Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: H?orath?I.*

Your search found 1749 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 1101-1200:


1101. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 752 | Paragraph | SubSect | Section]

publica Ecclesiae Dei utilitas quaesita est: quam si vel tenuiter promovero, aut saltem occasionem eius promovendae alteri dedero, satis me meo voto potitum, optatosque laboris fructus percepisse statuam. Non fuit autem tractatio haec vel differenda, vel in nonum usque annum, secundum Horatianum praeceptum, premenda: ut ii solent, qui non tam publicam utilitatem ex matura suorum scriptorum editione, quam propriam gloriam ex accuratissima perpolitione eruditionisque ostentatione captant. quandoquidem expositionem Troporum et aliorum Hebraismorum, eximiam utilitatem habere ad


1102. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 753 | Paragraph | SubSect | Section]

sensum pervertere conari. Unde simul liquescet, quanto praeclarius olim patres de hoc sacrosancto oraculorum Dei codice senserint, quam nostri hoc tempore adversarii: ut pii illos potius, quam hosce verbi Dei contemptores in re tanta sequantur. Tertio, exponuntur secundum partes Orationis, et etiam secundum partium Syntaxin, varii generalesque Hebraismi, seu quatenus Hebraea lingua a Latina Graecaque in illis Grammatices partibus discrepare videatur: non quod exactissime sit hic earum linguarum facta collatio, sed quaedam tantum valde notabilia sunt indicata.


1103. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 753 | Paragraph | SubSect | Section]

instructusque diligens Lector, facile similia exempla in Sacris literis observabit, et tanto clarius intelliget. Quinto variae ac latissime petentes regulae de sermone et multiplici rerum tractatione sacri voluminis, una cum multis exemplis, exponuntur: ubi etiam de stylo, aut filo orationis Sacrorum librorum disseritur. Sexto, varii libelli, maxima ex parte ad sermonem pertinentes, adiunguntur: ut, De nomine IEHOVA: De IESU: De velamine Mosis: De praedicationibus poenitentiae: De multiplici praedicatione bonorum operum: Quid sit iustitia: De originalis peccati in


1104. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 754 | Paragraph | SubSect | Section]

agnosci potuit: De variis prophetiarum modis venturi Meschiae: et complures alii huius generis libelli, ad illustrationem textus Sacrarum literarum plurimum facientes, et speciem generalium Regularum referentes: Septimo, hisce adiunxi etiam normam Scripturae, et aliquot Orationes de lingua Hebraea et de Scripturae Theologiaeque studio. Postremo, hisce omnibus veluti appendicis vice accessit Index Biblicus, iam antea ab alio distributus, monstrans res ac sententias, per Libros et Capita, partesque Capitum minores, literis iam olim notatas. Qui cum


1105. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 754 | Paragraph | SubSect | Section]

studui. Accipiant ergo candide omnes boni, hunc nostrum laborem: Deo, si quid bene utiliterque scriptum est, gratias agentes. Contra autem, si quid incommodius tractatum est, humanae imbecillitati non tam odiose imputent, obiiciantque, quam benigne condonent. Nam opere in longo, teste Horatio, fas est, vel potius etiam plane necesse est, obrepere somnum: et quandoque etiam isti boni summique Homeri dormitant, nedum nos minores, qui nunquam de laude vel ingenii, eruditionis cum quoquam contendimus: sed etiam adversariis nostris, idque in editis scriptis, largissime et


1106. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 764 | Paragraph | SubSect | Section]

quod experientia docet, idque etiam in vulgaribus inguis, in quibus multi multos annos versantur perpetuo colloquendo, legendo, scribendo, et subinde peritos percunctando. 5 Vetustus sermo recentioribus obscurus est. Romani linteos libros et annales Pontificum vix intelligebant, teste Horatio, cum adhuc eadem lingua esset. Sic Germani nunc non intelligunt ea quae tempore Caroli Magni scripta sunt, cum quidem eadem sint vocabula, ut videre est in Otfridi Evangeliorum versione. Tota omnino illa vetustissima ratio dicendi, atque adeo etiam vivendi, est recentioribus et obscura et


1107. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 765 | Paragraph | SubSect | Section]

recentioribus et obscura et difficilis. 6 Stylus connexus et pendens, facit non raro ignorari principium et finem. Proprium hoc genus ita commodi fuit veteribus praesertim, teste Aristotele Rhetor. 3. Quod fit, cum oratio non prius finitur, quam ipsae materiae, sed semper alia ex aliis pendent: cuiusmodi ipse dicit Herodoti esse. Tametsi Paulo interdum illa pendens oratio etiam in diversas res transit. De hac re proprium in hac parte caput habebitur. 7 Diversitas quoque sermonis singulorum


1108. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 765 | Paragraph | SubSect | Section]

facit non raro ignorari principium et finem. Proprium hoc genus ita commodi fuit veteribus praesertim, teste Aristotele Rhetor. 3. Quod fit, cum oratio non prius finitur, quam ipsae materiae, sed semper alia ex aliis pendent: cuiusmodi ipse dicit Herodoti esse. Tametsi Paulo interdum illa pendens oratio etiam in diversas res transit. De hac re proprium in hac parte caput habebitur. 7 Diversitas quoque sermonis singulorum scriptorum, praesertim autem Novi et Veteris testamenti (cum tanquam unius autoris, sicut et est, accipi debeant tota Biblia) non modicum impedimentum adfert


1109. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 765 | Paragraph | SubSect | Section]

aut maledictionem. 13 Duriter inter se cohaerentes tropos non raro adhibent: ut, aedificari et plantari virginem filiam Sion. 14 Anacolutha et anandapodota verborum, sermonis, sensuum ac rerum reperiuntur. Saepissime enim fit, ut vel verba, vel constructio seu forma orationis, vel denique etiam sententiae aut res si ad Latinum morem examinentur, parum respondeant praecedentibus: aut plane non adsint, sed tantum subintelligi debeant. 15 Multae Enallagae partium orationis, et etiam accidentium eorum, passim in Hebraeo sermone reperiuntur.


1110. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 765 | Paragraph | SubSect | Section]

ac rerum reperiuntur. Saepissime enim fit, ut vel verba, vel constructio seu forma orationis, vel denique etiam sententiae aut res si ad Latinum morem examinentur, parum respondeant praecedentibus: aut plane non adsint, sed tantum subintelligi debeant. 15 Multae Enallagae partium orationis, et etiam accidentium eorum, passim in Hebraeo sermone reperiuntur. 16 Variae Parentheses et reduplicationes crebro adhibentur: quae nisi diligentissime observentur, et attente expendantur, perturbant intellectum, memoriamque lectoris: ut seriem sensuum aut sententiarum


1111. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 765 | Paragraph | SubSect | Section]

usus aliunde agnosci aut illustrari non possit. In aliis linguis, ut Graeca ac Latina, ob librorum copiam multae locutiones et loca autorum, quae ex ipsis intelligi exponique non possent, ex aliis illustrantur. 18 Brevis est Scriptura verbis et sententiis. unde accidit illud Horatianum, Brevis esse laboro, Obscurus fio. Quod incommodi brevitas in omnibus linguis parit. 19 Contrahit plures sententias aut sensus, resve procul dissitas in unam sententiam: sicut in Eclipsi, et in capite de Conciso stylo, aliisque Regulis ostendam. 20


1112. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 766 | Paragraph | SubSect | Section]

enim ita in hoc vel verba vel sententiae inter se molliter concinneque connexae aut conferruminatae sunt, ut in multis aliis Scriptoribus: sed confragoso, fluctuoso et vorticoso quodam impetu interdum ruunt: qua in re Sacris literis nonnihil similes sunt Thucydides et Salustius. 30 Orationis constructio interdum non continuatur, sed in medio cursu mutatur, ut aliter exeat quam incoepit. Act. 7, Moyses iste qui nos eduxit ex Aegypto, nescimus quid acciderit ei. De mutatione formae orationis, in cap. de Repetitionibus agetur prolixe. 31 Mutationes


