mihi, uiri Turcae, de imperio tantum proferendo decertandum esset, armisque gloria quaerenda, satis honestam causam belli aduersus Hungaros
a Turcis in Polonos immissi magnam suorum cladem patiuntur; Hungarorum nomen Turcis formidabile; Machmet Alys
cum exercitu a Hungarorum finibus inglorius reuertitur; Turcae Taurunum et Sabaczium
oppugnaturi magnis itineribus ad Sauum contendunt; Moesorum et Hungarorum animos
sibi calliditate sua deuincire credunt.
ob aetatem contemnendum, quippe esse illi
patruum Sigismundum Polonorum regem, uirum bello et multis uictoriis insignem, qui an
fratris filium ab se destitutum esse passurus sit, accuratius considerandum. Itaque prius
quam Hungaris arma inferantur, Polonum ab auxilio illis ferendo ad sua potissimum
tuenda auertendum, distinendumque ne Hungaris possit succurere, censeo. Quum omnes,
et imprimis regem in suam adduxisset sententiam, magna ui auri ad Thatarum,
Polonorum accolam, missa, eum ad fines regni Polonici deuastandos perpulit,
Sigismundumque proprio
circiter uiginti carris suppelectile ac pecunia,
coeterisque, quae haud operosa grauiaque portatu erant, ea omnia in intimum regnum
deuehi iubet. Ipsa excoeptis Turcae oratoribus atque extemplo trucidatis, eodem, quo
res suas praemiserat, cum liberis suis sese contulit, atque ita aut sua fraude Turcae dolis
obuiam iuit, aut clementiam illius in crudelitatem uertit. Nam Turca hac, ut ferunt, iniuria irritatus ― et sunt Turcae ob ingenitam simulationem ad scelera ipsorum excusanda
haud omnino infacundi ― nulli Christianorum, quos in potestate posthac, uel fide interposita,
Christianae reipublicae, eamque Sedi Apostolicae esse apud
Christianos auctoritatem, ut iure imperii Christianos reges in communem hostem possit
concitare. Porro nulli dubium est Turcam nihil magis timere quam Christianorum principum coitionem: ille enim probe nouit se non tam industria sua quam Christianorum
discordia imperium auxisse.
Quodsi senserit Turca Hungaros a pontifice Romano neglectos, a coeterisque
Christianis destitutos, multo maiorem audaciam alacritatemque, ac studium ad regnum
Hungariae oppugnandum assumet, euocatisque Asiaticis quoque
Romano neglectos, a coeterisque
Christianis destitutos, multo maiorem audaciam alacritatemque, ac studium ad regnum
Hungariae oppugnandum assumet, euocatisque Asiaticis quoque copiis, totis imperii
uiribus ad bellum Hungaricum incumbet. Vnde Hungaris, non separantibus quidem consilia sua a coeteris Christianis, sed aduersis rebus et atroci negocio coactis, neccessario e
duobus alterutrum subeundum erit: aut enim aliquid de finibus suis hosti obuiam
non eundo deperdent, aut foedus conditionibus ab hoste latis inibunt. Quod si ― quam
pestem
tam audaci et periculoso consilio Taurunum, licet loci natura et operibus, ut dictum est, munitissimum, obsidione
premeret, nec Hungaros, quos timeri a suis uidebat, per inuia plaeraque et difficilia transitu loca cedentes insequeretur. Tandem tutiora suadentibus accedens, ne hosti in sua et
ignota Turcis terra pugnandi et rei bene gerendae occasio daretur, caeteris rebus praetermissis oppugnationem Sabactii et Tauruni aggredi, amicis praesertim idem sentientibus,
regi placuit, haud quidem desperanti celerem Moesorum, qui urbes eas incolebant, deditionem, quum quia illos
equitum, quos eo e proximis locis eadem fortuna contraxerat.
Itaque Turca, quo sine caede et militum detrimento urbe potiretur, misit qui
Sumonienses ad uoluntariam hortarentur
deditionem, admonerentque ne pertinacia sua
perditum irent patriam, liberos, coniuges, trucidandosque sese praeberent; unde ipsorum magis quam Salomonis interesse capta an tradita eorum urbs foret; quibus enim
uiribus ipsi a rege suo destituti repugnaturi sint tantis hostium copiis; si igitur oppidum
et sese
supra demonstratum est,
Tauruno exportarat, atque a Turcis inde repulsus, dum inconsulte fugit, hostibus reliquerat, nec loco amissorum alia Hungarorum principum negligentia restituta erant.
At oppidani, qui omnes fere Moesi erant, non modo pro nudata moenibus patria
corpora sua non opponere, sed ne ligneas
deditionem adigunt;
praesidium paciscitur, pacta tamen a Turcis violantur.
1245. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 285 | Paragraph | SubSect | Section] Quis enim adduci potest, ut credat quenquam Christianum adeo insanae mentis esse, perditumue, morisque Turcaici imperitum, ut aut malit Turcaicum quam Christianum supra modum crescere imperium, aut nesciat a Turcis uictoria sua et regni amplitudine non socios amicosue, sed seruos quaeri. Nempe gens Othomana, fera et iuris humani expers, omninoque insociabilis, etiam liberos suos seruorum prope loco habet, nedum cum alienigenis, bello praesertim imparibus, ulla societate coeat.
1246. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 287 | Paragraph | SubSect | Section] ad belli pericula
subeunda propter orbitatem segniorem necessario futurum, ne, si quid ei accideret,
imperium Othomanorum nullo e stirpe regia superstite interiret. Porro censebant
nunquam esse arma Salomoni deponenda, si regnum e dignitate sua tueri uellet, satis
gnari et Sophenos hostilem animum aduersus Turcas gerere, et Hungaros bello nuper
lacessitos haudquaquam quieturos.
Turcae igitur in suas artes uersi, ne Hungari crederent Salomonis animum orbitate
fractum belli consilia
1247. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 290 | Paragraph | SubSect | Section] locorum peritum ab Hungaris exceptum amisisset, metu insidiarum Taurunum confestim rediit, aliquot e suis partim captis, partim caesis. Nam Syrmienses, timore hostium abutentes, nouissimum agmen adorti terribilem tumultum intulerant. Paucis post diebus Balys, ratus sua e Syrmio fuga securitatem Transistranis Hungaris iniectam esse, maioribus copiis comparatis per Danubium gelu concretum sine ullis nauibus in regionem Daciae Tauruno obiectam transmisit, atque inde superato Thibisco amne, et ipso glacie astricto, fines Baciensis regionis
Bibliographia locorum inventorumCrijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
First 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 Last Retrieve all occurrences (This may take some time to download)
|
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.