1113. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 766 | Paragraph | SubSect | Section]

ruunt: qua in re Sacris literis nonnihil similes sunt Thucydides et Salustius. 30 Orationis constructio interdum non continuatur, sed in medio cursu mutatur, ut aliter exeat quam incoepit. Act. 7, Moyses iste qui nos eduxit ex Aegypto, nescimus quid acciderit ei. De mutatione formae orationis, in cap. de Repetitionibus agetur prolixe. 31 Mutationes subitae personarum, temporum, modorum, et numerorum, non parum obscurant sermonem: sunt autem in Sacris literis creberrimae. 32 Qui scribunt de scientiis, plerunque in genere aut specie de rebus


1114. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 766 | Paragraph | SubSect | Section]

Diversissimae enim (ut omnes norunt) tractationes rerum sunt, cum vel singulae sententiae sparsim breviterque recitantur, ut Aphorismi Hippocratis, Phocylidis et Catonis, aut septem sapientum sententiae, cuiusmodi sunt etiam Proverbia Salomonis: et contra, cum res aut materiae perpetuo orationis filo plene ac perspicuo ordine exponuntur. Nam in hac tractatione omnia sunt clariora, cum ob ordinem, tum ob integram rerum expositionem, dum aliae partes aut sententiae aliis plurimum perspicuitatis lucisque afferunt. At Scriptura (ut modo dixi) etiam cum videtur materias ex professo


1115. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 766 | Paragraph | SubSect | Section]

36 Saepe propositio obscure ponitur, idque aliquando unico verbo aliis adglutinata: ut in Cap. de Ordine sententiarum dicetur. 17 Omittitur interdum materia proposita, et ad aliud, indeque porro ad aliud fit digressio, donec tandem ad prius illud revertatur oratio. Quae digressionum consuetudo in Cap. de Ordine sententiarum prolixius explicabitur. 38 Ex alio in aiud fit non raro progressio tum subita, tum obscura: atque ad ea incommoda declaranda, propriam Regulam suo loco adscribam. 39 Argumenta aut rationes non


1116. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 767 | Paragraph | SubSect | Section]

Quare et unicus praeceptor noster IESUS, iubet nos scrutari Scripturas: et ratio naturaque est vere piorum, ut maximo ardore ac voluptate meditentur in lege Domini, versantes eam diurna nocturnaque manu: ut ille praecipit de bonorum authorum lectitatione. Quintum remedium sit, ardens oratio. Quicquid enim petierimus, impetrabimus, et Dominus tandem opportune pulsanti misericorditer clausa aperiet: et obscura, accensa sui Spiritus lucerna, nobis manu sua ductis, illustrabit et monstrabit. Sextum remedium est hic quoque sicut et in omnibus aliis scientiis ac artibus,


1117. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 769 | Paragraph | SubSect | Section]

Hierosolymae, cultus ac gentis. Igitur quod dixit ac docuit IESUS, eiusque Apostoli, verissimum est. Hanc summam totius veteris ac novi Testamenti duobus hisce Syllogismis contentam, animo complecti initio, ad cognoscendas rectius Sacras literas utilissimum est: sicut ad pernoscendam aliquam orationem Oratoris, comoediam vel aliud poema, historiam aut librum, prodest initio argumentum aut summam eius habere: aut sicut ad cognoscendas partes vel partiales tabulas Cosmographiae prodest initio universalem typum considerare, et mente concipere. Mens enim humana si initio rei summam


1118. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 770 | Paragraph | SubSect | Section]

quam nobis itidem Scriptura offert, Primum exhibendo quasi Symbolum in tribus primis capitibus Genes. de uno Deo, creatione, lapsu et redemptione per benedictum semen, quam partem nunc Symbola referunt: Deinde per Decalogum, ipso Deo in brevissimum compendium legem redigente. Tertio, in oratione Dominica et verbis Sacramentorum. Quae capita doctrinae semper pro quadam compendiaria Catechesi sunt habita, tametsi in Papatu nefarie obscurata fuere. Ea enim etiamsi quis didicit, plerunque tamen ignota, nempe Latina lingua percepit. 16 In omni docendi discendique ratione ac


1119. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 770 | Paragraph | SubSect | Section]

cum omnes parabolas eos intelligere oporteret. In fine Ioannis accusantur, quod non intellexerint interrogationem, aut etiam ipsam interrogativam pronunciationem, et sermonem conditionalem, cum de Ioanne ad Petrum dicit: Si volo eum sic manere, quid ad te? Conditionalem enim et interrogativam orationem pro simplici et asservativa accipiunt, perinde ac si dixisset, Volo eum sic manere: aut, Non moritur. Exigit igitur Christus, ut tum vocum significata, tum et omnigenos tropos ac figuras orationis probe intelligamus: sicut cum etiam ad amutos apices et iota Scripturae nos vult esse


1120. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 770 | Paragraph | SubSect | Section]

de Ioanne ad Petrum dicit: Si volo eum sic manere, quid ad te? Conditionalem enim et interrogativam orationem pro simplici et asservativa accipiunt, perinde ac si dixisset, Volo eum sic manere: aut, Non moritur. Exigit igitur Christus, ut tum vocum significata, tum et omnigenos tropos ac figuras orationis probe intelligamus: sicut cum etiam ad amutos apices et iota Scripturae nos vult esse intentos, quandoquidem nullum illorum sit irritum, casurum, aut periturum. Sic et Paulus vult nos in templo et rebus religionis, praesertim


1121. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 777 | Paragraph | SubSect | Section]

obscurus, est, sive ob res, sive ob sermonem, valde profuerit eum (ut modo diximus) accurate examinare, ac tum scopum, tum genus quoddam totius corporis perpendere, an sit narratio aut historia, institutio aut doctrina quaedam, consolatio aut obiurgatio, vel alicuius rei descriptio, aliqua quasi oratio, aut quid simile. De quo vario genere scriptionum aut librorum sacrorum alibi in hisce Regulis dictum est. 21 Quo veluti genere scripti animadverso, tum porro eius partes aut membra, seu quasi quasdam subdivisiones inquiramus. Quibus inventis ac distributis, illarum tum inter


1122. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 778 | Paragraph | SubSect | Section]

igitur, sicut iam dixi, ad quod genus et quasi corpus istud Sacrum scriptum eiusve locus referri possit, ex iis omnibus scriptionum generibus, de quibus istae artes disseruerunt, aut quae in vitam hominum et rerum tractationem et cum hominibus actionem incidere solent: ut si forte ad aliquod genus orationum locus referri queat, sive ad Iudiciale, sive ad Deliberativum, sive ad Demonstrativum, sive denique Didacticum, aut aliam scriptionis formam. 24 Ubi id erit deprehensum, examinetur secundum praecepta illius generis, quaerantur ac constituuntur status, partes orationis et


1123. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 778 | Paragraph | SubSect | Section]

ad aliquod genus orationum locus referri queat, sive ad Iudiciale, sive ad Deliberativum, sive ad Demonstrativum, sive denique Didacticum, aut aliam scriptionis formam. 24 Ubi id erit deprehensum, examinetur secundum praecepta illius generis, quaerantur ac constituuntur status, partes orationis et argumenta. Videantur etiam loca unde argumenta ducta sint, examinentur et expendantur ad Dialecticas praeceptiones tum ordo scripti totius, tum definitiones ac divisiones, si quae insunt: tum denique etiam argumentationes, quas aliquando utile est in breves syllogismos, aut alias


1124. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 779 | Paragraph | SubSect | Section]

ibi grassatae sunt, diligentissime observandum est. Quo magis ista religiosa diligentia adhibenda est, ut sensus locorum tum ex scopo scripti aut textus, tum et ex toto contextu petatur. DE VARIIS DIFFICULTATIBUS IN VERBO, PHRASI, SENTENTIA, AUT TOTO HABITU ORATIONIS. Variae difficultates se obiicere solent, quae remorantur interdum Lectorem, quas breviter commemorabo, et simul convenientia remedia asscribam. 1 Primum solet aliquando mendum vel scriptionis aut impressionis, praesertim distinctionum, si legas, vel vitium


1125. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 779 | Paragraph | SubSect | Section]

4 Desunt quaedam voces aliquando ob Hebraeae linguae consuetudinem, quae a Lectore aliquo modo subintelligendae sunt: (de qua re alibi in hoc Opere praecipitur) alio qui sensus videbitur imperfectus. Tropi autem sunt varii: alias hyperbata, alias anacolutha, alias anantapodota, alias concisa oratio, alias aposiopoeses, alias alii, de quibus suo loco in hisce generalibus Regulis disseritur. 5 Aliquando subintelligendas aliquas voces versores supplent, quas Hebraicae linguae proprietas alio qui non curat aut flagitat: ubi sedulo videndum est, an veras et iure eo pertinentes


1126. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 781 | Paragraph | SubSect | Section]

ut sunt Parabolae, Proverbia, Aenigmata, pleniores Allegoriae: de quibus in hac parte universalium Regularum agetur, unde agnosci et intelligi poterunt. Quibus accedant adminicula supra indicata considerandae materiae, et totius contextus. 2 Porro quia non mox animadvertitur, an sit oratio propria aut figurata: ideo Augustinus libro 3 de Doctrina Christ. cap. 10. 12 et 16 monet videndum esse, an Textus proprie acceptus aliquid impii doceat aut praescribat, quod cum fidei analogia aut morum honestate pugnet. Si enim tale quid sit in textu proprie accepto,


1127. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 781 | Paragraph | SubSect | Section]

aut figurata: ideo Augustinus libro 3 de Doctrina Christ. cap. 10. 12 et 16 monet videndum esse, an Textus proprie acceptus aliquid impii doceat aut praescribat, quod cum fidei analogia aut morum honestate pugnet. Si enim tale quid sit in textu proprie accepto, proculdubio figuratam orationem esse. 3 Huic illius celeberrimi patris praecepto possis etiam quasi quandam ampliationem adiicere, ut si sermo ita acceptus etiam quid inutile, frivolum, et nullo modo ad rem pietatemve faciens, vel etiam prorsus a materia subiecta scopoque praesenti dissonans, aut denique


1128. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 781 | Paragraph | SubSect | Section]

Meschiae et Ecclesiae ad verbum accipiebant, eoque longissime a vero sensu aberrabant, et totum Christi regnum ex spirituali carnale temporariumque faciebant; quod cum per sese plane impium esset, tamen etiam multipliciter cum Scriptura pugnabat. Unde facile coniicere poterant ac debebant, illas orationes esse figuratas, et partim per metaphoras et parabolas a politico regno ad spirituale translatas: partim etiam synecdochice non tantum praesentem crucis statum aut militantem Ecclesiam, sed etiam futurum gloriae seu simul quoque triumphantem Ecclesiam depingere. 5 Deprehensa


1129. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 781 | Paragraph | SubSect | Section]

Ecclesiam depingere. 5 Deprehensa porro figura, videndum etiam est tum quaenam sit, tum et quomodo aptissime explicari queat, omnes enim figurae certa ratione ad proprium sensum tendunt, eumve explicant. 6 Primum igitur diligenter observetur, quousque sese illa figurata oratio extendat: ubi incipiat, et ubi desinat. Deinde, quid in toto eo loco proprie ac ex professo agatur. Plerunque enim improprie dicta, a praecedentibus vel etiam sequentibus declarantur. Expensa igitur materia subiecta ac scopo, tum et praecedentibus ac sequentibus, mox profecto attente ac in


1130. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 782 | Paragraph | SubSect | Section]

subditos tum regi convenientes, quia in die victoriae acquirentur: tum sacerdoti, quia colent eum in ornatu sancto, ut inferiores quidam sacerdotes: tandem etiam incipit dicere de stabilitate eius sacerdotii, quod sit divino iuramento confirmatum. 9 Aliquando etiam, ut non sit figurata oratio, est nihilominus obscura, vel ob res minus notas: vel etiam ob sermonem aut intricatum, aut alioqui a nostro more loquendi nimium alienum: cuiusmodi nobis necessario multa in Sacris literis sese offerunt, utpote iam olim et a gente linguaque remotissima a nostra conscripta: ubi non raro


1131. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 782 | Paragraph | SubSect | Section]

modus, causa vel consilium, locus, et instrumentum. de quibus singulis ordine dicam. 12 Persona quadrupliciter consideretur: quae loquitur, ad quam fit sermo, de qua, et denique etiam coram qua. Plurimum interest, quae persona quid dicat: Davusne loquatur, aut herus, aut Pythias, ut Horatius inquit. 13 Primum enim solent recte in Theologico studio dicere, quod in lectione Sacrarum literarum, ac examinandis dictis non tam attendendum est quid dicatur, quam quis dicat. At in lectione aliorum Theologicorum librorum, potius videndum est quid dicatur, quam quis dicat.


1132. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 792 | Paragraph | SubSect | Section]

typos ad Christum deducentes: Evangelium exhibet corpus ac veritatem ipsumque Christum aperte spectandum. Quid multa? Diversissima sunt legis atque Evangelii officia: eaque ubi occurrunt, necessum est prudenter distinguere. 4 Admodum vero frequenter coniunctim describuntur, ita ut post orationes comminatorias ponantur consolatoriae: et sermones de poenitentia sequantur alii de expectanda misericordia: ac vicissim ubi multa dicta fuerunt de gratia, statim subiiciantur nonnulla de Dei ira. Id autem receptum est ita fieri, tum quia Evangelii dignitas nusquam magis elucet, quam ubi


1133. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 793 | Paragraph | SubSect | Section]

amplissimos percipiunt. Unus quoque ac idem vere pius habet in se tum veterem Adamum lege domandum, tum novum Evangelio vivificandum. 5 Exempla, in quibus doctrina Evangelii et legis coniunctim explicantur, passim fiunt obvia. Isaias cap. 1. magno spiritu et gravi oratione carpit Iudaeorum vitia, quae pars ad legem pertinet: sed eodem capite attexit de Evangelio, quae sunt consolatoria: Venite quaeso, ut nostram agamus causam, dicit Dominus. Si fuerint peccata vestra ut coccinum, quasi nix albescent, etc. Ioan. 1. Lex per Mosen data est,


1134. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 796 | Paragraph | SubSect | Section]

numero, pondere ac mensura fecit, et ἀεὶ γεωμετρεῖ, ut Plato inquit. V. Denique tanto magis fugient sanae mentes fanaticorum dogmatum confusiones, quorum monstro sum corpus sibimet undique contradicens, aut certe non constans, ut illud Horatianum est, ultro autorem suum, illum omnium confusionum patrem satanam confitebitur ac contestabitur. Expositis usibus huius tabellae, iam ad declarationem ipsius progrediamur: quae non adeo erit difficilis, modo lector mediocrem attentionem adhibeat, et hanc explicationem cum ipsis


1135. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 802 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

probatur. Verba eius haec sunt: Quidam enim inepte tradiderunt, quatuoresse Scripturae sensus: Literalem, Tropologicum, Allegoricum, et Anagogicum. Et sine discrimine omnes versus totius Scripturae quadrifariam interpretati sunt. Id autem quam sit vitiosum, facile indicari potest. Fit enim incerta oratio, discerpta in tot sententias. Sed has nugas commenti sunt homines illiterati: qui cum nullam dicendirationem tenerent, et tamen viderent Scripturam plenan: esse figurarum, non potuerunt apte de figuris iudicare. Itaque coacti sunt novam quandam Rhetoricam cominisci. ut cum interpreta bantur


1136. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 802 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

versus prodigiosa metam orphosi quadrifariam inter pretabantur: quamvis interdum dictum aliquod repugnaret illi metamorphosi. Caeterum nos meminerimus, unam quandam ac certam et simplicem sententiam ubique quaerendam esse, iuxta praecepta Grammaticae, Dialecticae et Rhetoricae. Nam oratio quae non habet tinam ac simplicem sententiam, nihil certi docet. Si quae figurae occurrant, hae non debent multos sensus parere: sed iuxta consuetudinem sermonis, unam aliquam sententiam, quae ad caetera quadret, quae dicuntur. Et ad hunc usum haec puerilis doctrina de figuris et omni


1137. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 802 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

debent multos sensus parere: sed iuxta consuetudinem sermonis, unam aliquam sententiam, quae ad caetera quadret, quae dicuntur. Et ad hunc usum haec puerilis doctrina de figuris et omni ratione dicendi reperta est, ut discamus indicare de sermone, et unam aliquam ac certam sententiam ex qualibet oratione colligere. Proinde in Sacris literis illa sententia retinenda est, quam consuetudo sermonis parit. Haec certo docet conscientas de his rebus quae ibi traduntur. Ut in isto loco quem citavimus, Tu es sacerdos, etc. initio tota narratio


1138. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 803 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

mores tyrannorum ad luporum ingenia conferuntur, aut astuti ad vulpeculam. Semper autem versabitur Allegoria in Sacris literis, intra locos praecipuos doctrinae Christianae. Refertur enim ad Regnum Christi, ad poenitentiam, ad gratiam, ad fidem in Christum, ad doctrinam de cruce, ad orationem, ad officia charitatis. Nam in his rebus acquiescit mens Christiana, neque restat alia melior doctrina quaerenda. Quare nihil opus est allegoria, ubi Prophetae claras promissiones de Christo tradunt: aut claras sententias de fide, de poenitentia, de cruce, de officiis charitatis.


1139. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 803 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

ad historiam Ionae: interpretatur serpentem exaltatum in deserto. Paulus in Corinthiis velum interpretatur, quo facies Moysi tecta fuit. Hos videmus versari intra locos illos quos nominavi, et maximas res quasi pictas his imaginibus ostendere, Afferunt enim, in loco adhibitae, et gratiam et lucem orationi: ut si quis in commendatione linguarum et artium, comparet ad cophinos, in quos colligebantur reliquiae quinque panum, disciplinas humaniores. Cum enim panes significent verbum Dei, cophini significabant linguas et artes, quibus inter homines asservatur verbum Dei. Non igitur aspernandae


1140. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 804 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

inter se cognatae aut similes conferuntur. Hoc modo multa ratiocinatur Christus in Evangelio ex parabolis. Haec duxi in hoc loco de quatuor sensibus dicenda esse: ut admonerem, unam aliquam, ac simplicem ac certam sententiam in singulis locis quaerendam esse, quae cum perpetuo contextu orationis et cum circumstantiis negotii consentit. Nec ubique licet Allegorias quaerere: nec temere aliud ex Grammati-ca sententia ratiocinandum est, sed videndum quid in unoquoque loco deceat: nec pugnantia fingenda sunt cum articulis fidei. 5 Denique Hyperius adhuc multo accuratius de


1141. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 806 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

ducenda argumenta, quibus dogmata religionis confirmantur: solus probationes necessarias suppeditat, ubi ex allegoricis sive anagogicis tantum probabiles et in speciem efficaces adferuntur. Neque unquam simplicem et germanam verborum sententiam licet relinquere, nisi aut verbis insint tropi, aut oratio ipsa Grammatice accepta, absurdi nescio quid significet, quam ob causam necessum sit ad interpretationem allegoricam confugere. Qua de re post dicemus. Itaque pervelim existimet ille se recte sapienterque facere, qui in excipiendo sensu literali sive Grammatico diligenter se exercet. Illa


1142. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 806 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

a sensu Grammatico disceditur: sed tantum exposita causa facti vel dicti, illustrior redditur sententia. Enimvero in omni interpretatione cuiuscunque scripti, idem est factu pernecessarium. Crebro namque expedit ante oculos poni scriptoris consilium, atque velut digito intento monstrari quo tendat oratio, cur sit instituta, quantum ponderis rationes singulae habeant. Quinetiam altera interpretandi ratio, quae Augustino dicitur secundum ἀναλογίαν, ab interpretatione Grammatica divelli minime potest. Neque enim, quemadmodum nonnulli suspicantur,


1143. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 806 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

vel Apostoli demonstret per omnia consentire cum verbis Mosi, sive alterius cuiuspiam sancti Prophetae aut viri eximii. Intelligit autem quivis, dum istud fit, nequaquam mutari aliquid in sensu Grammatico: sed tantum facta collatione, adhibitisque docendi causa exemplis, splendorem evidentamque orationi accedere: prorsus eodem pacto, quo solent interdum Rhetores, ad illustrandum facta Romanorum, adiungere facta Graecorum vel exterarum gentium: id quod cum primis eleganter fecisse videmus apud Graecos Plutarchum in Parallelis, apud latinos Valerium Maximum. Itaque eiusnodi exemplorum


1144. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 806 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

quae fluit ex artificio Rhetorico vel Dialectico, quando quidem a simplici verborum sententia non abducit, ad sensum literalem sive Grammaticum pertinere iure censebitur. Haec igitur de eo sensu delibasse sit satis. Interpretatio Tropologica non est remota ab eo sensu quem verba orationis pariunt: sed accommodatio eius quod verbis innuitur, ad vitae ac morum institutionem. veluti quando obvia est historia inebritati Loth, recte adiicitur per Tropologiam, quod ex ea discimus, ebrietatem modis omnibas esse aversandam. Non difficile est eodem pacto, quae ad virtutes


1145. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 806 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Graecis significet non tantum σχῆμα, id est figuratam locutionem vel modum, sed etiam vitam moresque hominis: tamen receptissima consuetudine figuratam locutionem auditoribus repraesentat, ut nomine τροπολογε orationem intelligant, in qua vox occurrit a nativa significatione deflexa. Quamvis Apostonis Paulus, quae ad vitam moresque componendos colliguntur, mavult (quemadmodum Capite praecedenti ostendimus) notari nominibus institutionis et correctionis. Utilis est, inquit, Scriptura ad institutionem, et


1146. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 808 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

nec prius licebit ad Allegorias descendere, quam excussa fuerint, primum quae ad sensum Grammaticum, deinde quae ad moralem, sive (ut Apostolus loquitur) πρὸς παιδείαν spectant. Quamvis nec semper, nec temere: sed tunc tantum, cum vel cogit aliqua orationis necessitas, vel suadet singularis auditorum utilitas. Utrunque quomodo contingat, ostendamus. Necessitas quidem exponendi per allegoriam, tribus ex causis provenit. Prima: quando Scripturae, nisi tropum subesse accipias, falsitatem prae se ferunt. Verbi gratia, Psalmus canit


1147. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 811 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

id quod rei caput est, stabiliunt. His inquam conditionibus allegoriae locum obtinebunt: certumque est, ita explanatas non modo nihil obfuturas, verumetiam commoditatem haud parvam ex eis percipiendam. Enimvero delectant in primis, excitantque animos segnes et fastidiosos, in oratione praesertim gravi atque longe: ubi profecto si quid inexpectatum aut argutum profertur, eo taedium levari omnes protinus sentiunt. Quamobrem et Rhetores studiose praecipiunt, de iis quae ornant, illustrant atque delectant, aspergendis: in quorum genere licet allegorias constituere,


1148. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 812 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

deinde et Graecae. Sine hac cogeris, Lector, ab aliorum pendere iudicio, aut potius divinare significationem, cum facile etiam ab ipsius interpretis mente aberrare queas, dum non mox animadvertis, quid ille respexerit, aut quomodo eo loci suis verbis usus abususve sit. Secunda est, qua sensum orationis, quem verba in singulis periodis constituunt, intelligant. Hic necesse est, ut non solum singula verba intelligant, sed et recte coniungenda coniungant, ac dividenda dividant: ne sinistra vel coniunctione vel divisione vocum in alienos male dispositarum periodorum sensus incidant. Hasce


1149. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 812 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

vel Dei, vel Prophetae, vel Apostoli aut Evangelistae spiritum intelligant. Spiritum autem voco rationem, mentem, consilium ac propositum loquentis. Hac intelligitur nonsolum quid, sed et quare, et quo fine dicatur. Sine ista intelligentia parum in Scripturis intelligit, etiam qui verba ac sensum orationis intelligit. Hac in parte deficiunt admodum multi, praesertim caeci Iudaei, qui sic corticiliterae inhaerent, ut potissimorum Scripturae locorum spiritum haud quaquam cognoscant. Haec et sequens cognitio Scripturae possunt sub uno nomine Theologicae tractationis Scripturae comprehendi.


1150. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 812 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

videri queat: 3 ad certam methodum, quae ad docendum aptissima creditur, se obstringunt: 4 cuius fines vix egrediuntur, 5 magis in hoc incumbentes ut clare doceant, et ipsam rerum naturam vel exprimant, vel etiam [?:---ant ] gravitate, 6 quam ut animos permoveant ostentatoriis orationis illecebris. At vero orator omnia sua producit 1 angusta specie visenda: 2 fastum et pompam praese fert: 3 undiquaque mutuatur, quo se ostenter: 4 probabilia argumenta pro necessariis obtrudit: 5 victoriam constituit in verborum ac sententiarum suavi dispositione, qua non tam


1151. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 818 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

8 Porro pernoscere statum conditionemque rerum ac temporum facile possumus, cum ex historiis praesertim Sacris, ut ex Regum historia, et Paralipomenis: tum et ex ipsismet Prophetis, si modo diligentius attenderimus. Nam si omnino nullum subsidium venit ab historiis: proximum est, ut ex ipso orationum propheticarum contextu, quae facies Ecclesiae aut reipublicae fuerit, quae vitia erroresve dominari, quae virtutes aut vera dogmata reflorescere coeperint, adnotare assuescas. Quod hoc fiet pacto. Animadvertis forte a Propheta graviter reprehendi ebrietatem aut avaritiam:


1152. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 818 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Ecclesiae aut reipublicae fuerit, quae vitia erroresve dominari, quae virtutes aut vera dogmata reflorescere coeperint, adnotare assuescas. Quod hoc fiet pacto. Animadvertis forte a Propheta graviter reprehendi ebrietatem aut avaritiam: veluti Isaiae quinto videmus fieri. Ex ea sane oratione cognosces, apud populum, ad quem Propheta concionatur, vitia illa passim invaluisse. Item audis damnari consilia de civitate munienda vallo et fossis: de mittendis legatis, qui amicitiam et societatem regum peterent externorum. Argumento haec sunt, graviter tunc periclitatem rempublicam,


1153. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 818 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

quam sunt literis mandatae? 11 Observetur igitur diligentissime, ubi illae summae incipiant aut desinant, quatenus cum sequentibus cohaereant, aut non cohaereant. 12 Huius rei maxima et continua cura esse debet: quando alias in tot transitionibus, digressionibus, patheticis orationibus, multa videbuntur male cohaerentia, quaedam etiam pugnantia coniungi. Ergo observet unusquisque, dum Prophetas legit, haec sequentia: Ubi in eis taxentur vitia, aut commendentur virtutes: Ubi praecepta aut exhortationes.


1154. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 819 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

rerum futurarum, aut narrationes ante actarum. Ubi de Christo (in quem tanquam scopum, semel dictum est, prophetas sua omnia intendere) aut de Ecclesia. Ubi de reiectione Iudaeorum, aut de vocatione gentium. Ubi de lege, aut de Evangelio. Ubi orationes ad Deum, vel querelae: et quis in tanta rerum, de quibus disserunt Prophetae, diversitate enumeret omnia? Haec igitur qui distinguere rite volet, diligentiam impendat non mediocrem necessum est. 13 Libet asscribere ex Epiphanii libro de Mensuris et ponderibus:


1155. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 825 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Epistola mittatur, et qui nam populi, quibusve moribus fuerint. Quod modo ex ipsis Epistolis, modo ex Geographis cognosci potest. Nonnunquam vero ad hominum, ad quos scribit, ingenia attemperata videtur Apostoli oratio. Hinc factum, quod ad Romanos rerum dominos, cernimus graviter et cum maiestate quadam tractata universa: ad Galatas vero, tanquam ad leves et inconstantes, alius est sermonis habitus, nem pe acris et mordens, alicubi etiam humilior quam in aliis. 6 Secundo dispicias, quare sit


1156. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 825 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

iustificetur: in posteriore, qualis esse debeat hominis iam iustificati vita. In priore erudit hominem internum, in posteriore externum: ut totus homo integer atque perfectus, tam apud Deum quam apud homines, et sit, et habeatur. 12 Est et hoc advertendum in Apostolo, quo nonnunquam oratio eius assurgit paulo altius, atque supra Epistolarem mediocritatem attollitur. Etenim dicendi figuras atque schemata gravi generi orationis apta subinde adhibet: interdum quoque affectus vehementiores movet, atque animos nititur ad res


1157. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 825 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

ut totus homo integer atque perfectus, tam apud Deum quam apud homines, et sit, et habeatur. 12 Est et hoc advertendum in Apostolo, quo nonnunquam oratio eius assurgit paulo altius, atque supra Epistolarem mediocritatem attollitur. Etenim dicendi figuras atque schemata gravi generi orationis apta subinde adhibet: interdum quoque affectus vehementiores movet, atque animos nititur ad res maximas concitare, adeoque inflammare. Sed scire oportet, Paulum apostolum primum natura fuisse vehem


1158. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 826 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

nusquam vel latum digitum de iure suo decedens, tantisper dum causam semel susceptam quo cupit deduxerit. Quapropter quod Graeci de Pericle dicere solent, eum fulminare, tonare, et totam commovere Graeciam: id nos multo iustius de nostro dicemus Paulo, qui vere fulmina et tonitrua sua oratione ciebat, quae in universa Asia atque Europa, imo toto orbe, quam late patet, exaudita sunt: et hodie quoque adhuc vox eius apud nos per Dei gratiam, magnificum quiddam sonat, omnibusque seductoribus infestissima ac plane intolerabilis est. Verum de Paulino sermone postea proprio Capite


1159. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 826 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

sunt de Scripturarum usu prodita. Atqui operaeprecium est videamus, quomodo proprie haec capita distinguantur, et quid appellationes eae sibi velint. Quid παρωμης seu consolatio significet, non est obscurum: et verba tam antecedentia quam sequentia in oratione Apostoli ad Romanos 15. abunde id declarant. Passim vero obviae fiunt in Propheticis et Apostolicis concionibus apertae consolationes. Deinde historiae de piis hominibus, qui in adversis manserunt constantes, atque ex horrendis periculis fuerunt mirabiliter liberati, nos magnopere


1160. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 826 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

liberati, nos magnopere solantur, dum iubent simili modo fortiter eluctare, atque Dei opem certamque salutem expectare. Admonitio vero, νουθεσια pertinet ad vitae institutionem, atque emendationem: quod exempla quae ab Apostolo adferuntur, totaque orationis series 1. ad Corinthios 10. testantur. Ait enim: Patres qui ex Aegypto migrarunt, fuisse quidem baptizatos, fuisse item refectos cibo ac potu spirituali, perinde atque nos: attamen quando a peccatis sibi non temperarunt, graviter a Deo punitos, atque internecione deletos. Eorum igitur


1161. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 829 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

insculpendum mentibus religionis nostrae dogmata cognitu necessaria: deinde ad damnandos corruptos hominum mores, atque ad inducendum ad vitae puritatem, veramque sanctimoniam. Quare in Locis communibus de Fide, de vera invocatione divini nominis, de charitate, de obedientia, de beneficentia, de oratione, de ieiunio, de patientia, de cruce ferenda, multus est: tum adversus superstitiones, adversus luxuriam, crapulam seu ebrietatem, adversus quaevis alia vitia recenter enata, quae iudicat reprehensione publica egere, atque corrigi posse, crebro longa oratione disserit. In his


1162. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 829 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

de obedientia, de beneficentia, de oratione, de ieiunio, de patientia, de cruce ferenda, multus est: tum adversus superstitiones, adversus luxuriam, crapulam seu ebrietatem, adversus quaevis alia vitia recenter enata, quae iudicat reprehensione publica egere, atque corrigi posse, crebro longa oratione disserit. In his autem omnibus, frequentia adhibet e Scripturis exempla: illustres item sententias: poenas insuper et praemia proponit. interdum congerit similitudines ex quotidianis actionibus: producit deinde diversas comprobationes, nec non firmamenta suasoria. subinde ex


1163. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 830 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

humilioribus, qualis Dialectica et Rhetorica, aut de media plebe petita: nonnumquam quaedam argute dicta a Philosophis; aut aliis magni nominis hominibus, veluti emblemata intermiscet. Neque illa praeterit, quae orationem illustrant, ac divitem speciosamque reddunt. est etium ὑποτοπώσεων et amplificationum studiosus coaceruator. Denique ea quoque omnia operose congerit, quae ad movendos adfectus conducere arbitratur. In summa, nihil omittit quod


1164. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 830 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

atque imperitam multitudinem esse habitas, non est obscurum: deinde in Homiliis, id est familiaribus sermonibus Origenis, Basilii, Nazianzeni, Chrysostomi: et nostro tempore cum in aliorum multorum concionibus, tum Lutheri (unus hic inter omnes principatum obtinet) et similium. In quibus sane orationibus multa accommodata sunt eruditis, plurima imperitae multitudini, omnia vero universis: quandoquidem universis prodesse, pii authores studuerunt. Sed de populari interpretatione forsitan alio tempore plura a nobis dicentur. At vero tractatio scholastica multo est laboriosior:


1165. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 830 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

crassiusque oportet nos agere: quo enixius quidam laborant, ne quis methodum quam tenent, deprehendat. Data opera subinde ab ea deflectunt, ne si eundem semper observarent ordinem, cito omnibus patefieret meditare ipsorum docendi ratio. Summa, in quiunt, est ars artem dissimulare. Et doctoris oratio si eodem semper habitu prodeat, nulla variatione interpolata, taedium parit audientibus, atque in contemptum venit. Equidem fateor, nonnunquam utiliter mutuari sermonis faciem, quando nec locorum qui occurrunt, natura patitur nos eadem commentandi via semper ingredi: sed tamen mihi minime


1166. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 831 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

crebro locos quosdam tractant, plane ea quam commemoravimus ratione. Digerunt enim probationes in faciles et apertos syllogismos, utuntur enthymematibus, inductionibusque. Christus ipse, dum disputat cum eruditis adversariis, dum docet imperitam plebeculam, idem subinde facit: quod possemus longa oratione demonstrare, et multis comprobare testimoniis. Quam vero artificiose et diffuse explicat Apostolus ad Galat. 3. locum illum, In semine tuo benedicentur omnes Gentes? Quas non eruit argumentationes instituto suo idoneas? Vide praeterea et investiga accurate in Epistola ad Hebraeos,


1167. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 834 | Paragraph | SubSect | Section]

veritas, comperias. Etenim exploratorum et percunctantium nos, nunc magna copia est. At animam discendi cupidam, et ad ignorantiae medelam veritatem inquirentem, difficillimum est nancisci. Nam velut venatorum laqueus, et hostium insidiae: ita complurium interrogationes occultam et arte compositam orationem habent: qui proponunt quaestiones, non ut aliquid utilitatis ex ipsis capiant, sed ut si non convenientes suae cupiditati responsiones inveniant, hanc iustam belli causam habere videantur. Si vero stulto de sapientia percontanti, pro sapientia


1168. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 839 | Paragraph | SubSect | Section]

prophetatum: quando eius hominis quem assumpsit, persona tractetur: ubi operatio, passio, et resurrectio praedicetur: quid vere unicuique tempori congruat, quando fides gentium nuncietur, quando peccata anterioris populi arguantur, quando doctrina timoris Dei et confessionis eruditio ex prophetae oratione praestetur. In his enim prophetiae spiritalis ordo consistit. Idem super Psalmum 118. Sed ad id etiam illud accedit, quia mandata sua veritas est. Nihil illic anceps, nihil dubium, totum veritatis absolutione perfectum est: quae hoc maiore periculo negliguntur, quo magis


1169. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 844 | Paragraph | SubSect | Section]

animae tribuas. Eligatur tibi opportunus et aliquantum a familiae strepitu remotus locus, in quem tu, velut in portum, quasi ex multa tempestate curarum te recipias, et excitatos foris cogitationum fluctus secreti tranquillitate componas. Tantum ibi sit Divinae lectionis studium, tam crebrae orationum vices, tam firma et pressa de futuris cogitatio, ut omnes reliqui temporis occupationes facile hac vacatione compenses. CYPRIANUS SERMONE DE BAPTISMO CHRISTI. Legat hic unum verbum, et in hoc mandato meditetur Christiana religio, et


1170. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 848 | Paragraph | SubSect | Section]

hic intelligere cogamur, ut aeternum dictum sit ideo, quia hinc aeternum aliquid significat. An potius locutionis est Scripturarum, ut aeternum appellent, cuius rei finis non constituitur: aut non ita fit, ut deinceps non sit faciendum, quantum pertinet ad curam vel potestatem facientis, sicut ait Horatius: Serviet aeternum, qui parvo nescit uti. Non enim potest in aeternum servire, cuius ipsa vita, qua servit, aeterna esse non potest. Quod testimonium non adhiberem, nisi locutionis esset. Verborum quippe illi sunt nobis autores, non rerum, vel sententiarum. Sunt quaedam


1171. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 849 | Paragraph | SubSect | Section]

sed honeste inhonesta narravit, ut multos ad honestatis formam inhonesta narrando revocaret. Male autem bonum dicitur, cum rectum aliquid recto studio non profertur: sicut illuminato caeco pharisaei dixisse perhibentur, Tu sis discipulus eius: quod maledictionis utique dixerunt studio, non orationis voto. vel sicut Caiphas ait, Expedit unum mori pro populo, ut non tota gens pereat. Bonum quippe, sed non bene locutus est: quia dum crudelitatem necis Christi appetiit, redemtionis gratiam insciens prophetavit. Modus dicendi divinae Scripturae omnibus patet, ipsa tamen non


1172. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 852 | Paragraph | SubSect | Section]

intelligibilia, in quibus mentis ardor operatur, sicut ignis in lignis, aperit verbum tibi Deus. quod est ἀποτέλεσμα. Huiusmodi autem permulta habes in utriusque Testamenti libris. Rupertus abbas lib. 7. de Operibus Spiritas sancti, omnes Rhetoricae orationis partes in Scriptura sacra plenissime contineri, exemplis ex illa pentis ostendit. Quae quoniam ab eo fusissime explanantur, Lectorem ad illum mittimus. Non in hoc tantum sacri libri scripti sunt, ut res gestas narrent: sed ut allegorica in eis quaerantur. August. 15. de


1173. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 860 | Paragraph | SubSect | Section]

est Evangelistae contrarius, in his quae narrat, licet non concordet. Augustinus super Ioannem tractatu 112.

EXPLICATIO. Quod Ioannes Evangelista narrat, ingressum Dominum Iesum cum discipulis suis in hortum, non continuo factum est, cum eius illa finita esset oratio: de cuius verbis ait, Haec cum dixisset Iesus. Sed alia quaedam sunt interposita, quae a Ioanne praetermissa, apud alios Evangelistas leguntur: sicut apud hunc inveniuntur multa, quae alii similiter in sua oratione tacuerunt. Quomodo autem omnes conveniant, ne veritati quae per alium


1174. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 860 | Paragraph | SubSect | Section]

cum discipulis suis in hortum, non continuo factum est, cum eius illa finita esset oratio: de cuius verbis ait, Haec cum dixisset Iesus. Sed alia quaedam sunt interposita, quae a Ioanne praetermissa, apud alios Evangelistas leguntur: sicut apud hunc inveniuntur multa, quae alii similiter in sua oratione tacuerunt. Quomodo autem omnes conveniant, ne veritati quae per alium promitur, ab alio repugnetur, credas, antequam scias, sive id in hac vita possit, sive per aliqua impedimenta non possit, nihil ab aliquo Evangelista esse conscriptum. quantum ad hos attinet, quos in autoritatem


1175. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 885 | Paragraph | SubSect | Section]

aut ex titulis et prooemiis, ut in Propheticis libris, et Apostolicis epistolis: aut ex solis titulis, ut in quatuor Evangeliis; aut extraditione veterum. Modos divinae Scripturae dicit Iunilius esse, quod quidam eius libri metris Hebraicis in sua lingua scripti sunt: alii aut oratione simplici. Metricos libros dicit esse Iobum, Psalmos, Ecclesiasten, et aliqua in Prophetis: ego opinor recte etiam Threnos addi posse, et forte Cantica canticorum. Reliqua aut sunt soluta oratione comprehensa. Caeterum Metrici illi libri, dum ad nos aliis linguis transferuntur, metra quidem


1176. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 885 | Paragraph | SubSect | Section]

dicit Iunilius esse, quod quidam eius libri metris Hebraicis in sua lingua scripti sunt: alii aut oratione simplici. Metricos libros dicit esse Iobum, Psalmos, Ecclesiasten, et aliqua in Prophetis: ego opinor recte etiam Threnos addi posse, et forte Cantica canticorum. Reliqua aut sunt soluta oratione comprehensa. Caeterum Metrici illi libri, dum ad nos aliis linguis transferuntur, metra quidem sua amittunt, vestigia tamem quaedam sua notasque carminum retinent. Series librorum sacrorum


1177. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 896 | Paragraph | Section]

coniecturae, non rei, sed spei. Roman. 8, Certus sum, quod neque mors, neque vita, etc. haec ille. Observetur tamen simul, quod in Graeco non sit, Per bona opera, in praedicto Petri loco. DE PARTIBUS ORATIONIS, TRACTATUS III. PRAEFATIO. Cognito compendio de ratione discendi literas Sacras, perlectisque patrum Regulis: reliquum est, ut iam quasi meum quoddam opus huius Secundae Partis texam. Primum igitur dicam


1178. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 896 | Paragraph | Section]

PRAEFATIO. Cognito compendio de ratione discendi literas Sacras, perlectisque patrum Regulis: reliquum est, ut iam quasi meum quoddam opus huius Secundae Partis texam. Primum igitur dicam de variis Hebraismis secundum partes Orationis: deinde secundum Tropos ac Schemata: postea secundum quasdam latius vagantes materias aut Regulas: postremo, et de singulis quibusdam capitibus, ac de singularibus aliquibus materiis, Christo aspirante et inspirante, agam. Utile vero praeclarumque esset, indicare naturalem originem


1179. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 896 | Paragraph | Section]

illis indidit: ideo illi motus rerum aut ab ipsis in alia quaedam transeunt, aut aliunde in eam veniunt, aut denique per se cum rebus ipsis subsistunt. Unde sunt verba alia activa, alia passiva, alia neutra. Atque hae duae sunt maxime naturales, maximeque necessariae partes orationis: harum enim connexione sensa animi exprimimus. Porro, quia motui rerum aliquando etiam quasi circumstantiae quaedam aut accidentia adsunt, vel temporis, vel loci, vel quantitatum, aut qualitatum aliquarum, ideo habentur proprie voces, quae illas circumstantias denotant, quae adverbia


1180. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 897 | Paragraph | Section]

qui interiectiones vocantur. Participia sunt quasi quaedam nomina, et rem et motum in tempore simul indicantia. Porro, pronomina sunt quasi quidam vicarii nominum: res enim et ipsa notant. Sed hoc forte dicet aliquis alienum esse a nostro instituto. Quare ad ipsas iam partes orationis accedamus. DE NOMINE. Solent Hebraei, sicut et Graeci, et veteres Germani, propria nomina significantis, attribuere personis et etiam locis, quae vel aliquem singularem ipsorum casum, aut statum rerum, qui circa eorum nativitatem accidit,


1181. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 898 | Paragraph | SubSect | Section]

mei intelligentiae: id est, Cor meum meditatur sapientes sententias. Psal. 56, Propter iniquitatem evasio eis, id est evadent. Psal. 118. Vox exultationis et salutis in tabernaculis iustorum: id est, exultant de acquisita salute. Psal. 69, Ego autem oratio mea ad te. Psal. 109, Pro dilectione mea, adversabantur mihi. Ego autem oratio: id est, Ego autem orabam, Proverb. 29: Abominatio iustorum vir iniquus: abominatio autem impii vir rectus: pro, Abominantur iusti impium, et contra. Esa. 1, Terra vestra desolatio, id est,


1182. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 898 | Paragraph | SubSect | Section]

Propter iniquitatem evasio eis, id est evadent. Psal. 118. Vox exultationis et salutis in tabernaculis iustorum: id est, exultant de acquisita salute. Psal. 69, Ego autem oratio mea ad te. Psal. 109, Pro dilectione mea, adversabantur mihi. Ego autem oratio: id est, Ego autem orabam, Proverb. 29: Abominatio iustorum vir iniquus: abominatio autem impii vir rectus: pro, Abominantur iusti impium, et contra. Esa. 1, Terra vestra desolatio, id est, desolata est. 6 Nomen pro infinitivo aut gerundio interdum ponitur. Gen. 8, Egressus


1183. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 899 | Paragraph | SubSect | Section]

dierum, id est dator talium. Dominus est spes mea, id est dator rerum speratarum. Christus est resurrectio et vita, id est largitor talium bonorum. Christus est factus nobis iustitia, sapientia, sanctificatio et redemptio: id est, iustificator, sanctificator, redemptor, etc. Sic Horatius: O et praesidium et dulce decus meum, pro Decorans, ornans, et defensor. 15 Saepe substantivum in praedicato positum, necesse est in adiectivum resolvi, cum explicatur, Psal. 111, Gloria et magnificentia opus eius, id est gloriosum et magnificum.


1184. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 900 | Paragraph | SubSect | Section]

exprimant, et simul veluti ante oculos ponant, eamque coram geri monstrent. Quod Aristoteles vocat ante oculos facere, et plurimum in Homero celebrat: de quo postea etiam proprio Capite agetur. 32 Circumloquuntur quoque multum nomina periphrasibus utendo: quod, teste Aristotele, orationem grandem, et simul sua veritate suavem, aliquando etiam plus aliquid continent. Periphrasis enim quam nudum nomen plerunque est efficacior. Sic pro olla, dicunt vas figuli: Psal. 2, Tanquam vas figuli confringes eos. Deut. 32, Sanguinem uvae biberunt, id est vinum. Luc.


1185. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 900 | Paragraph | SubSect | Section]

1. Sam. 23. 1. Paral. 23. pro. Aquam istorum, hostium scilicet, cum periculo vitae illis ereptam, et huc allatam. Sed de periphrasi suo loco docetur plenius. 35 Nonnunquam subiectum aut praedicatum non sine obscuritate circumscribitur, cum unica voce exprimi posset: videnturque duae orationes aut plures esse, cum sit unica. Proverb. 12, Qui loquitur veritatem, annunciat iustitiam: pro, Verax homo loquitur iusta. Subiectum magis significat potentiam aut habitum: praedicatum vero actum aut actionem. At in tali resolutione orationis, perinde utrumque de actione sonare videtur:


1186. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 900 | Paragraph | SubSect | Section]

cum unica voce exprimi posset: videnturque duae orationes aut plures esse, cum sit unica. Proverb. 12, Qui loquitur veritatem, annunciat iustitiam: pro, Verax homo loquitur iusta. Subiectum magis significat potentiam aut habitum: praedicatum vero actum aut actionem. At in tali resolutione orationis, perinde utrumque de actione sonare videtur: sed significantior et evidentior est talis locutio, quia magis rem proponit in actu. 36 Nomina verbalia et etiam eis vicina, alias active, alias passive accipiuntur. Initium sapientiae est timor Domini, saepe iteratur: id est, timor


1187. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 904 | Paragraph | SubSect | Section]

Negatio non semper privat aut removet, sed tantum corrigit. tametsi alio potius pertineat. Vicinum huic est, quod saepe ac simpliciter dicuntur, quae comparativa intelligenda sunt: Quisquis scandalizaverit unum de hisce minimis, bonum ei est, ut appensa mola asinaria submergatur in mari. Tota ea oratio in comparationem resoluta, fit magis perspicua, nempe hoc modo: Satius esset homini in profundo mari submergi, quam unicum pusillum scandalizare: vel, Multo levius et tolerabilius malum acerbissima mors, quam unici pusilli scandalizatio. Talia exempla sunt multa, ubi simpliciter affirmata


1188. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 906 | Paragraph | SubSect | Section]

interficit. Iudaeorum casus sunt divitiae gentilium: id est, horum abiectio est reconciliatio Ethnicorum, id est, ditat ac reconciliat eos suo quodam modo, quin eis veluti locum in tabernaculo Domini cedit, ut in locum ipsorum succedere, et populus Dei fieri queant. Sic Dialectici resolvunt orationes aut verba Aristotelis, scribit, per, est scribens. In Metonymia dixi de hac phrasi, poni effectum pro causa: ut, Haec est gratia, id est, causa gratiae. 13 Catachresis aut abusus verborum multiplex est in hac lingua. Exod. 20, Populus vidit vocem Dei, pro. audivit.


1189. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 907 | Paragraph | SubSect | Section]

pro futuro coniunctivi, Etiamsi, etc. Devorabit te tanquam bruchus: Multiplica te ut bruchus, Multiplica te ut locusta, Nahum 3, pro, etiamsi multiplicaveris te. 34 Per imperativum multum haec lingua, sicut et aliae omnes, orant aut petunt: ita ut ferme non minus orativus aut petitivus dici possit quam imperativus. Quare merito dicit Aristoteles, Protagoram iniuste accusare Homerum, qui initio Iliados usus sit imperativo pro optativo: Iram pande Dea Achillis, etc. 35 Per imperativum certior promissio. Inhabita terram, et pasce


1190. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 908 | Paragraph | SubSect | Section]

benedicere. Inumbra eius desideravi et sedi, Cant. 2. pro, desideravi sedere: aut subaudiendum verbum, Desideravi sedere, et sedi. Si volueritis et audieritis, Esa. 1. id est: Si volueritis audire. Vadens eundo, et flens, Ier. 41. pro, inter eundum flens. Et cap. 42, Cadat oratio nostra, et ora: pro, Precamur ut ores. 44 Aliquando coniuncta sine copula per infinitivum etiam vertuntur, aut cum Ut: vel per ablativum participii, Ne festines a conspectu eius abibis, Ecclesiast. 8. pro, abire. Revertar pascam, Gen. 30. Incipe posside, Deuter. 2. pro,


1191. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 912 | Paragraph | SubSect | Section]

vel per similitudinem, collationem, comparationem, aut per quampiam aliam similem rationem. Ubi admodum crebro deficientes illae coniunctiones, adverbium, aut similes, aut etiam diversae voculae pro geminis subiectae (ueluti si cardinem aut vinculum ex porta, aut coniungendis rebus tolleres) orationem tanquam scopas dissolutas resolvunt, et prorsus obscurum sensum relinquunt. Exempla perspicuitatis gratia proponam. Ubi similitudinis adverbia desint, exempla sunt passim innumera in Proverbiis: ut 21, Rivi aquarum cor regis: pro, Sicut rivi aut fluenta. Marc. 9, Omnis homo igne


1192. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 913 | Paragraph | SubSect | Section]

Consignificativae particulae, sicut et aliae voces, vehementiae causa geminantur. Ezech. 13, Propterea, propterea, quod fecerunt errare populum meum. Sic et adverbium, Amen, amen, mane, mane. 29 Coniunctiones igitur, adverbia, et alia connectentia multum omittunt Hebraei, eoque oratio ipsorum saepe obscura est: quod propositiones quae vel conditionaliter, vel disiunctive, vel comparative ponendae essent, simpliciter ponuntur, tanquam simpliciter asserantur. Matth. 18, Domine, quoties peccabit frater meus, et remittam ei? id est, si saepius peccaverit, quoties remittere


1193. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 914 | Paragraph | SubSect | Section]

lucere solem suum super bonos et malos. Tale est et illud: Sicut et nos remittimus debita. De significationibus abusivis quarundam Coniunctionum, dixi in capite De non causa, ut causa, DE CONSTRUCTIONE NOMINIS. 1 In parte tantum simplicis orationis, ut vel in subiecto, vel in praedicato (ubi una tantum quaedam res significari videtur) saepe tamen aliud est tanquam subiacens, subsistens, ac veluti substantia quaedam, quod nos iam docendi gratia nomine Substantiae notabimus. Hebraei vocant Diabar, Rem. Aliud vero est veloti quiddam


1194. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 914 | Paragraph | SubSect | Section]

id est, imperiis latrocinantibus. Viscera misericordiae, id est, misericordia, cor misericors. Poculum benedictionis, 1. Corin. 10, id est, poculum benedictum. 8 Aliquando aut contra ponunt in genitivo nomen significans substantiam: accidens vero in alio quopiam casu, quem forma orationis postulat: ut Gen. 22, Electio sepulchrorum, id est, electa sepulchra. Iudic. 20, Ecce ascendebat universitas civitatis in caelum, id est civitas universa exurebatur. Ier. 33, Revelabo illis multitudinem pacis et veritatis. Ephes. 1, Divitiae gratiae: pro, dives gratia. Et 3.


1195. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 915 | Paragraph | SubSect | Section]

11 Aliquando plures tales constructiones connectunt, sicut Latini. Psal. 77, Armatorum iaculantium arcus. Aliquando in tali constructione deest nomen regens: Dan. 9, Desideriorum, subintellige, Vir desideriorum. Psal. 108, Et ego orationis, scilicet Vir. Aliquando contra nomen rectum deest. Isai. 51, Ebria non vini. iebria doloris ac moeroris. Psal. 74, Ne tradas bestiae, scilicet agri: neque coetui, scilicet hostium. 12 Inversae locutiones, ita ut nomen rectum regatur, et regens in genitivo


1196. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 916 | Paragraph | SubSect | Section]

tui, pro rebus, instrumentis, aut vasis argenteis, desiderabilibus aut preciosis. Prius abstractum ponitur pro concreto et subiecto, id est, pro re abominabili aut desiderabili: posterius vero, pro alio concreto adiectivo. Sic etiam cum plura adiectiva aut epitheta connectere deberet eadem forma orationis, variat, ut 1. Tim. 3, Habentem liberos in subiectione cum omni honestate, id est, subiecta et honesta. 23 Nonnun quam etiam substantiam et accidens, tanquam res omnino diversas, in eodem casu ponunt, iungendo per coniunctionem Et: vel etiam sine coniunctione: ut, Veritas et


1197. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 916 | Paragraph | SubSect | Section]

Pateram impiger hausit Plenoque se proluit auro: id est patera aurea, plenaque. Chalibem frenosque, pro frenos chalybeos. Iudicium et iustitiam facite, et eripite rapinam de manu iniurii, Ier. 22, id est, facite iustum iudicium, id est iuste iudicate. Tale forsan et illud est, In ieiunio et oratione, id est sobria oratione. Baptizabit Spiritu et igne, id est spiritu ignito, inflammante, excoquente et purificante. Ad imaginem et similitudinem nostram: id est, ad imaginem simillimam. Hic separatur substantivum a suo adiectivo, in abstractum mutato per Hendiaden, et simul tum praepositio


1198. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 916 | Paragraph | SubSect | Section]

Plenoque se proluit auro: id est patera aurea, plenaque. Chalibem frenosque, pro frenos chalybeos. Iudicium et iustitiam facite, et eripite rapinam de manu iniurii, Ier. 22, id est, facite iustum iudicium, id est iuste iudicate. Tale forsan et illud est, In ieiunio et oratione, id est sobria oratione. Baptizabit Spiritu et igne, id est spiritu ignito, inflammante, excoquente et purificante. Ad imaginem et similitudinem nostram: id est, ad imaginem simillimam. Hic separatur substantivum a suo adiectivo, in abstractum mutato per Hendiaden, et simul tum praepositio praeposita, tum et


1199. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 918 | Paragraph | SubSect | Section]

David, pro fili: et 27, Salve rex ὁ βασιλεὺς Iudaeorum, pro, o rex. Mar. 10, Filius David miserere mei, pro, o fili David. Luc. 12, Ne timeas parvulus grex, pro, o parvule grex. 45. Nomem cum sua praepositione interdum integram orationem exprimit. 1 Par. 11, et Psal, 56, Absque peccato, et absque praevaricatione mea: pro, cum sim sine scelere et innocens. Sic aliquando adverbia cum nomine integrum sensum exprimunt. PRONOMINUM CONSTRUCTIO. DE RELATIVIS.


1200. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 919 | Paragraph | SubSect | Section]

vitam aeternam: pro, vita aeterna. Mar. 6, Quem ego decollavi Ioannem, iste est: Iste est Ioannes, quem ego decollavi. 22 Aliquando contra, idque apud Graecos admodum crebro fit, ut relativum sequatur casum et constructionem antecedentis. Fit vero tanto durior, et quasi obscurior oratio, si simul postponatur antecedens relativo: ut Terent. Restitue me, in quem accepisti locum: pro, Restitue in eum locum, in quo me accepisti. Rom. 6, Obedivistis ex animo, in quem traditi estis typum doctrinae: tametsi hoc potius ad illud prius pertineat. Dicendum enim fuisset secundum


Bibliographia locorum inventorum

Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.